Close Rolls, August 1253

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 7, 1251-1253. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1927.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, August 1253', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 7, 1251-1253, (London, 1927) pp. 402-415. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol7/pp402-415 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, August 1253

De vino dato.—Mandatum est Willelmo de Axem' quod de vinis que sunt in custodia sua faciat habere Waltero filio Roberti unum dolium vini ad navem suam instaurandam, de dono regis. Teste rege apud Portesm' primo die Augusti.
Eodem modo mandatum est eidem Willelmo de uno dolio vini dato Rollando de Axted'. Teste ut supra.

Hybernia.—Mandatum est justiciario Hibernie quod in singulis ecclesiis cathedralibus Hibernie inveniat unam cuppam ad eukaristiam in ea reponendam, videlicet in ecclesiis ubi sedes est archipresularis cuppas precii iiijor marcarum, et in ceteris ecclesiis cathedralibus cuppas precii trium marcarum: distribui eciam faciat caritative usque ad summam c. marcarum hospitali Sancti Johannis Dublin' et fratribus Predicatoribus et Minoribus, et alibi in terra nostra Hibernie ubi viderint expedire. Teste ut supra.

De vino dato.—Mandatum est Willelmo de Axem' et aliis custodibus vinorum regis apud Portesm' quod de vinis que sunt in custodia sua sine dilacione faciant habere Johanni Mauns', preposito Beverlaci, duo dolia, de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est Johanni de Gisorc', camerario London', quod faciat habere Ebuloni de Montibus unum dolium vini, de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Ricardo de Munfichet, custodi foreste Essex', quod in eadem foresta faciat habere eidem Ebuloni tres damos, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Ebulone de Genevr'.—Rex concessit Ebuloni de Genevr' quod, si reddiderit regi dc. marcas pro debitis in quibus Fulco de Castro Novo regi tenebatur, et pro quibus rex prius mandavit quod ipse redderet regi cc. marcas per annum usque ad etatem Christiane de Marisc', tunc per easdem dc. marcas idem Ebulo quietus sit de omnimodis debitis que ab eo exigi possent pro predicto Fulcone: et mandatum est J. filio Galfridi, justiciario Hibernie, quod si predictus Ebulo reddiderit dc. marcas, sicut predictum est, tunc de debitis predicti Fulconis ipsum Ebulonem quietum esse, et, si quid solverit ad scaccarium Dublin' ultra predictas dc. marcas, id ei rehabere faciat. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Sancto Ermino.—Rex A. regine Anglie salutem. Sciatis quod concessimus Willelmo de Sancto Ermino quod de wardis vel escaetis nostris habeat xv. libratas terre de dono nostro. Et ideo vobis mandamus quod una cum R. comite Cornubie, cui super hoc scribimus, eidem Willelmo provideatis in xvj. libratis terre in hujusmodi wardis vel escaetis cum acciderint; et ad hoc faciendum plenam vobis concedimus potestatem. Teste ut supra.
Idem mandatum est R. comiti Cornubie. Teste ut supra.

De vino dato.—Mandatum est custodi vinorum regis apud Portesm' quod magistro Willelmo de Kilkenn' faciat habere unum dolium vini, de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Ernaldo de Bosco quod in foresta regis Essex' faciat habere Johanni de Mares iiij. damas vivas et duos damos vivos in loco competenti ad quendam parcum suum instaurandum, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Johanne de Frethorn'.—Quia Johannes de Frethorn gratanter diu regem servivit et rex nondum ei providit prout vellet, mandatum est A. regine Anglie quod in quindecim libratis terre, cum acciderint, eidem Johanni, una cum R. comite Cornubie fratre regis, cui rex super hoc scripsit, provideri faciat vice regis. Teste rege apud Portesm' ijo die Augusti.
Eodem modo mandatum est R. comiti Cornubie. Teste ut supra.

Pro Willelmo Gernun.—Mandatum est Ricardo de Munfichet, senescallo foreste Essex', quod permittat Willelmum Gernun capere octo quercus in bosco suo proprio de Tayden', qui infra metas ejusdem foreste est, sine impedimento et occasione cheminagii. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Warinus de Straford', captus et detentus in prisona regis de Neugat' pro morte Jacobi de Edelmeton', unde indictatus est, habet breve vicecomiti Midd' quod ponatur per ballium, et catalla sua ei deliberari faciat per eandem plevinam. Teste ut supra.

De escaetis quercuum liberandis.—Mandatum est constabulario de Porecestr' quod faciat habere custodibus operacionum de Portesm' escaetas illarum xxti quercuum, de quibus eis liberandis breye regis recepit, ad predictas operaciones faciendas. Teste ut supra.

De operacionibus faciendis apud Portesm'.—Mandatum est Hugoni Raggy et Ricardo le Cuverur quod de denariis Cancellarie regis, quos eis rex liberabit et liberari faciet, fieri faciant in curia nostra apud Portesm' per visum et testimonium legalium hominum unam capellam et unam cameram ad opus regine in loco competenti, et eandem curiam includi in circuitu de petra et fossatum circa eandem curiam reparari faciant reparacione qua indiget, prout regi expedire viderint. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste de Berneuuode quod in eadem foresta faciat habere Stephano Lungesp' quinque damos de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est Ade de Puriton', custodi foreste de Braden', quod in eadem foresta faciat habere magistro Willelmo de Kilkenn', archidiacono Coventrensi, vque damos, de dono regis, quos per Henricum de Malo Lacu capi permittat, et ad ipsos capiendos consilium et auxilium impendat. Teste ut supra.

Pro Henrico de Hasting'.—Mandatum est A. regine Anglie quod faciat habere Henrico de Hasting' vadia sua plenaria cum Eduuardo filio regis usque ad reditum regis in Angliam prout ea recipere consuevit cum rege de garderoba sua. Teste ut supra. Per H. de Wengham.

Pro Ebulone de Montibus et Johanna uxore ejus.—Memorandum quod dominus rex concessit Ebuloni de Montibus et Johanne uxori ejus quod de omnibus terris et tenementis que fuerunt Godefridi de Craucumb', quondam viri ipsius Johanne, recuperare possint dotem ipsius Johanne secundum legem et consuetudinem regni regis, nisi ipsa Johanna in vita ipsius Godefridi dotem suam quietam clamaverit et quietenciam domino regi fecerit de terris predictis, vel aliquid aliud, propter quod dotem suam de jure recuperare non debeat. Teste ut supra.

Pro electo Wintoniensi.—Memorandum quod rex hac vice concessit electo Wintoniensi pro c. marcis, quas ei dedit, auxilium regi concessum de feodis militum que idem electus tenet de rege in capite, ita tamen quod predictus electus faciat regi litteras suas patentes quod gracia ista in posterum non cedet in prejudicium vel lesionem corone seu dignitatis regis vel heredum suorum, nec futuris temporibus trahetur in consequenciam vel consuetudinem predicto electo vel successoribus suis, seu ecclesie Wintoniensi aliquid ex hoc accrescat vel accrescere possit, seu regi vel heredibus suis aliquid depereat. Teste ut supra.

De cervis datis.—Mandatum est Johanni de Lessinton', justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Pikering' faciat habere Willelmo de Vescy quinque cervos, de dono regis. Teste ut supra.

De bremiis datis.—Mandatum est ballivo de Fekenham quod in vivario regis ibidem faciat habere Stephano Bauzan xx. matrices bremias ad quoddam vivarium suum instaurandum, de dono regis. Teste rege apud Portesm' iijo die Augusti anno etc. xxxvijo.

De quercubus datis.—Mandatum est constabulario Sancti Briavelli quod in foresta regis de Dene faciat habere Hugoni de Clifford', vadletto regis, sex quercus ad maeremium, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Jordano de Insula.—Mandatum est vicecomiti Sumers' et Dors' quod averia Jordani de Insula, que per preceptum regis cepit pro maritagio filii sui, ei replegiat usque ad quindenam Sancti Michaelis proximo futuram, quia tunc ei rex inde diem dedit apud Westmonasterium coram consilio suo. Teste ut supra.

Pro Henrico Badue.—Rex concessit Henrico de Badue, servienti suo, illos duos denarios diurnos quos magister Robertus le Ku percipere consuevit ad scaccarium regis de elemosina regis constituta, percipiendos eodem modo quo idem Robertus denarios illos percipere consuevit; et mandatum est baronibus de scaccario quod prefato Henrico predictos denarios habere faciant sicut predictum est. Teste rege apud Portesm' iiijor die Augusti.

Pro Thoma de Ponton'.—Rex concessit Thome de Pontun', servienti regis, novem denarios singulis diebus percipiendos pro vadiis suis, quamdiu fuerit in servicio regine: et mandatum est regine Anglie quod eidem Thome predictos denarios habere faciat, sicut predictum est. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Aubervill'.—Mandatum est regine Anglie quod habere faciat Willelmo de Aubervill' unum runcinum in recompensacionem runcini sui, quem perdidit in servicio regis. Teste ut supra.

Pro Baldewino le Flemeng'.—Quia rex accepit per inquisicionem, quam fieri fecit, quod Radulfus de Piccheford' non tenuit de rege in capite in Hibernia et quod tenuit de Baldewino le Flemeng' per servicium militare manerium de Duneth', quod occasione mortis predicti Radulfi Galfridus de Sancto Johanne, escaetor regis in Hibernia, cepit in manum regis, rex reddidit eidem Baldewino custodiam predicti manerii, habendam usque ad legitimam etatem heredum predicti Radulfi, salva uxori ejusdem racionabili dote sua de eodem manerio; et mandatum est predicto escaetori quod eidem Baldewino de predicto manerio plenam seisinam habere faciat, sicut predictum est. Teste ut supra.
Et mandatum est eidem escaetori quod capiat securitatem a predicto Baldewino de x. marcis et duobus doliis vini.

Pro Maunsell' le Taillur.—Mandatum est Philippo Luvel quod de escaetis regis in civitate Lond' provideat Maunsell' le Taillur de quadam domo et, cum acciderit, id scire faciat R. comiti Cornubie, cui rex mandavit quod illam ei habere faciat, de dono regis. Teste ut supra.
Et mandatum est predicto comiti quod, cum predictus Philippus de hujusmodi escaeta ei scire fecerit, illam ei assingnet de dono regis. Teste ut supra.

Pro Ricardo de Belhuse.—Mandatum est vicecomiti Cauntebr' quod non permittat quod viri religiosi terras vel possessiones que sunt de feodo Ricardi de Belhuse in balliva sua (fn. 1) ita quod de eis habeant aliquam seisinam contra voluntatem suam. Teste ut supra.
Idem mandatum est vicecomiti Ebor'.

Pro Ricardo Bauzan'.—Mandatum est ballivo de Corf' quod non permittat quod carbonarii vel alii faciant vastum, vendicionem, vel exilium de bosco Ricardi Bauzan, quamdiu fuerit cum rege in partibus Vasconie. Teste ut supra.

Pro Roberto Tregoz.—Mandatum est ballivis de Lutegarsal' quod boves et pecora Roberti Tregoz, qui cum rege proficiscitur in Vasconiam, que arrestari fecerunt cum hominibus suis, eo quod depasti fuerunt blada vel pratum regis, sine dilacione deliberent, ita quod possint ad eum venire ad faciendum inde warnesturam suam versus Wasconiam, quia rex perdonavit eidem Roberto transgressionem inde factam, si aliquod dampnum inde rex habuerit. Teste ut supra.

Pro Radulfo filio Nicholai.—Quia racione custodie terre et heredis Fulconis de Coudray, qui de rege tenuit in capite, in manu regis existentis ad regem pertinet custodia terrarum quas Hugo Rikepaud' tenuit de ipso Fulcone in Stretton' et Milneho per servicium militare, mandatum est vicecomiti Bed' quod Radulfo filio Nicholai, cui predictam custodiam cum omnibus ad ipsam pertinentibus rex concessit usque ad legitimam etatem heredis earundem terrarum, de predictis terris et tenementis in Stretton' et Milneho plenam seisinam habere faciat et ipsum in eadem seisina manuteneat. Teste ut supra.

De vino dato.—Mandatum est custodibus vinorum regis apud Portesm' quod de vinis que sunt in custodia sua faciant habere Johanni de Grey iiijor dolia, Willelmo de Faucham' et sociis suis unum dolium, Olivero de Ingham et sociis suis unum dolium, Hamoni le Crevequer unum dolium, Johanni de Burgo unum dolium, Willelmo de Coleville, Willelmo de Stangreve et Willelmo de Albuniaco unum dolium, Gilberto de Segrave unum dolium, Roberto de Tregoz unum dolium, Hamoni Extraneo unum dolium, Roberto de Tatteshal' unum dolium, Ebuloni de Genevr' unum dolium, Willelmo Blundo unum dolium, Radulfo de Gorges unum dolium, Waltero filio Roberti unum dolium, Johanni de Plessetis comiti Warr' duo dolia, Nicholao de Mol' unum dolium, Olivero de Asprevill' et Henrico Pictavensi unum dolium, Willelmo de Vescy unum dolium, Philippo Marmiun unum dolium, Johanni de Curtenay unum dolium, Azoni de Gosemuth' et Johanni de Cuyners unum dolium, Willelmo de Bello Campo de Eton' unum dolium, Willelmo de Sancto Omero unum dolium, Philippo de Arcy unum dolium, Reginaldo de Drumare, Galfrido de Percy, Johanni de Mares et Roberto de Mares unum dolium, Roberto de Hoyland', Radulfo de Angervill', Willelmo de Sancto Johanne, Johanni de Busceby et Willelmo Bluet unum dolium, Henrico de Cnareburg', Martino de Vivar', Andree de Goyz', Everardo de Castrovillan' et Matheo Morel unum dolium, Henrico de Beck', Hugoni de Boeles, Willelmo Wascelyn, Willelmo de Gardin' et Ricardo de Alezun unum dolium vini, de dono nostro. Teste me ipso apud Portesm' v. die Augusti.

De damis datis.—Mandatum est Ernaldo de Bosco quod in foresta de Feckeham faciat habere Stephano Bauzan duos damos de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste de Axiholt' quod in eadem foresta faciat habere Ricardo de la Bere tres quercus de dono regis. Teste ut supra.

1253. [m. 3.]

Pro Waltero de Miresco.—Licet inquisicio quam vicecomes Lanc' fieri fecit per preceptum regis de una bovata terre cum pertinenciis in Clagton', que fuit Willelmi de Mirescou utlagati pro morte hominis, ut dicitur, insufficiens fuerit, mandatum est eidem vicecomiti quod, si predictus Willelmus utlagatus sit et terra predicta extiterit in manum regis per unum annum et unum diem et adhuc sit, et quod terram illam tenuit de Waltero de Miresco, tunc eidem Waltero de terra illa plenam seisinam habere faciat. Teste rege apud Portesm' v. die Augusti.

Pro magistris Henrico et Thoma cirurgicis.—Mandatum est vicecomiti Norf' quod sine dilacione fieri faciat racionabiles particiones et divisas inter magistros Henricum et Thomam cirurgicos et Samuelem Judeum de Norwyco et Abraham filium Mossei Judeum Lond' de partibus ipsos contingentibus de quodam magno mesuagio quod fuit Johannis Curreye, et de quibusdam domibus que fuerunt Willelmi del Larder et Johannis Mosse, et de duabus shopis que fuerunt Isaac filii Jurn' in Norwic', ita quod quilibet eorum cognoscere possit partem suam et eam includere, si voluerit. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est vicecomitibus Lond' pro eisdem cirurgicis et Abraham filio Mossei, Judeum (sic) Lond' de partibus ipsos contingentibus de domibus que fuerunt comitis de Ferr' ad capud de Colemannestret in Lond' et de quadam placia vacua ex opposito de Colemann', ita quod quilibet etc. ut supra. Teste ut supra.

De roba data.—Mandatum est Ricardo de Shireburn' et Rogero Scissori quod faciant habere uxori Guyberti de (sic) unam robam de dono regis. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Umfridus filius Willelmi de Thirneby, captus et detentus in prisona regis Norhampt' pro morte Johannis filii Agnetis, unde rettatus est, habet litteras vicecomiti Norhamt' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

De psalterio liberando.—Mandatum est Rogero de Ros quod illud psalterium glosatum quod habet in custodia sua sine dilacione liberari faciat Radulfo de Duniun (?) clerico regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi Nove Foreste quod in eadem foresta faciat habere abbati et conventui de Loco Sancti Eduuardi x. quercus ad maeremium de dono regis. Teste rege apud Portesm' vj. die Augusti.

De uno dolio vini dato.—Mandatum est custodi vinorum regis Norhamt' quod uxori Nicholai de Sancto Mauro faciat habere unum dolium vini, de dono regis. Teste ut supra.

Pro magistro Roberto Anketin'.—Mandatum est Philippo Luvel et Eduuardo de Westmonasterio quod faciant habere magistro Roberto Anketin, quem mittimus in nuncium nostrum ad partes transmarinas, xx. libras ad expensas suas, sicut J. filius Galfridi eis plenius dicet ex parte regis. Teste ut supra.

Pro Petro Chacep'.—Mandatum est custodi foreste de Rechicch' quod faciat habere P. Chacep' liberum cheminagium ad xxx. quercus cariandas quo voluerit, quas Sabina de Urtiaco ei dedit in foresta predicta. Teste ut supra.

De bremiis datis.—Mandatum est ballivo de Keniton' quod in eodem vivario de Keniton' faciat habere eidem P. xxiiij. matrices bremias, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Roberto Waler'.—Rex concessit Roberto Walrand et heredibus suis viginti libras, percipiendas singulis annis ad scaccarium Dublinie ad festum Sancti Michaelis, donec ei vel heredibus suis in quadraginta libratis terre de terris vastis vel excaetis in Hibernia providerit; et mandatum est Johanni filio Galfridi, justiciario Hybernie, et thesaurario et camerariis suis Dublinie quod eidem Roberto predictas xxti libras singulis annis ad predictum scaccarium habere et sic fieri et inrotulari faciant. Teste ut supra.

Memorandum quod vj. die Augusti anno regni regis Henrici filii regis Johannis xxxvijo transfretavit idem dominus Rex usque Vasconiam, et facte fuerunt hec littere subsequentes coram consilio ipsius regis in Anglia et continuate usque ad annum ipsius regis xxxviij.

Pro priore de Norwyco.—Mandatum est vicecomiti Norf' quod districcionem, quam facit per preceptum regis priori de Norwyco pro eo quod non venit nec misit ad regem ad finem cum eo faciendam de subsidio ad transfretacionem regis in Vasconiam, ponat in respectum usque a die Sancti Michaelis in quindecim dies. Teste A. regina apud Westmonasterium die ix. Augusti.

De castro de Baumburc'.—Rex Johanni de Lessinton' salutem. Quia per litteras nostras patentes, quas vobis misimus, regine nostre directas custodiam castri nostri de Baunburg' recepisse debebatis, et eas regine nostre non exibuistis, vobis mandamus quod de custodia illa in aliquo vos non intromittatis quousque litteras illas dicta Regina nostra receperit; quia Willelmus Heyrun castrum illud reddidit eidem regine nostre, cujus custodiam ad mandatum suum vobis habere faciet: insuper blada ipsius Willelmi, que seminari fecit in terris Ricardi de Neushum, fatui, cujus custodiam vobis commisimus, eundem Willelmum sine impedimento habere permittatis. Teste ut supra.

De custodia foreste inter pontes Stanf' et Oxon'.—Quia constat regi per inspeccionem rotulorum cancellarie sue quod Johannes Mansell' reddidit regi totam ballivam illam foreste inter pontem Stanf' et pontem Oxon', quam rex ei prius commisit custodiendam, mandatum est Ernaldo de Bosco, justiciario foreste, quod ballivam illam capiat in manum regis et salvo custodiat quamdiu regi placuerit, salva tantum predicto Johanni custodia castri de Rokingham. Teste ut supra.

Pro hominibus de Bricstok'.—Mandatum est vicecomiti Norhamt' quod, si homines regis de Bricstok' invenerint ei sufficientes plegios ad respondendum de escapio cujusdam latronis coram justiciariis regis ad primam assisam cum in partes illas venerint, tunc ipsos interim propter hoc non distringat. Teste ut supra. Per reginam et comitem.

De venacione capienda ad opus regis.—Rex mittit ad forestam de Braden' Willelmum Luvel et Henricum de Caundovere, venatores suos, ad capiendum in ea ad opus regis xxx. damos; et mandatum est custodi predicte foreste quod ipsos ad hoc admittat et consilium et auxilium eis impendat. Teste ut supra.
Eodem modo rex mittit eosdem ad capiendum in foresta de Ceddre xx. damos. Teste ut supra.
Rex mittit eosdem ad capiendum in foresta de Kannok' xx. damos. Teste ut supra.
Rex mittit eosdem ad capiendum in foresta de Kenefar' xx. damos. Teste ut supra.
Et in foresta de Dene lx. damos. Teste ut supra.
Eodem modo rex mittit Philippum et Ricardum de Caundovere ad capiendum in forestis de Cestresir' c. cervos et in foresta de Pecco liij. cervos. Teste ut supra.
Et mandatum est vicecomiti Suhampt' quod totam venacionem illam recipiat et in castro Wintonie salvo custodiat donec rex aliud inde preceperit. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Ernaldo de Bosco quod in foresta de Wittleuuod' faciat habere Johanni de Stratford' duas quercus cum suis escaetis, de dono regis. Teste ut supra.

Pro executoribus Johannis de Nevill'.—Mandatum est abbati de Persore et Jacobo Fresel, escaetoribus regis, quod accepta securitate ab executoribus testamenti Johannis de Nevill' de debitis regi reddendis, si in aliquibus regi teneatur idem defunctus, de omnibus bonis et catallis que fuerunt ipsius Johannis eisdem executoribus liberam administracionem habere faciant ad execucionem testamenti sui inde faciendam. Testibus A. regina et R. comite Cornubie apud Westmonasterium x. die Augusti.

De escaetore substituto.—Rex loco Thome le Irreys, quondam escaetoris regis in comitatu Warr', substituit Hugonem de Manecestr' escaetorem in comitatu predicto; et mandatum est predicto Hugoni quod prestito sacramento etc. Testibus ut supra.

Pro Rogero de Scaccario.—Quia Rogerus de Scaccario invenit regi plegios subscriptos, videlicet Willelmum de Clave, Thomam Bardulf', Galfridum de Fanacurt, Willelmum de Santa Elena, Abel de Sancto Martino, Robertum le Butiller, Rogerum de la Dune et Thomam de Warblinton', qui manuceperunt pro eo quod stabit recto coram consilio regis a die Sancti Michaelis in quindecim dies de transgressionibus quas in regno nostro fecisse debuit ad impedimentum transfretacionis regis et perturbacionem pacis regis, mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum interim propter hoc capi non faciant, set ballivam suam ad Scaccarium regis et terras et catalla sua capta in manum regis per preceptum regis, cum omnibus inde perceptis a tempore capcionis, eidem deliberari faciant. Testibus ut supra.

Mandatum est abbati de Persore et Jacobo Fresel escaetoribus regis quod, si terre quas cepit in manum regis post mortem Elene que fuit uxor Roberti de Quency in Stocleg' et Budiford' fuerunt de maritagio ipsius Elene, tunc de eisdem terris predicto Roberto plenam seisinam habere faciant ad opus heredum predictorum Roberti et Elene. Testibus ut supra. (Cancelled) Quia aliter inferius.

Pro Roberto de Lung'.—Mandatum est ballivis de Sandwyz quod ferrum et lapides molares, unde Robertus de Lung' discarcari fecit navem suam in villa sua, eo quod debuerat venisse ad servicium regis in Vasconiam, sibi deliberari faciant nec ab eo capiat (sic) aliquam consuetudinem de aliquibus mercibus, nisi de eis que vendite fuerunt in villa sua. Testibus ut supra.

De escaetore substituto.—Rex loco Radulfi de Merton', quondam escaetoris regis in comitatu Bed', substituit Simonem Bruel; et mandatum est eidem quod prestito sacramento etc. Testibus A. regina et R. Cornubie apud Westmonasterium x. die Augusti.

Pro Roberto de Quency.—Mandatum est abbati de Persore' et Jacobo Fresell, escaetoribus regis, quod, quia Robertus de Quency suscitavit prolem de Elena que fuit uxor sua, de terris, quas cepit (sic) in manum regis post mortem predicte Elene in Stodl' et Bidef', que fuerunt de maritagio ipsius Elene, eidem Roberto plenam seisinam habere faciant. Testibus ut supra.

De coronatore substituendo.—Quia Willelmus de Shamelesford' minus idoneus est ad supportandum officium coronatoris, mandatum est vicecomiti Kanc' quod ipsum amoveat et alium loco suo substituat. Testibus ut supra.

Pro Johanne le Deneys.—Quia rex accepit per inquisicionem, quam fieri fecit, quod Johannes le Denays filius et heres Willelmi le Denays plene etatis est, cujus custodiam et maritagium Willelmus de Plesset', quondam clericus regis, habuit una cum custodia manerii de Tikincot' cum pertinenciis, quod fuit ejusdem Willelmi le Daneys, usque ad legitimam etatem predicti heredis, et quam rex in manum suam capi fecit pro debitis que idem Willelmus de Plesset' regi debebat die quo obiit, rex reddidit eidem Johanni predictum manerium, salva Mabilie que fuit uxor predicti Willelmi le Danays, racionabili dote sua de eodem manerio. Et mandatum est vicecomiti Rotel' quod eidem Johanni de predicto manerio plenam seisinam habere faciat, sicut predictum est. Testibus ut supra.

De cervis datis.—Mandatum est custodi foreste de Menedup' quod in eadem foresta faciat habere Henrico de Bratton' duos cervos, de dono regis. Testibus A. regina et R. comite Cornubie apud Westmonasterium xj. die Augusti.

Hybernia. De denariis mittendis ad regem de Hybernia.—Quia rex ad presens plurimum indiget denariorum, mandatum est thesaurario et camerariis Dublin' quod de thesauro regis Hybernie sine dilacione mittant in Angliam m. marcas, ubicumque perquirantur, ita quod sint apud Cestriam in quindena Sancti Michaelis proximo futura, et hoc sicut regem et honorem suum diligunt nullatenus omittant; mandavit enim rex magistro Johanni de Frissinon' et Rogero de Haverhull', custodi cambii regis Hybernie, quod de denariis crucesingnatorum et de exitibus predicti cambii regi mutuent super scaccarium Sancti Michaelis proximo futurum usque ad summam predictarum m. marcarum, si eas de thesauro regis ad presens non habeant. Testibus ut supra.
Et mandatum est magistro Johanni de Frissinon' quod de denariis crucesignatorum super predictum scaccarium Sancti Michaelis cccc. marcas ad predictum terminum in Angliam transmittend' (sic). Testibus ut supra.
Et Rogero de Haverhull', custodi cambii regis Hibernie, quod, quia sicut rex intellexit prefati thesaurarius et camerarii tantam pecuniam in thesauro regis ad presens non habent, quod de exitibus predicti cambii, qui ad regem pertinet, mutuet eis super scaccarium predictum dc. marcas ad predictum terminum in Angliam transmittendas. Testibus ut supra.

Mandatum Simoni de Staunf', escaetori regis in comitatu Essex'. (Cancelled.)

Pro Roberto de Briwes.—Quia rex accepit per inquisicionem, quam fieri fecit, quod Elena que fuit uxor Johannis quondam comitis Cestrie tenuit terciam partem maneriorum de Writtel' et Hatfeld' in dotem de dono Isabelle de Briwes, cui maneria illa rex dedit per cartam suam in escambium pro hereditate sua de comitatu Cestrie, habenda eidem Isabelle et heredibus suis, mandatum est escaetori regis in comitatu Essex' quod de predicta tercia parte maneriorum illorum, quam cepit in manum regis post mortem predicte Elene, Roberto de Briwes, filio et heredi ipsius Isabelle, vel certo attornato suo plenam seisinam habere faciat, una cum omnibus proventibus de dicta tercia parte perceptis a tempore mortis predicte Elene. Testibus A. regina et. R. comite Cornubie apud Westmonasterium xiij. die Augusti.

De quodam recipiendo et custodiendo.—Mandatum est vicecomiti Cauntebr' quod Willelmum de Sancto Leodegario captum, quem Willelmus de Bolevill' ei liberabit, ab eo recipiat et in prisona regis salvo custodiat, donec rex aliud inde preceperit. Testibus ut supra.

Pro archiepiscopo Cantuariensi.—Quia archiepiscopus Cantuariensis in brevi venturus est ad partes Norf', mandatum est vicecomiti Norf' quod de vinis, que rex habet in balliva sua, ei habere faciat usque ad duodecim dolia pro denariis suis. Testibus A. regina et R. comite Cornubie apud Westmonasterium xv. die Augusti. Per reginam.
Idem mandatum est custodi vinorum regis de Norwic'. Testibus ut supra.

Pro abbate de Croylande.—Mandatum est vicecomiti Linc' quod districcionem, quam facit abbati de Croylaunde pro eo quod contempsit venire ad regem ad mandatum suum, ponat in respectum usque ad adventum Henrici de Bathonia, qui in proximo venturus est ad partes illas, et in adventu ipsius Henrici quod ei injunxerit faciat de premissis. Testibus ut supra. Per Henricum de Bathonia.

Pro executoribus Henrici de Drayton'.—Mandatum est abbati de Persore et Jacobo Fresell', escaetoribus regis, quod accepta securitate ab executoribus Henrici de Drayton' de debitis regi reddendis, si que regi debebat, de bonis que fuerunt ejusdem liberam administracionem habere permittat (sic). Testibus A. regina et R. comite Cornubie apud Westmonasterium xvj. die Augusti.

Pro capellanis de Clyve et Geytinton'.—Mandatum est vicecomiti Norhamt' quod a tempore quo recepit comitatum Norhamt' et sic deinceps, quamdiu fuerit vicecomes regis ejusdem comitatus, faciat habere capellanis de Clyve et Geytinton' stipendia sua, sicut ea temporibus aliorum vicecomitum regis habere consueverunt; id enim in firma comitatus predicti singulis annis ad scaccarium regis consuetum est allocari. Testibus ut supra.

[m. 2.]

Pro Galfrido de Geynvill'.—Mandatum est vicecomiti Surr' quod de omnibus catallis et toto instauro que Galfridus de Geynvill' et Matillis uxor ejus habent in manerio de Hammes ubicunque fuerint in balliva sua cum feno et blado instantis autumpni certo attornato ipsorum Galfridi et Matillidis ad opus eorum plenam seisinam habere faciat. Testibus A. regina, et R. comite Cornubie apud Westmonasterium xvij. die Augusti.

Pro heredibus J. quondam comitis Cestrie.—Rex Rogero de la Dune, escaetori suo in comitatu Midd', salutem. Quia accepimus per inquisicionem, quam fieri fecimus, quod manerium de Todeham' est de feodo honoris Huntindon' et non de honore comitatus nostri Cestrie, vobis mandamus quod de eodem manerio cum pertinenciis, quod cepistis in manum nostram post mortem Elene que fuit uxor Johannis quondam comitis Cestrie, ac si pertineret ad comitatum nostrum Cestrie, heredibus ipsius Johannis de honore Huntendon' vel certis attornatis eorum plenam seisinam habere faciatis, retenta in manu nostra porcione inde contingenti Henricum de Hasting', unum heredum predicti comitis de dicto honore, qui est in custodia nostra. Testibus ut supra.
Eodem modo mandatum est escaetori regis in comitatu Bed' de manerio de Kembeston'.

De reclusorio dato.—Rex dedit Idonee de Boclaund' reclusorium quod est juxta ecclesiam Beati Petri infra ballium Turris Lond'; et mandatum est constabulario ejusdem Turris quod eidem Idonee de predicto reclusorio plenam seisinam habere faciat. Testibus A. regina et R. comite Cornubie apud Westmonasterium xviij. die Augusti. Per reginam.

Pro Johanne le Sumeter.—Rex perdonavit Johanni le Sumeter incarceracionem quam meruit pro eo quod convictus fuit de falso sacramento in assisa nove dissaisine, quam Johannes filius Roscelini arramiavit versus Petrum de Merkeshale de tenemento in Heynford', ita quod securitatem prestet de redempcione sua, sicut ceteri convicti cum eo super eodem: et mandatum est vicecomiti Norf' quod ipsum Johannem propter hoc non imprisonet set securitatem ab eo capiat de redempcione sua, ut predictum est. Testibus A. regina et R. comite Cornubie apud Mortelak' xix. die Augusti. Per reginam.

De castro de Baumburc' liberando.—Mandatum est Willelmo Heyrun quod sit coram consilio regis a die Sancti Michaelis in xv. dies ad liberandum regine castrum de Baunburc', et interim una cum Johanne de Lessinton' uniri faciat blada, fenum, redditus et alia pertinencia ad idem castrum, et fructus terrarum Ricardi de Neuhus, fatui, et omnia predicta salvo custodiri faciat in equali manu usque ad eundem terminum; quia rex dedit in mandatis Johanni de Lessinton' quod tunc sit coram eadem regina custodiam castri predicti recepturus, et quod omnia predicta uniri et custodiri cum R. faciat, sicut predictum est. Testibus A. regina et R. comite Cornubie apud Keniton' xxj. die Augusti.
Idem mandatum est Johanni de Lessinton'. Testibus ut supra.

Pro Avicia que fuit uxor Hugonis de Sancto Vedasto.—Quia rex accepit per recordum rotulorum Gilberti de Preston', justiciarii regis itinerantis ad communia placita in comitatu Norhamt' a die Sancte Hillarii in xv. dies, quod Brianus filius Johannis et Avicia uxor ejus per licenciam reddiderunt terciam partem unius mesuagii et trium carucatarum terre cum pertinenciis in Querinton', et terciam partem unius mesuagii et quatuor carucatarum terre cum pertinenciis in Thurleby, et terciam partem duorum mesuagiorum et iiij. solidatarum redditus cum pertinenciis in Lafford' sine aliqua excepcione mesuagiorum vel terrarum Avicie que fuit uxor Hugonis de Sancto Vedasto ut dotem suam, quam petebat versus eos per breve regis, mandatum est vicecomiti Linc' quod de predictis terciis partibus sine aliqua excepcione terrarum vel mesuagiorum eidem Avicie plenam seisinam habere faciat, non obstante aliquo mandato contrario super hoc ei directo. Testibus ut supra. Per Henricum de la Mare.

De bladis arestandis.—Quia Hugo Tanckard' vi armata assportari fecit blada Roberti de Plessetis, consanguinei Johannis de Plessetis comitis Warr', qui est in servicio regis in Vasconia, et ea deponi fecit in laico feodo cujusdam hominis Warewyk', sicut rex intellexit, mandatum est vicecomiti Warr' quod blada illa arrestari faciat, donec rex aliud inde preceperit, quia timetur quod blada illa per predictum Hugonem furtive asportentur. Testibus A. regina et R. comite Cornubie apud Kenyton' xxv. die Augusti. Per Henricum de la Mare.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste de Clyve quod in eadem foresta faciat habere Matillidi de Cauntilupo duos damos, de dono regis. Testibus ut supra.

Pro priore de Legh'.—Quia rex accepit per inspeccionem carte prioris et canonicorum de Legh' quod iidem prior et canonici tenent id quod habent de honore Bononie in Parva Legh' in liberam, puram et perpetuam elemosinam, et plures alii sunt tenentes de eodem honore, qui non taliter tenent et distringi possunt ad sectam debitam faciendam ad curiam regis dicti honoris, mandatum est custodi predicti honoris quod ipsos priorem et canonicos occasione predicti tenementi sui non distringat decetero, nec distringi permittat, pro predicta secta; set illos de eodem honore, qui taliter feofati non sunt, distringat pro eadem: et averia dictorum prioris et canonicorum capta predicta occasione faciat deliberari. Testibus ut supra.

Pro Johanne de Bailloll' et Dervergoyl' uxore ejus.—Quia rex accepit per inquisicionem, quam fieri fecit, quod Elena quondam comitissa Cestrie et Huntend' recuperavit terras et tenementa que habuit in Nassinton' et Jarewell' ut dotem suam in curia regis versus Johannem de Bailloll' et Dervergoil' uxorem ejus, et quod inde nulla ad regem custodia pertinet, set quod dicte terre et tenementa ad predictos Johannem et Dervergoyl' post mortem dicte Elene de jure descendere debent, tanquam ea que sunt de hereditate dicte Dervergoil', mandatum est Galfrido de Leuekenore escaetori regis in comitatu Norhamt' quod de eisdem terris et tenementis eisdem Johanni et Dervergoil' vel eorum attornato plenam seisinam habere faciat. Testibus ut supra.

Pro episcopo Herefordensi.—Quia rex accepit per inquisicionem, quam fieri fecit, quod una virgata terre cum pertinenciis in Froma Episcopi, quam Johannes de Froma filius Ade de Bosco, qui utlagatus est pro morte Petri de Bosco, tenuit, extitit in manu regis per unum annum et unum diem, et quod terram illam tenuit de Herefordensi episcopo; mandatum est vicecomiti Hereford' quod eidem episcopo de predicta terra plenam seisinam habere faciat. Testibus ut supra.

Pro Willelmo le Bretun.—Mandatum est vicecomiti Norf' quod districcionem quam facit Willelmo le Bretun ad reddendum Ricardo de Dovor' et Alicie uxori ejus, nomine maritagii ipsius Alicie, x. libratas annui redditus cum arreragiis, quas prius reddere consuevit Roberto Passelewe, de manerio de Sporle, et ad quem redditum eisdem Ricardo et Alicie solvendum idem Robertus eundem Willelmum attornavit in curia nostra, ut dicitur, ponat in respectum usque a die Sancti Michaelis in tres septimanas. Et scire faciat eisdem Ricardo et Alicie quod tunc sint coram consilio regis, ubicunque fuerit in Anglia, ad prosequendum et ostendendum jus suum versus predictum Willelmum de redditu predicto si voluerint. Testibus A. regina et R. comite Cornubie apud Keniton' xxvij. die Augusti.

De prisonibus qui sunt in habitu clerico requirendis.—Mandatum est A. Wintoniensi electo quod de prisonibus qui sunt in habitu clericali in custodia vicecomitis Surr' apud Geudeford' a prisona regis ejusdem loci more ecclesiastico coram justiciariis regis requiri faciat, alio quin pro certo sciat quod de eis judicium secundum legem et consuetudinem regni regis fieri faciat. Testibus A. regina et R. comite Cornubie apud Keniton' xxviij. die Augusti.

Pro Henrico de la Mare.—Mandatum est Godefrido de Lyston' quod permittat Henricum de la Mare capere in proprio bosco suo, qui est infra metas foreste regis de Windes', duas navatas busce cariandas usque Lond' ad focum suum et ibidem expediendas in servicio regis. Testibus ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Ernaldo de Bosco, justiciario foreste, quod in foresta de Witleuuode faciat habere priori de Luffeld' v. quercus et in parco de Hanle duas quercus ad reparacionem ecclesie sue, de dono regis. Testibus A. regina et R. comite Cornubie apud Kenyton' xxx. die Augusti.

De prisonibus recipiendis et liberandis.—Mandatum est vicecomiti Suff' quod prisones, quos senescallus R. comitis Glouc' ei liberabit, recipiat et in prisona de Gywyc' ponat et eos postea eidem senescallo replegiat secundum tenorem prioris mandati regis quod inde recepit. Testibus ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Ricardo de Munfichet, custodi foreste Essex', quod in predicta foresta faciat habere Johanni de Gatesden' iiijor damos, de dono regis. Testibus ut supra.

Footnotes

  • 1. Verb omitted in MS.