Close Rolls, November 1251

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 7, 1251-1253. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1927.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, November 1251', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 7, 1251-1253, (London, 1927) pp. 2-18. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol7/pp2-18 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, November 1251

De vino dato.—Mandatum est custodi vinorum regis de Rading' quod de vinis regis que sunt in custodia sua ibidem habere faciat Johanni de Frethorn' unum dolium vini, de dono regis. Teste rege apud Wudestok' ij. die Novembris. Per Radulphum filium Nicholai.

De parco de Freymauntel.—Mandatum est Johanni de Cormailles et Roberto de Edmundestorp' quod parcum regis de Freitmantel ampliari et includi faciant, sicut melius commodo regis viderint convenire. Teste ut supra. Per regem.

De maeremio capiendo ad saltatorium de Wodestok'.—Mandatum est Willelmo de Langel', ballivo foreste regis de Wicchewod, quod in forinseco bosco regis de Wudestok extra parcum faciat habere Johanni de Hanneberge et Petro de Legh' maeremium quantum necesse fuerit ad unum saltatorium faciendum in parco suo de Wudestok', per talliam inter ipsos et ipsum factam de numero quercuum. Teste ut supra. Per regem.

De quercubus datis.—Mandatum est constabulario Sancti Briavelli quod in foresta regis de Dene faciat habere abbati de Hayles xx. quercus ad maeremium ad dormitorium suum. Teste rege apud Bruer' iiij. die Novembris. Per ipsum regem.

De ponendo per ballium.—Petus (sic) de Homerwiz, captus et detentus in prisona regis de Brug' pro transgressione foreste, habet litteras vicecomiti Staff' quod ponatur per ballium. Teste ut supra. Per B. de Crioll' et R. Walrand'.

De roboribus datis. Mandatum est Willelmo de Langel' quod in foresta regis de Whichewode faciat habere abbati de Bruera tria bona robora ad focum suum, de dono regis. Teste rege ut supra. Per ipsum regem.

Pro hominibus de Sumerton.—Mandatum est custodi foreste de Selewud', quia homines de manerio regis de Sumerton distringi non consueverunt pro expeditacione canum suorum, ut dicunt, quod ipsos propter hoc non distringat, donec a rege aliud habuerit preceptum. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De compoto Guidonis filii Roberti.—Mandatum est baronibus de Scaccario quod quam cito poterunt recipiant compotum Gwidonis filii Roberti de tempore quo fuit vicecomes regis Oxon' et Berk', et audito compoto illo regi scire faciant si idem Gwido in aliquibus debitis regi teneatur; et eum pro aliquo debito non arestent, set eum certo die ad regem mittant pro fine super hoc cum rege faciendo. Teste rege apud Winchecumb' vj. die Novembris. (fn. 1) Per B. de Crioyl.

Pro mercatoribus Florenc' et Senen'.—Mandatum est vicecomitibus London' quod corpora omnium mercatorum Florenc' et Senen' in civitate London' arestatorum pro usura, cum eorum bonis et catallis propter hoc captis in manum regis, deliberari faciant usque ad quindenam Pasche proximo futuram. Teste ut supra. Per J. Maunsell.

De busca et carbone ad opus regis.—Mandatum est custodi foreste de Galtris' quod in eadem foresta faciat habere Ricardo de Botz buscam et carbonem ad opus regis et ad opus familie regis contra Natale secundum quod Stephanus Bouzan ei scire faciet. Teste rege apud Winchecumb' vj. die Novembris. Per senescallum. Postea mutatum fuit istud breve, ita scilicet quod quedam pars de busca et carbone predicto capta fuit in eadem foresta, et quedam pars in foresta de Langwast.

De roboribus ad focum regis.—Mandatum est Johanni de Henneberg', et Petro de Legh', ballivis regis de Wodestok, quod de bosco de Cumb' venire faciant usque Wudestok xvj. robora ad focum regis. Teste ut supra. Per senescallum.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Bernewod' quod in eadem foresta faciat habere abbati Westmonasterii x. damas contra festum beati Edwardi, de dono regis. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De vinis datis.—Mandatum est Edwardo de Westmonasterio quod de vinis regis apud Westmonasterium faciat habere abbati Westmonasterii iij. dolia vini, de dono regis, contra festum predictum. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste de Braden' quod in predicta foresta faciat habere F. London' episcopo sex damas, de dono regis. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De quercubus ad operaciones regis.—Mandatum est Johanni de Venoiz, senescallo foreste, quod in parco regis de Gillingham faciat habere custodibus operacionum regis de Gillingham x. quercus et x. quercus extra parcum, ubi viderit quod sit ad minus nocumentum foreste regis de Gillingham, ad operaciones regis ibidem. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De operacionibus regis de Gillingham, Corf' et Shireburn.—Mandatum est Elye de Rabayn quod bonam et diligentem curam capiat de operacionibus regis perficiendis, tam apud Gillingham quam in castro regis de Corf' et de Shireburn', sicut Henricus de Erleg', nuper vicecomes, facere consuevit capientes (sic) ab ipso vicecomite arreragia que remanserunt in manibus suis ad operaciones predictas perficiendas, et quod videat in quo statu predictus vicecomes dimisit castrum predictum et operaciones regis predictas, et quod mittat in crastino Sancti Martini usque Noting' pro c. marcis quas recipiet ibidem per manus vicecomitis regis Noting' ad operaciones illas complendas, cui rex mandavit quod illas ei liberari faciat. Teste ut supra. Per ipsum regem. Quia non habuit. (fn. 2)
Et mandatum est predicto Henrico quod predicta arreragia ei liberet, cui rex mandavit quod curam capiat de operacionibus supradictis. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De ponendo per ballium.—Willelmus Ivel, captus et detentus in prisona regis Oxonie pro morte Fulconis le Teynturer, Galfridi de la Hull et Willelmi filii ejus, unde rettatus est, habet litteras vicecomiti Oxon' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

De boscis assartandis in Wallia.—Cum ad comodum regis scit sicut rex intellexit, quod homines regis de tribus cantredis assartare possunt boscos suos de licencia regis et comodum suum inde facere, mandatum est Alano la Zuche, justiciario Cestrie, quod eos hoc facere permittens ipsos in eisdem libertatibus et consuetudinibus Wallensibus manuteneat quibus usi fuerunt tempore quo se reddiderunt regi, et eosdem homines contra formam pacis inter regem et eos inite in nullo vexet. Teste rege apud Gloucestriam viij. die Novembris. Per ipsum regem et consilium suum.

Pro priore de Sandelford'.—Rex perdonavit priori de Sandelford' vindictam et amerciamentum que ad regem pertinent pro quadam redisseisina quam fecit Jocelino de Brichill' de tenemento in Frollebir', et super qua idem prior convictus fuit, ut dicitur. Et mandatum est vicecomiti Suhampt' quod predictum priorem, occasione predicta captum et in prisona nostra Wintonie detentum, a prisona illa sine dilacione deliberet. Teste ut supra. Per ipsum regem.

Pro Galfrido Gacelin.—Mandatum est Magistro S. de Wautton' et G. de Segrave (fn. 3) quod ex quo ceperit assisam nove disseisine quam prior de Bradenestok' arramiavit coram eo versus Galfridum Gacelin de tenementis in Burtun', non procedat ad judicium inde reddendum, set recordum illius assise mittat regi, partibus certum diem prefigens quod tunc sint coram rege recordum illud auditure et judicium suum inde recepture. Teste ut supra. Per J. de Lexinton.

Pro priore hospitalis Sancti Johannis Jerusalem in Anglia.—Rex dedit respectum priori hospitalis Sancti Johannis Jerusalem in Anglia de omnibus debitis et demandis tam de essartis et expeditacione canum quam aliis ipsum et homines contingentibus usque ad quindenam Pasche anno etc. xxxvi. Et mandatum est G. de Langel', justiciario foreste, quod predictum respectum ei habere permittat. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De respectu milicie.—Rex dedit respectum Johanni filio Alani de se milite faciendo usque Pentecosten; et mandatum est vicecomiti Warr' et Leyc' quod ipsum interim propter hoc non distringat. Teste rege apud Glouc' x. die Novembris. Eadem modo mandatum est vicecomitibus Norhampt', Buk', Suhampt'.

De capa furrata data.—Mandatum est J. de Sumercote et Rogero Scissori quod habere faciant Fortunato de Luca unam capam furratam, de dono regis. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De licencia transfretandi.—Mandatum est ballivis portus de Portesmuta quod peregrinos et nuncios, mercatores et alios permittant transfretare in portu suo, proviso tamen quod W. de Valencia, frater regis, non transfretet. Teste ut supra. Eodem modo mandatum est ballivis de Shorham. Per ipsum regem.

De vino dato.—Mandatum est custodibus vinorum regis de Wodestok' quod de novis vinis regis que sunt in custodia sua ibidem faciant habere Henrico de Wingham unum bonum dolium vini, de dono regis. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De quercubus ad operaciones de Wudestok'.—Mandatum est Johanni le Mazun quod in bosco de Gunnildegrove faciat habere Johanni de Henneberg et Petro de Legh, custodibus operacionum regis de Wudestok, xx. quercus ad easdem operaciones inde faciendas. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De damis datis.—Mandatum custodi foreste de Panbreg' quod in eadem foresta faciat habere Isabelle de Mortuo Mari vj. damas, de dono regis. Teste ut supra. Per J. Maunsel.

De damis datis.—Mandatum est W. Luvel, venatori regis, quod de feris, quas ad opus regis in foresta Sancti Briavelli cepit, sine dilacione habere faciat Petro Chaceporc tres damas, de dono regis. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De pluribus emendis ad opus Margarete filie regis.—Mandatum est P. Chacepork' et Edwardo quod comparari faciant contra instantes nupcias ad opus M. primogenite filie regis quedam in cedula presentibus interclusa, et alia que rex eidem P. Chacepork oretenus injunxit. Teste ut supra. Per ipsum regem.

Pro Rogere de Sifrewast.—Rex concessit Rogero Syffrewast quod, quamdiu fuerit in servicio regis custodiendo comitatus regis Sumers' et Dors' sub Elya de Rabayne, non ponatur in assisis juratis vel recognicionibus aliquibus. Et mandatum est vicecomiti Suhampt' quod ipsum Rogerum per idem tempus libertatem illam habere permittat. Teste ut supra. Eodem modo mandatum est vicecomiti Buk'. Per ipsum regem.

De damis datis.—Mandatum est G. de Langel', justiciario foreste, quod in foresta regis de Gillingham faciat habere Elye de Rabayn xiiij. (fn. 4) damos et vj. (fn. 4) damos vivos (et in foresta regis de Blakedun vij. damas et iij. damos vivos, de dono regis cancelled). Teste ut supra. Per ipsum regem. Et sciendum est quod mutatum fuit istud breve ita scilicet quod habebit omnes bestias predictas in foresta de Gillingham et non alibi.

De operacionibus in castro regis Bristolli.—Mandatum est ballivis regis Bristolli quod tabelamentum mangne aule regis in castro Bristolli, quod per ventum deterioratur, sine dilacione reparari faciant reparacione qua indiget, una cum aliis operacionibus regis ejusdem castri de quibus breve regis de Computabitur receperunt. Teste ut supra. Per ipsum regem.

Pro magistro hospitalis Sancti Johannis extra portam orientalem Oxonie.—Rex maiori et ballivis suis Oxonie salutem. Quia magister hospitalis nostri Sancti Johannis extra portam orientalem Oxonie et homines ejusdem hospitalis quieti sunt de theloniis et muragiis per libertates, quas idem magister habet per cartas predecessorum nostrorum regum Anglie et nostras, vobis mandamus quod non distringatis predictum magistrum vel homines suos ad dandum theoloneum in villa vestra vel aliquid contribuendum ad muragium ejusdem ville. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De assensu maritagii.—Rex Fulconi de Coudray salutem. Bene placet nobis quod maritagium inter filium vestrum primogenitum et filiam Emerici de Sacy provisum procedat et celebretur sine impedimento nostri vel nostrorum. Et hoc tenore presencium vobis significamus. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste de Wulmar' quod in eadem foresta faciat habere Magistro W. archidiacono Surr' duas damas, de dono regis. Teste rege apud Gloucestriam xij. die Novembris. Per ipsum regem.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste de Dene quod in eadem foresta faciat habere abbati Glouc' x. quercus ad maeremium, de dono regis. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De laiis datis.—Mandatum est constabulario regis Sancti Briavelli quod in foresta de Dene faciat habere Sibille de Clifford duas layas, de dono regis. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De quercubus ad operacionibus Glouc'.—Mandatum est custodi foreste de Dene quod in eadem foresta faciat habere custodibus operacionum castri Gloucestrie xxx. quercus ad maeremium ad operaciones illas faciendas. Teste rege apud Teukesbir' xiij. die Novembris. Per ipsum regem.

De superpeliciis faciendis.—Mandatum est P. Chacepork quod fieri faciat xx. superpelicia ad capellam regis et ea venire faciat usque Eboracum contra instans festum Nativitatis Dominice. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De laiis datis.—Mandatum est constabulario Sancti Briavelli quod in foresta regis de Sancto Briavello faciat habere Mathio (sic) Bezille duas bonas layas, de dono regis, salvo tamen numero de cc. tam porcis quam layis, quos in eadem foresta ad opus regis rex capi precepit. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De lampredis cariandis.—Mandatum est ballivis Glouc' quod lampredas quos Matheus Bezil, constabularius castri Glouc', eis liberari faciet, ad regem particularatim cariari faciant. Et carriagium illius, cum rex sciverit, eis faciet allocari. Teste ut supra. Per ipsum regem.

Mandatum est ballivis regis Bristoll' quod si Wrennok le Champeneys, qui detentus fuit in prisona regis pro transgressione cambii, invenerit regi bonam securitatem ad respondendum de transgressione predicta quando rex ei preceperit, tunc catalla ipsius occasione transgressionis predicte capta sine dilacione ei habere faciant. Teste ut supra. Per R. Waleraund. (Cancelled) Quia aliter inferius.

De apro et laya datis.—Mandatum est constabulario de Sancto Briavello quod in foresta de Dene faciat habere Fulconi filio Warini seniori unum aprum et unam layam, de dono regis, salvo tamen numero de cc. tam porcis quam laiis quos in eadem foresta rex capi precepit. Teste ut supra. Per ipsum regem.

Mandatum est custodi foreste regis de Bruhull', quod habere faciat R. de Clare comiti Glouc' et Hertf' vque. damas, de dono regis. Teste ut supra. (Cancelled) Quia aliter inferius.

De ponendo per ballium.—Thomas le Teler, captus et detentus in prisona regis Oxonie pro morte Matillidis Attenelme, unde rettatus est, habet litteras vicecomiti Oxon' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Bruhull' quod in eadem foresta faciat habere Bertramo de Cryoll' vque. damas, de dono regis. Teste rege apud Persor' xiij. die Novembris. Per R. filium Nicholai.

Mandatum est custodi foreste regis de Selewod' quod in eadem foresta faciat habere Willelmo de Clare iiij. damas, de dono regis. Teste ut supra. Per ipsum regem.

Pro Wrennoc le Champeneys.—Mandatum est ballivis regis Bristoll' quod si Wrennocus le Champeneys, qui imprisonatus erat apud Bristollum pro xxv. solidis veteris monete, quos cepit numero a quodam debitore suo una cum blanchiria ejusdem pecunie, eis securitatem invenerit respondendi de transgressione illa quando rex preceperit, tunc catalla sua hac occasione arestata ei sine dilacione deliberari faciant. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De coronatore eligendo.—Mandatum est vicecomiti Wygorn' quod in pleno comitatu et per assensum ejusdem comitatus loco Mauricii de Thorndon', qui gravi ut dicitur laborat infirmitate, eligi faciat unum alium coronatorem, qui prestito etc. Teste ut supra.

[m. 31.]

De operacionibus apud Clipston'.—Mandatum est vicecomiti Notingham' et Derby' quod sine dilacione murum ad pedes lecti regis in camera regis in Clipston' frangi et quandam cameram privatam ad opus regis fieri et scindulis cooperiri faciat, ita quod parata sit in proximo adventu regis ibidem. Et rex illud ei faciet allocari. Teste rege apud Evesham xv. die Novembris. Per ipsum regem.

De denariis Hybernie cambiendis.—Mandatum est W. de Haverhull', thesaurario suo, et camerariis suis quod mille libras veteris monete de thesauro Hybernie, quas A. la Zuch', justiciarius Cestrie, ei (sic) liberari faciet apud Westmonasterium, cambiri pro nova moneta, et illas regi cum maturitate quam poterint per securos nuncios mitti, faciant. Teste rege apud Wigorniam xvj. die Novembris. Per regem.

Pro magistro milicie Templi in Anglia.—Mandatum est G. de Langel', justiciario foreste, quod demandam quam facit magistro milicie Templi in Anglia et hominibus suis pro expeditacione canum, ponat in respectum usque a die Pasche in xv. dies. Teste ut supra. Per ipsum regem.
Mandatum est ballivis Bristoll' quod de omnibus exactionibus permittant magistrum predictum et homines suos esse in pace usque a die Pasche in xv. dies, nec eos vexent vel vexari permittant interim contra libertates quas habent per cartas predecessorum regis, regum Anglie, et cartas regis, quibus libertatibus huc usque usi sunt. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De necessariis inveniendis ad panem regis faciendum.—Mandatum est ballivis Eboraci quod pistori regis, quem rex mittit usque Eboracum ad providenciam faciendam de pane contra instans festum Natalis Domini, inveniant frumentum et alia que necessaria sunt ad predictum panem faciendum. Et cum rex sciverit custum rex illud ei faciet allocari. Teste ut supra. Per senescallum.
Et eodem modo mandatum est ballivis regis Noting' contra adventum regis ibidem. Teste ut supra. Per senescallum.

De vino dato.—Mandatum est custodi vinorum regis apud Eboracum quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciat habere Magistro W. de Kilkenny, archidiacono Coventr', unum dolium boni vini, de dono regis. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De quercubus datis.—Mandatum est constabulario Sancti Briavelli quod in foresta Sancti Briavelli habere faciat abbati Winchecumb' x. quercus ad reparacionem cujusdam aule sue, de dono regis. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De robis datis.—Mandatum est P. Chacepork' quod iiijor. militibus Gwydonis de Lyzinan faciat habere quatuor robas integras cum penulis de minuto vario, sicuti senescallis regis. Teste rege apud Wygorniam xvij. die Novembris. Per ipsum regem.

Mandatum est Elyon' de Rabayn quod illas c. marcas quas nuper recepit de vicecomite Notingh' liberari faciat custodibus operacionum regis de Fremauntel ad easdem operaciones inde faciendas. Teste ut supra. (Cancelled.)

Pro Roberto Passelewe.—Mandatum est Willelmo le Bretun, justiciario Judeorum, quod Roberto Passelewe, archidiacono Lewensi, faciat habere unum palefridum nigrum suaviter et bene portantem, quem Aaron de Eboraco, Judeus, nunc habet, et hoc non omittat. Nec rex vult quod idem Judeus pro palefrido illo aliquam habeat allocacionem. Teste ut supra. Per P. de Rivallis.

De vino dato.—Mandatum est custodibus vinorum regis de Wygornia quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciant habere uxori Willelmi de Bello Campo de Wygornia unum dolium vini, de dono regis. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De vino dato.—Mandatum est custodibus vinorum regis de Eboraco quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciant habere Elye de Rabayn unum dolium vini, de dono regis. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De ponte de Tuiggewrth'.—Mandatum est vicecomiti Glouc' quod auxilium dudum a rege concessum ad reparacionem ponti (sic) de Twiggeworth' extra Gloucestriam per probos et legales homines de partibus illis a singulis transeuntibus cum mercimoniis per eundem pontem capi faciat, sicut fieri consuevit, donec predictus pontus (sic) reparetur. Teste ut supra.

Pro Galfrido de Bello Campo.—Rex vult quod undecim libre et iiij. solidi que exiguntur per summonicionem Scaccarii de Galfrido de Bello Campo, de arreragiis que recepisse debuit, ut dicitur, per manus S. de Monte Forti, comitis Leyc', dum idem G. fuit in servicio regis in Wasconia, allocentur eidem G. in annuo feodo suo xx. librarum, quod percepit ad Scaccarium regis. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod in predicto feodo suo predictam pecuniam faciant allocari eidem. Teste ut supra. Per P. de Rivallis.

De ponendo per ballium.—Alicia filia Thome, Angnes filia Matillidis, et Juliana filia Agnetis, capti et detenti (sic) in prisona regis de Dunstapel' pro morte Isolde filie Roberti le Parchimener', unde apellati sunt, habent litteras vicecomiti Buk' quod ponantur per ballium. Teste ut supra.

Pro burgensibus Bristoll'.—Mandatum est justiciariis de Banco quod loquelas que sunt coram eis tangentes libertates burgensium regis Bristoll' ponant in respectum usque ad octabas Purificacionis Beate Marie, nichil inde interim atemptantes. Teste ut supra. Per J. Maunsel.

De vino dato.—Mandatum est custodibus vinorum regis de Bruges quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciant habere Petro de Albezun unum dolium vini, de dono regis. Teste rege apud Feckeham xviij. die Novembris. Per ipsum regem.

De vinis liberandis ad claretum.—Mandatum est custodibus vinorum regis de Eboraco quod de melioribus vinis regis que sunt in custodia sua faciant habere Roberto de Monte Pessolano duo dolia albi vini ad garhiofilatum et unum dolium rubei vini ad claretum inde faciendum, ad opus regis contra instans festum Nativitatis Dominice. Et mandatum est Roberto de Monte Pessolano quod festinanter accedat ad Eboracum et garhiofilatum et claretum predicta faciat, sicut annis preteritis facere consuevit. Teste ut supra. Per senescallum.

De denariis missis ad operaciones de Freymantel.—Mandatum est custodibus operacionum regis de Freymantel quod c. marcas, quas rex eis mittit per duos Martinos, balistarios regis, ab eis recipiant, et ea poni faciant in operacionibus regis ibidem faciendis per visum et testimonium legalium etc. Teste ut supra.
Et mandatum Elye de Rabayn quod illas c. marcas quas capellanus suus, lator presencium, receperat a vicecomite Noting' ad operaciones de Corf', Shireburn', et Gillingham' faciendas, assingnavit rex ad operaciones de Freymauntel. Teste ut supra. Per ipsum regem.

Pro magistro milicie Templi in Anglia.—Mandatum est vicecomiti Noting' quod demandam, quam fecit magistro milicie Templi in Anglia pre escapio cujusdam latronis, ponat in respectum usque a die Pasche in xv. dies anno etc. xxxvj. Teste ut supra. Per ipsum regem.

Pro Ricardo Pipard.—Mandatum est ballivo regis de Bremesgrave quod distringat omnes illos, qui debita debent Ricardo Pipard de tempore quo fuit ballivus regis ejusdem manerii, ad debita illa sine dilacione eidem Ricardo reddenda, ut regi inde posset respondere ad Scaccarium. Teste ut supra.

De pauperibus pascendis.—Mandatum est W. de Haverhull et E. de Westmonasterio quod in festo Beati Edwardi proximo futuro pasci faciant in mangna aula regis Westmonasterii tot pauperum quot in aula illa pasci poterunt. Et rex cum sciverit custum breve de Liberate eis inde fieri faciet. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De roboribus et quercubus ad operaciones de Fekenham.—Mandatum est custodi foreste de Feckenham quod in eadem foresta faciat habere custodi operacionum regis de Feckenham xx. robora ad unum rogum inde faciendum et iiijxx. quercus ad maeremium ad operaciones regis ibidem inde faciendas. Teste ut supra. Per ipsum regem.

Pro Henrico Herding'.—Mandatum est vicecomiti Wiltes' quod, quam diu Henricus Herding' fuerit viridarius regis, ipsum poni in assisis, juratis, vel aliquibus recongnicionibus non permittat. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De vinis exponendis.—Mandatum est custodibus vinorum regis apud Not' quod vina regis que sunt in custodia sua exponant voluntati regine Scocie, offerentes ei ex parte regis ut de vinis illis ad usus suos recipiat, sicut Willelmus de Hastintot plenius eis dicet ex parte regis. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De busca ad focum regis.—Mandatum est custodi foreste de Feckenham quod in dominico bosco regis de la Werkwode faciat habere custodi manerii regis ibidem iij. quercus et iij. carettas carbonis ad focum regis contra proximum adventum regis ibidem. Teste ut supra. Per senescallum.

De roba data.—Mandatum est Johanni de Sumercot' et Rogero Scissori quod habere faciant magistro Nicholao de Plumton' robam integram scilicet tunicam, supertunicam et pallium cum penula de bissis et furura de escurellis, de dono regis. Teste rege apud Hales xx. die Novembris. Per regem.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste de Chistle quod in eadem foresta faciat habere abbati de (Hayles cancelled) Hales x. quercus ad maeremium, de dono regis. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De pannis ad regem mittendis contra Natale.—Mandatum est J. de Sumercot' et Rogero Scissori quod visis litteris mittant regi unum pelicium de grisio ad opus suum proprium, et de pannis ad aurum et de aresta ad sufficienciam. Teste ut supra. Per regem.
Rex mittit Edwardo de Westmonasterio unum samitum, de quo fieri faciet unam capam cum lato aurifraxo et quandam casulam cum lato aurifraxo in longitudine anteriori et posteriori, et eam ligari de quodam stricto aurifraxo circa collum et circa rotunditatem inferiorem, et si pannus ille non sufficiat ad utramque faciendam, perficiat eas de alio panno, et eas predicto modo factas habere faciat abbati et conventui de Hales, de dono regis. Teste ut supra. Per ipsum regem.

Pro Margareta filia regis.—Mandatum est Edwardo de Westmonasterio quod ad opus Margarete filie regis fieri faciat unam ollam argenteam ponderis x. marcarum, et unum possinetum argenteum ad opus ejusdem ponderis vque. marcarum; ita quod prompta sint apud Eboracum in instanti festo Nativitatis Dominice. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De vino dato.—Mandatum est custodibus vinorum regis Wygornie quod illud dolium vini quod remansit in custodia sua in recessu suo de Wigornia habere faciant abbati de Hales, de dono regis. Teste ut supra. Per regem. (Cancelled) quia redditum fuit breve.
Mandatum est ballivis Wigornie quod de tribus doliis vini que a rege mutuo receperunt ad exennia regis apud Wigorniam faciant habere (fn. 5) abbati de Hales unum dolium vini, de dono regis. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Bradene quod in eadem foresta faciat habere Humfrido de Boun, comiti Hereford' et Essex', vj. damos et x. damas vivas, de dono regis, ad parcum suum de Harsefeud inde instaurandum. Teste rege apud Lychfeld' xxj. die Novembris. Per J. Maunsell'.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste de Shirewod' quod in predicta foresta faciat habere Radulfo filio Nicholai quinque damas, de dono regis. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De ponendo per ballium.—Hugo de Loges, captus et detentus in prisona regis Warr' pro morte Rogeri Estrange, unde appellatus est, habet breve vicecomiti Warr' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

De gladio emendo.—Mandatum est Edwardo de Westmonasterio quod cum festinacione perquirat quendam pulcrum gladium, et scaubergum ejusdem de serico et pomellum de argento bene et ornate cooperiri, et quandam pulcram zonam eidem appendi faciat; ita quod gladium illum sic factum habeat apud Eboracum de quo rex A. regem Scocie illustrem cingulo militari decorare possit in instanti festo Nativitatis Dominice. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De quoyntisis Edwardi.—Mandatum est Johanni de Sumercot' et Rogero Scissori quod provideant quod Edwardus filius regis habeat quoyntisas ad sufficienciam in instanti festo Nativitatis Dominice. Teste ut supra. Per regem.

Pro Hugone de Mannecestria.—Mandatum est vicecomiti Warr' quod quamdiu Hugo de Mannecestria fuerit coronator regis in comitatu suo, ipsum non permittat poni in assisis juratis vel aliquibus recognicionibus. Teste ut supra.

De compoto prorogando. Rex prorogavit compotum Galfridi filii Warini de exitibus forestarum regis, quas habet in custodia sua, usque a die Sancti Hillarii in xv. dies; et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum Galfridum eundem respectum habere permittant. Teste ut supra. Per ipsum regem.

Pro monialibus de Faurewell.—Mandatum est Galfrido filio Warini, senescallo foreste de Canoc', quod non capiat pannagium de porcis monialium de Faurewell contra libertates quas habent per cartas predeces sorum regis, regum Anglie; et si quid racione pannagii ceperit ab eisdem, id eis sine mora reddat. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De roba data.—Mandatum est P. Chacepork quod Heremanno Alemanno, quem rex retinuit in servicio suo, faciat habere robam sicut uni de aliis vadlettis regis, contra instans festum Natalis Domini. Teste rege apud Lichefeld' xxj. die Novembris. Per ipsum regem.

De robis datis.—Mandatum est eidem P. quod Willelmo Chabbeneys', consangwyneo regis, quem in festo Nativitatis Dominice rex decoraturus est cingulo militari, habere faciat tres robas decentes, unde una sit integra de scarletto, cum lecto competenti et aliis que necessaria sunt ad miliciam suam. Teste ut supra. Per ipsum regem.
Eodem modo mandatum est eidem pro Ricardo de Hertrugg' quod ei inveniat ea que necessaria sunt ad miliciam suam. Teste ut supra. Per ipsum regem.
Mandatum est J. de Sumercote et Rogero Scissori quod habere faciant Mereduc' filio Ricardi unam robam competentem militi sicut uni de aliis militibus regis. Teste ut supra. Per R. filium Nicholai.

[m. 30.]

Quia scire fecit regi quod primus lectus suus cecidit in aquam. Mandatum est J. de Sumercote et Rogero Scissori quod faciant habere Arnaldo Cotin unum lectum integrum, de dono regis. Teste rege apud Burtun' xxij. die Novembris. Per ipsum regem.

De quercubus datis.—Mandatum est Galfrido filio Warini, senescallo foreste regis de Kannok', quod in haya de Areswas faciat habere Radulfo de Wintinton iiij. quercus ad reparacionem pontis de Wicchenore, de dono regis. Teste ut supra. Per J. de Lessinton'.

De robis ad opus regis et regine.—Mandatum est J. de Sumercote et Rogero Scissori quod de melioribus samittis quos invenire poterunt sine dilacione fieri faciant quatuor robas, duas videlicet ad opus regis, et duas ad opus regine, cum aurifraxis semelatis et varii coloris, et quod tunice sint de mollioribus samittis quam pallia et supertunice, et quod pallia furrentur de ermino, et supertunice de minuto vario; ita quod rex habeat predictas robas ornate factas apud Eboracum ad hoc instans festum Nativitatis Dominice. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De vinis datis.—Mandatum est custodibus vinorum regis apud Eboracum quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciant habere Willelmo de Chabbeneys, consanguineo regis, duo dolia vini, de dono regis. Teste rege apud Tuttebur' xxiiij. die Novembris. Per ipsum regem.
Mandatum est eisdem custodibus quod ibidem faciant habere Guidoni de Lezign', fratri regis, quatuor dolia vini, de dono regis. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De lecto ad opus regis Scocie.—Mandatum est J. de Sumercot' et R. Scissori quod sine dilacione fieri faciant unum lectum preciosum; ita quod illud decenter et ornate factum rex habeat apud Eboracum ad dandum illud A. regi Scocie illustri in instanti festo Nativitatis Dominice, Teste ut supra. Per ipsum regem.

De sellis ad opus Margarete.—Mandatum est W. de Haverhull et Edwardo de Westmonasterio quod ad opus Margarete, filie regis, sine dilacione fieri faciant duas pulcras sellas et decentes, videlicet unam cum sabuco de serico et aliam cum sabuco de scarleto, cum loris ornatis et decentibus et omnibus aliis ad sellas illas pertinentibus; ita quod eadem filia regis sellas illas promptas habeat apud Eboracum in instanti festo Nativitatis Dominice. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De calcaribus faciendis.—Mandatum est Edwardo de Westmonasterio quod sine dilacione fieri faciat unum par calcarium de argento et ea deaurari cum ligamentis de serico decenter et ornate factis; ita quod calcaria illa sic facta rex habeat apud Eboracum ad opus A., regis Scocie, in instanti festo Natalis. Fieri eciam faciat ad capellam Edwardi, filii regis, tunicam dalmaticam, ita quod eas habeat apud Eboracum. Teste ut supra. Per regem.

De robis ad opus regis.—Mandatum est J. de Sumercot' et R. Scissori quod, preter illas duas robas quas rex fieri precepit ad opus suum, fieri faciat ad opus regis tres robas de queyntisis, videlicet unam robam de meliori samito violacio quem invenire poterunt, cum tribus parvis leopardis in parte anteriori et aliis tribus in parte posteriori, et duas de aliis melioribus pannis qui inveniri poterunt; ita quod robas illas decenter et ornate factas rex promptas habeat apud Eboracum in festo Natalis Domini. Teste ut supra. Per ipsum regem.
Eodem modo scribitur P. Chaceporc' quo J. et R. de omnibus queintisis, hoc adjecto, quod Edwardus habebit v. robas, et duo milites sui duas, de panno ad aurum, et quedam robarum Edwardi fient cum manicis, et quedam sine, cum furrura de minuto vario et grossiori et de bissis.

Pro abbate de Waverlegh'.—Mandatum est Willelmo Britoni quod boscum abbatis de Waverlegh' de Waneberg' quem capi fecit in manum regis occasione cujusdam roberie nuper facte super Gildedon', ei sine dilacione restitui faciat, quia rex remisit eidem abbati id quod ad regem inde pertinuit. Teste rege apud Tuttebur' xxiiij. die Novembris. Per P. de Ryvallis, presente J. de Lexinton'.
Mandatum est vicecomiti Surr' quod Johannem de Bensted' et Johannem de Esse, homines abbatis de Waverleg', quos, tamquam suspectos cujusdam roberie nuper facte quibusdam mercatoribus super Gildedon', in prisona regis de Guldeford per preceptum Willelmi Britonis et sociorum suorum justiciariorum regis ultimo apud Bermundes' itinerantium detinet, sub salva plevina dimittat ad standum inde recto coram justiciariis regis proximo itineraturis in comitatu suo. Teste ut supra. Per P. de Ryvall', presente J. de Lexinton'.

De coronatore eligendo.—Mandatum est vicecomiti Devon' quod in pleno comitatu suo et per assensum ejusdem comitatus loco Rogeri Giffard, quondam coronatoris regis, qui mortuus est, ut dicitur, eligi faciat alium coronatorem, qui prestito sacramento etc. Teste ut supra.

De damis capiendis.—Mandatum est senescallo foreste de Gautriz quod sine dilacione capiat in eadem foresta cc. damas ad opus regis, provisurus, sicut se ipsum diligit, quod eas habeat apud Eboracum contra festum Natalis. Teste rege apud Derel' xxv. die Novembris. Per ipsum regem.

De denariis liberandis.—Mandatum est vicecomiti Eboraci quod sine dilacione querat ad opus regis c. libras, et eas habere faciat Stephano Bauzan et aliis qui deputati sunt ad provisionem regis apud Eboracum contra Natale faciendam, provisurus quod de pecunia regis de Judaismo nichil ad hoc recipiatur. Teste ut supra.
Et mandatum est Stephano Bauzan et aliis assignatis ad provisiones faciendas quod denarios illos et predictas damas ab eis recipiant. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi parci regis de Havering' quod in predicto parco regis faciat habere Magistro W. de Kilkenny, archidiacono Coventr', quatuor quercus ad maeremium, de dono regis. Teste rege apud Derelegh' xxv. die Novembris. Per ipsum regem.
Mandatum est senescallo foreste regis Essex' quod in forinseco bosco regis de Havering' faciat habere eidem Magistro W. sex quercus ad maeremium, de dono regis. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De bissis capiendis.—Mandatum est G. de Langel', justiciario foreste, quod in foresta regis de Englewod' capi faciat c. et 1. bissas ad opus regis, contra instans festum Natalis Domini, et cum capte fuerint illas liberet vicecomiti regis Cumberl' carriandas usque Eboracum. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De firmaculis faciendis.—Mandatum est Edwardo de Westmonasterio quod fieri faciat duos firmaculos auri, magnos et latos, ita quod rex eos habeat apud Eboracum in vigilia Natalis Domini, ad offerendum feretro Sancti Willelmi de Eboraco. Emi eciam faciat unum firmaculum et unum anulum ad dandum die Circumcisionis Domini Sancto Edwardo apud Westmonasterium, pro novo dono suo ex parte nostra. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De damis capiendis.—Mandatum est Johanni de Venoiz, custodi foreste de Axhiholt, quod in eadem foresta capi faciat xv. damas et eas liberet vicecomiti regis Suhampt' salliandas et cariandas usque Windles' contra Natale Domini ad opus puerorum regis ibidem. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De auro ad opus regis.—Mandatum est Willelmo le Bretun et sociis suis, justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis, quod in instanti festo circumcisionis Domini, de communitate Judaismi regis habere faciant regi vj. marcas auri ad novum domum regis. Teste rege apud Notingh' xxvj. die Novembris. Per ipsum regem.

De panno cariando usque Eboracum.—Mandatum est P. Chacepork' quod in warderoba regis, que ventura est usque Eboracum contra instans festum Natalis Domini, venire faciat tantum de scarleto, vel alio panno precioso, unde fieri possint decem vel duodecim robe ad opus militum extraneorum venturorum ad festum memoratum. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De roba data.—Quia Ernaldus Cotin, miles, nuper per infortunium deperdidit robam suam, quam rex ei dederat, mandatum est P. Chacepork, thesaurario regis, quod eidem talem robam habere faciat qualem prius habuit, de dono regis. Teste rege apud Notingh' xxvj. die Novembris. Per ipsum regem.

De damis datis.—Quia Robertus de Ros nondum cepit nisi duos damos de iiijor damis quos rex nuper ei dedit in foresta de Gautriz, ut dicit, mandatum est custodi ejusdem foreste quod, si ita est, tunc loco predictorum duorum damorum duas damas in eadem foresta ipsum capere permittat. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De execucione testamenti.—Mandatum est abbati de Persor', escaetori regis, quod, accepta securitate ab executoribus testamenti Hugonis de Burdeleys quod solvent regi debita, si que idem Hugo regi debebat, permittat ipsos executores liberam habere administracionem de omnibus bonis et catallis que fuerunt ipsius in balliva sua ad execucionem testamenti sui faciendam. Teste ut supra.

De capriolis capiendis.—Mandatum est senescallo foreste de Gautriz' quod in predicta foresta regis capi faciat ad opus regis 1. (fn. 6) capriolos, et eos liberet vicecomiti regis Eboraci cariandos usque Eboracum contra instans festum Nativitatis Dominice, proviso quod, sicut se ipsum diligit, eos promptos habeat ibidem tercio die ante festum predictum. Teste ut supra. Per ipsum regem.
Eodem modo mandatum est senescallo foreste de Langwath' quod capi faciat in predicta foresta 1. bissas et 1. capriolos, et eos liberet vicecomiti regis Ebor', cariandos usque Eboracum. Et mandatum est Willelmo de Ireby quod ad predictas feras capiendas consilium et auxilium ei impendat. Teste ut supra. Per ipsum regem. (Cancelled), quia nichil cepit in eadem foresta.

De feris capiendis.—Eodem modo mandatum est senescallo foreste de (Pikering cancelled) Gautriz quod capi faciat in eadem foresta c. (et 1. cancelled) bissas (et apros et layas usque ad c. cancelled) et eos (sic) liberet vicecomiti regis Ebor', cariandas usque Eboracum contra festum predictum, proviso etc.
Et mandatum est Willelmo de Ireby etc. ut supra. Teste ut supra. Per ipsum regem. Et fuit mutatum istud breve, quia nichil captum fuit in foresta de Pikering set in foresta de Gautriz.

De maeremio ad operaciones de Divisis.—Mandatum est custodi foreste de Chippenham quod in predicta foresta faciat habere constabulario castri regis de Divisis maeremium ad x. milia scindularum inde facienda ad cooperiendum domas regis in castro predicto. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De vinis per precium.—Mandatum est custodibus vinorum regis de Brug' quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciant habere Roberto de Grendon, vicecomiti regis Salop', duo dolia vini sub certo et racionabili precio. Teste ut supra. Per regem.

De prisonibus recipiendis.—Mandatum est vicecomiti Norhampton' quod prisones, quos vicecomes noster Roteland' ei liberabit, ab eo recipiat et in prisona regis salvo custodiat, donec rex aliud inde preceperit. Teste rege apud Notingh' xxix. die Novembris.

De reparacione pontis.—Mandatum est A. la Zusch, justiciario Cestrie, quod si reparacio pontis Cestrie ad regem pertineat, tunc ipsum reparari faciat per visum et testimonium legalium hominum et rex, cum sciverit custum illud, ei faciet allocari. Teste ut supra. Per regem.
Postea habuit breve de Computabitur de eadem data.

De coronatore eligendo.—Mandatum est vicecomiti Roteland' quod in pleno comitatu et per assensum ejusdem comitatus, loco Walteri de Eston', quondam coronatoris ejusdem comitatus, qui languidus est, ut dicitur, eligi faciat unum alium coronatorem, qui prestito etc. Teste ut supra.

De coopertorio ad opus regis.—Mandatum est J. de Sumercote et Rogero Scissori quod regi habere faciant unum coopertorium de griso maius coopertorio illo quod rex nunc habet, et unam jupam clausam de scarleto, et diciorem lectum quem invenire poterunt, ad opus regis, et talem qualem rex daturus est A. regi Scocie; ita quod omnia predicta rex prompta habeat apud Eboracum in instanti festo Nativitatis Dominice. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De carpentariis inveniendis.—Mandatum est maiori et ballivis Eboraci quod habere faciant Magistro Ricardo, coco regis, carpentarios ad faciendum molas, rotas, carettas et molendinum, et maeremium ad castra facienda et alia necessaria ad opus regis contra instans festum Natalis Domini. Teste ut supra. Per R. filium Nicholai.

Pro Thoma de Clinton.—Quia Thomas de Clinton est in officio regis escaetarie in comitatu Warr', mandatum est vicecomiti Warr' quod eundem Thomam poni non permittat in assisis juratis vel recognicionibus citra festum Sancti Michaelis proximo futurum. Teste ut supra.

De provisione contra Natale.—Mandatum est J. de Sumercot' et R. Scissori quod regi habere faciant amigdalas, rizum et zucram Alex' quantum necesse fuerit ad instans festum Nativitatis Dominice. Ita quod ea prompta habeant apud Eboracum in dicto festo. Teste ut supra. Per senescallum.

De vino liberando.—Mandatum est custodibus vinorum regis de Eboraco quod de vinis que sunt in custodia sua liberari faciant magistro Ricardo coco et aliis cocis regis unum dolium vini ad capiendum inde quantum necesse fuerit ad coquinas regis in instanti festo Nativitatis Dominice. Teste rege apud Not' xxix. die Novembris. Per ipsum regem.

De roba data.—Mandatum est J. de Sumercote et Rogero Scissori quod habere faciant Petro de Aubezun, consanguineo regis, unum pallium cum penula de bissis ad robam suam, de dono regis, contra instans festum Nativitatis Dominice. Teste ut supra. Per P. de Ryvall'.

Pro Rogero filio Roberti le Paumer.—Mandatum est custodi manerii regis de Hulvestorp' quod de manerio de Hulvestorp', quod est in manu regis, faciat habere singulis annis Rogero filio Roberti le Palmer unum quarterium frumenti ad eosdem terminos, ad quos illud percipere consuevit tempore Emme de Bello Fago, per cyrographum inter eos confectum. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De venacione carianda.—Mandatum est vicecomiti Warr' et Leyc' quod si aliquid habeat de venacione regis in ballia sua, illam sine dilacione cariari faciat usque Eboracum, liberandam ibidem custodibus lardarii regis per talliam. Et rex, cum sciverit custum illud, ei faciet allocari. Teste ut supra. Per senescallum.

Pro Roberto Passelewe.—Mandatum est Willelmo Britoni, justiciario regis ad custodiam Judeorum assingnato, quod faciat habere Roberto Passelewe equm (sic) Aaronis de Eboraco, Judei, de quo alias rex ei mandavit, quem si idem Aaron alienavit, eidem Roberto quendam pulcrum palefridum de denariis ipsius Aaronis sine dilacione habere faciat. Teste ut supra. Per P. de Rivall'.

Footnotes

  • 1. The entry ended originally at the word teneatur. The rest of the entry is written after the date, which is enclosed with marks to shew that it is to be moved.
  • 2. This note seems to refer to the latter part of the writ et quod mittat to the end which is underlined apparently for deletion.
  • 3. Et G. de Segrave interlineated but the rest of the writ not altered to agree.
  • 4. These numbers show signs of having been altered.
  • 5. faciant is repeated after habere.
  • 6. written above c. expunged.