Close Rolls, March 1256

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 9, 1254-1256. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1931.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, March 1256', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 9, 1254-1256, (London, 1931) pp. 401-409. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol9/pp401-409 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, March 1256

Mandatum est Ricardo de Muntfichet, senescallo foreste regis Essex', quod in bosco priorisse de Ikelinton' de Herewardestok', qui est infra predictam forestam, permittat eandem priorissam prosternere xiij. quercus et eas asportare quo voluerit absque aliquo impedimento. Teste rege apud Dytton' primo die Marcii.

De terra replegienda.—Adam filius Reginaldi venit coram rege die Veneris proxima post diem cinerum apud Ely et petiit terram suam in Berking' sibi replegiari, que etc. propter etc. versus Matillidem que fuit uxor Gervasii le Haleward'. Et hoc mandatum est justiciariis de Banco.
Eodem die venit Thomas de Passelewe et petiit terram suam in Horton' etc. que capta etc. propter etc. versus Robertum de Oseburn'. Et hoc mandatum est justiciariis de Banco.

De denariis levandis.—Mandatum est vicecomiti Suth' quod, statim visis litteris istis, distringat villatam de Stokbrugg' pro xxs. per quos finem fecerunt cum Radulfo de Bakep' et Willelmo Beneyt, custodibus mercati regis, ultimo quando rex fuit in partibus illis; ita quod denarios illos habeat in garderoba regis citra diem Palmarum, ubicumque rex fuerit in Anglia, liberando (sic) Artaldo etc. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Berk' de iiij. marcis de villata de Farendon' levandis, quas regi promiserant de dono coram dictis custodibus.
Vicecomiti Buk' de xlas. de villata de Brehull' pro fine facto cum predictis custodibus pro transgressione mensurarum. Postea solverunt in garderoba regis Artaldo etc. illos xls.; et quieti sunt et habent breve de quietancia vicecomiti Buk'.
Vicecomiti Cantebr' pro xlas. de villata de Chesterton' juxta Cantebr' levandis pro contemptu. Teste rege apud Ely' iij. die Marcii.
Vicecomiti Hertford' pro dimidia marca que restat regi reddenda de xxtis. ad quos villata de Cruce Roesie amerciata fuit coram dictis custodibus pro transgressione mensurarum.
Vicecomiti Linc' de xx. marcis de villata de Staunford' de promisso pro bono adventu regis ibidem et pro fine facto coram predictis custodibus pro trangrsessione mensurarum, ita etc. in vigilia Pasche apud Westmonasterium. Et quia G. de Langele, senescallus Eduuardi filii regis, mandavit regi quod per vicecomitem suum Linc' levari faceret dictos denarios, mandatum est eidem vicecomiti quod non obstante libertate predicti Eduuardi villam Stanf' ingrediatur ad predictos denarios levandos. Teste.

De perambulacione.—Mandatum est vicecomiti Suff' quod fieri faciat perambulacionem inter terram abbatis de Sancto Edmundo in Suwalde et terram Huberti de Bavent in Eston'; quia predicti abbas et Hubertus posuerunt se coram rege in perambulacione illa; et scire faciat justiciariis ad primam assisam etc. per quas metas etc. Teste rege apud Sanctum Edmundum viij. die Marcii.

De providencia panis.—Mandatum est ballivis de Dunestapl' quod contra instantem festivitatem Pasche, quamrex celebraturus est apud Westmonasterium, fieri faciant in villa sua c. solidatas boni et pulcri panis, et iiijor. panes ad denarium, et panem illum venire faciant usque Westmonasterium, ita quod sit ibi in vigilia festi predicti ad tardius, liberandus custodi panetarie regis: et rex tam custum illius panis quam cariagium ejusdem eidem (sic) reddi faciet. Teste rege apud Norwic' xxvij. die Marcii.

Eodem modo mandatum est vicecomitibus London' de xv. libratis panis.
Ballivis de Sancto Albano de c. solidatis panis.
Ballivis de Dunstapl' de c. solidatis panis.
Ballivis de Wicumb' de c. solidatis panis.
Ballivis de Kingeston' de lx. solidatis panis.
Ballivis de Wautham de lxta. solidatis panis.

De habentibus quietanciam communis summonicionis coram justiciariis itinerantibus ad communia placita in comitatu Westmerel':—
Abbas Sancte Marie Ebor'
Episcopus Karleolensis.
De habentibus quietanciam communis summonicionis coram justiciariis ad communia placita in comitatu Northumbr':—
Petrus de Monte Forti et Willelmus de Hastentot.
Johannes de Lessinton'.
In comitatu Lane' coram eisdem justiciariis:—
Abbas de Fornell'.
Johannes de Burgo, senior. Johannes de Burgo, junior.
Gilbertus de Wauton'.
Matheus de Havereshegg'.
De habentibus quietanciam etc. ad communia placita in comitatu Cumberland'. Abbas Sancte Marie Eboraci.
(fn. 1) Abbas Sancte Marie Eboraci. Quia etc. idem abbas propter debilitatem suam de assensu regis dedit potestatem fratri Ade de Fraxino, monacho suo, constituendi atornatum seu atornatos nomine ipsius abbatis, quem vel quos viderit expedire ad lucrandum vel perdendum in omnibus loquelis motis vel movendis ipsum abbatem tangentibus, a festo Sancti Michaelis proximo preterito in tres annos, et rex ipsum Adam ad hoc ad instanciam ipsius abbatis propter debilitatem suam et paupertatem domus sue admisit, mandatum est justiciariis proximo itineraturis in comitatu predicto quod atornatum seu atornatos, quem vel quos dictus Adam nomine ipsius abbatis coram eis atornare voluerit ad lucrandum vel perdendum in loquelis motis et movendis in itinere suo in comitatu predicto dictum abbatem tangentibus, loco ipsius abbatis ad hoc recipiant. Teste.
(Cancelled) Quia non habuit. Eodem modo mandatum est justiciariis proximo itineraturis in comitatu Westmerl'.
Willelmus de Fortibus, comes Albem'. Abbas de Fornell'.
Ricardus de Vernun. Abbas de Fontibus. Robertus de Ros.
Episcopus Karleolensis.
Thomas filius Lamberti de Muleton', Hugo le Bigod.
Robertus de Dacr', Ranulphus de Dacr', et Galfridus de Tyllol.

De terra replegianda.—Thomas fillus Roberti venit coram rege die Martis proxima ante Dominicam Palmarum et petiit ex parte Roberti de Fuleham terciam partem viijto. marcatarum redditus in Feng' sibi replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. versus Dionisiam, que fuit uxor Warini de Muntchenecy, ut dicitur. Et mandatum est justiciariis de banco.
Willelmus de Vilers venit coram rege die Jovis proxima ante diem Palmarum et petiit terram suam in Odiham sibi replegiari que capta etc. propter defaltam etc. versus Willelmum Esturmy coram justiciariis ultimo itinerantibus in comitatu Suth'. Et hoc mandatum est justiciariis proximo itineraturis in comitatu Wiltes'.
Benedictus Sarle venit etc. die Veneris proxima ante Dominicam Palmarum et petiit terram suam in Stok' sibi replegiari que capta etc. propter defaltam etc. versus Joelem de Stok'. Et hoc mandatum est justiciariis de banco. Teste.
Robertus Doget venit coram rege Dominica in Ramis Palmarum et petiit terram suam in Levesham sibi replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. versus Reginaldum Cordel coram justiciariis ultimo itinerantibus in comitatu Suth'. Et mandatum est justiciariis proximo itineraturis in comitatu Wiltes' etc.

Pro Rogero abbate de Glaston'.—Rex magistro Hugoni de Mortuo Mari, officiali Cantuariensi, salutem. Intelleximus quod episcopus Londoniensis et alii vicini episcopi ad preces episcopi Bathoniensis et Wellensis circumventi per errorem facti, quia forte ipsos late bat quod causa pendet in curia Cantuariensi coram vobis inter predictum episcopum Bathoniensem et Rogerum abbatem Glaston' super depositionis et excommunicacionis sentenciis et quibusdam aliis articulis, et in curia nostra de temporalibus, certis diebus in utraque curia assignatis, intendunt predictum Rogerum depositum et excommunicatum publice denunciare, vos rogamus attente quatenus, sicut honorem corone nostre diligitis, suffraganeis ecclesie Cantuariensis et precipue episcopo Londoniensi mandare velitis quod, pendente lite predicta, ab hujusmodi denunciacionibus et diffamacionibus omnino supersedeant; quod si forte facere neglexerint, eas publice denunciari mandetis irritas et inanes, quia causa, que inter eos vertitur, manifeste tangit honorem et dignitatem corone nostre; eo libentius et favorabilius si placet statum ipsius Rogeri qui dudum ante ad vos appellaverat et pro jure nostro contendit, sicut ad vos pertinet, defendere velitis. Et hoc statim mandetis prefato episcopo Londoniensi et archidiacono Londoniensi et ejus officiali. Teste.
Eodem modo, et per eandem narracionem, scribitur episcopo Londoniensi, adjecto quod supersedeat etc. quousque cum rege habuerit colloquium et rex eum super facto illo, quatenus eum contingit, plenius instruat, et quod rescribit etc. Teste.

[m. 13d.]

Rex Sanctissimo in Christo patri etc. Nuper per religiosum virum fratrem Johannem de Dya, penitenciarium et capellanum vestrum, Sanctitati vestre scripsimus nos tractare super capitaneo transmittendo cum pecunia et milicia competenti; ceterum Clemencie vestre adhuc signare studemus quod super premissis vigilanciam et sollicitudinem adhibemus; ceterum proceres et majores consilii nostri super casu qui, post graciam nobis factam de regno Sicilie, contigit per prodicionem marchionis de Herebrok mirabiliter stupefacti, vix negocium audent assummere in hoc statu; presertim cum inter ceteras condiciones in privilegio vestro contentas illa contineatur expresse quod non eamus vel mittamus donec vobis et ecclesie Romane de cxxxv. milibus, d. marcis, et xlj. marcis plene fuerit satisfactum. Unde, cum occasione negocii supradicti mercatoribus Sen' et Florentinis in nonnullis pecuniarum summis, quas venerabilis pater O. Sancte Marie in Via Lata dyaconus cardinalis, apostolice sedis legatus, de manu Herefordensis episcopi, procuratoris et nuncii nostri, recepit, simus sub penis gravissimis obligati, quas incessanter solui facimus juxta vestri tenorem mandati, super ordinacione capitanei destinandi nondum potuimus complere tractatum, cujus consummacio non modicum desiderat pecunie interventum; nec enim credimus quod hodie princeps aliquis regnat in terris qui ita subito tantam pecuniam possit habere ad manum. Dicunt ergo illi, apud quos laboramus ut vadent, Frustra illuc ibimus, in vanum istud negocium assummemus, quousque prenominata summa plene fuerit persoluta. Ecce quod huic negocio celeriter succurrere cupientes juxta vestrum bene placitum et mandatum, hinc vero pretactum periculum formidentes, cujusdam perplexitatis laqueis intricamur inter grandes et graves angustias constituti. Verumptamen ad apostolice clemencie benevolentiam consideracionis oculum retorquentes, magis elegimus vestre pietatis providencie nos et nostra exponere liberaliter et libenter quam in tanto periculo negocium deserere indefensum, sperantes vos nolle beneficiis vestris nos decipi, set juvari. Hinc est, clementissime pater, quod, licet inspecto statu negocii per aliquorum injuriam et nequiciam sine culpa nostra non modicum deformate condiciones, sub quibus regnum Sicilie est nato nostro concessum, non solum difficiles, set fere impossibiles ab aliquibus censeantur, volentes tamen in sinceritate cordis et favoris promptitudine attingi ad obsequium Ihesu Christi, de sedis apostolice benignitate confisi, que non consuevit irritum facere quod semel ratum esse decreverit, juxta formam ordinacionis vestre, negocium et omnia que ipsum contingunt complevimus, per venerabilem patrem Bononiensem episcopum, quem ad hoc specialiter destinastis privilegia nostra et filiorum nostrorum sub sigillo vestro et bulla aurea transmittentes, circa capitaneum destinandum cum milicia competenti jugiter insistendo. Unde Sanctitati vestre humiliter supplicamus, quatinus attendatis quam multipliciter simus gravati, nisi pietatis vestre dextra nos sublevare dignetur. Nam, sicut scitis, occasione istius negocii mercatoribus Sen' et Florentinis infra kalendas Junii tenemur persolvere lx. milia marcarum absque x. milibus quas nunc vobis et fratribus vestris solvere nos oportet. Item in apparatu capitanei transmittendi opus est magna pecunia. Unde, si placet, vos ipsi videre potestis quam difficile infra festum Sancti Michaelis proximo venturum mittere prout decet et summam solvere, que in vestro privilegio continetur. Hoc autem totum, statumque nostrum, vestre beatitudini duximus committendum, ut, sicut placet, prout vestra possibilitas potest pati, ordinare curetis; nam omnes vires nostras prompti sumus congerere et eciam experiri circa prosequcionem negocii memorati, vestris bene placitis semel humiles et devoti. Et jam nuncios sollempnes vidissetes nisi capcio karissimi nostri comitis Sabaldie nos impedivsseit, cum unum de fratribus suis ad Sanctitatis vestre presenciam mittere vellemus quando hoc impedimentum occurit. Peticiones vero quasdam, que prefatum tangunt negocium, vestre beatitudini recommendamus, supplicantes ut illas ad exaudicionis graciam admittatis. Teste etc.

Venerabili patri R. Sancti Angeli diacono cardinali etc. Sinceritatis vestre promptitudo, quam clara probant operum testimonia, in nostris negociis promovendis nos sollicitant (sic) et invitant (sic) ut in agendis nostris ad vestre discretionis prudenciam recurramus, per quam in hiis que nobis incumbunt consilium et auxilium confidenter habere speramus. Ea propter Paternitati vestre tenore presentium volumus fieri manifestum quod super negocio regni Sicilie nuper in adventu venerabilis patris Bononiensis episcopi, ad nos propter hoc destinati, cum proceribus et majoribus totius regni nostri tractatum habuimus diligentem; qui condiciones sub quibus ipsum regnum Edmundo filio nostro et suis heredibus est concessum gravissimas reputabant: illas potissime per quas infra festum Sancti Michaelis proximo venturum ire teneremur, vel mittere capitaneum cum milicia competenti, et cxxxv. milia marcarum dxla. et unam propter dampna et interesse nichilominus solvere infra eundem terminum, sub pena anullacionis totius negocii, nobis insuper remanentibus excommunicatis et toto regno nostro supposito ecclesiastico interdicto. Has utique condiciones et penam durissimas judicabant, cum preter dictam summam, sicut nuncii nostri referent, ad aliam summam non modicam teneamur. Quis enim princeps infra tam breve temporis spatium, cum pecunia quam eundo vel mittendo noster desiderat apparatus, posset ita repente habere ad manum tam immensas pecunie quantitates. Formidantes igitur pericula que incumbunt nobis dissuadebant omnino ut nequaquam subiceremus tanto discrimini statum nostrum. Nos vero sperantes in illo qui est in se sperantium fortitudo, dictum negocium per procuratores et nuncios inceptum et quantum in se fuerat consummatum, confisi quod sedes apostolica nullum opprimit set potius oppressos relevare intendit, ad plenum complevimus, sicut per privilegia nostra et filiorum nostrorum, que per dictum Bononiensem episcopum domino pape et fratribus destinamus, vobis fiet plenissima certitudo. Ceterum, dicto tractatu pendente, supervenit rumor terribilis de jactura et dampnis ecclesie Romane et nobis illatis per proditionem marchionum de Herebrok', qui se mentiebantur fideles ecclesie et devotos; super quo dominus papa nobis mandavit ut, dicto negocio tam dampnabiliter deformato festino subsidio succurentes, statim competentem miliciam mitteremus; quo tristi et funesto rumore ad nos perlato, qui prius propter difficultatem condicionum de negocio diffidebant, modo disperarunt in tantum quod vix aliqui in solliditate constancie et voluntate prosequendi nobiscum istud negocium remanserunt. Nos autem, in regem celi et ducem siderum consideracionis oculos dirigentes, qui, cum possit imperare mari et ventis tempestates istas sedare poterit, et quod turbatum est in tranquillum, quod nubilosum convertere in serenum, nolumus desistere ab inceptis, fortiorem sumentes animum in adversis, confestim super capitaneo mittendo cum decenti milicia conferentes, cui tractatui adhuc incessanter insistimus, sicut dilecti nuncii nostri latores presentium plenius vobis dicent. Sane, quod sine turbacione animi recensere non possumus nec debemus, non nulli episcopi regni nostri, per quos nos et ecclesiam in tante necessitatis articulo constitutam sperabamus juvari, afflictionem superaddentes afflictioni, retardacionem subsidii ad prosequcionem hujus negocii deputati temere molientes, quasi ad subversionem intencionis nostre et vestre totaliter aspirarent, per discretum virum magistrum Rustandum, diligentem et fidelem exequtorem officii sibi injuncti, canonice moniti, decimam proventuum suorum, sine qua quod intendimus perficere non valemus, hactenus reddere recusarunt. Set nunc speramus quod obedient vestris in hac parte mandatis, sicut eidem magistro Rustando firmiter promiserunt. Hinc est igitur quod, inter hujusmodi angustias constituti, ad vestre circumspectionis prudenciam recurrimus, confidenter rogantes vestram mansuetudinem ut, si ita cito capitaneum non mittimus sicut necessitas exposcit negocii, nos excusatos habentes apud dominum papam et fratres super hoc excusare velitis; scientes quod quilibet in hoc statu timet hoc negocium assummere, illa potissima racione quia inter ceteras condiciones illa habetur expresse, quod non eamus nec mittamus aliquem donec de totali summa predicta domino pape et ecclesie plene fuerit satisfactum, nec de isto impedimento dominus papa, cum nobis nuper mandavit ut statim deberemus mittere, fecit aliquam mencionem; nec tamen propter hoc omittimus quin super mittendo sollicite laboremus, et vos, de quo plene confidimus, dignemini laborare ut illa condicio, que quasi inclinacionem negocii continere videtur, in melius reformetur. Ad hoc igitur laborantes fideliter nobis per latorem presentium, quem super hoc et quibusdam aliis ad vos specialiter duximus destinandum, celeriter rescribatis vestre bene placitum voluntatis, scituri quod promocio filiorum nostrorum est vestrorum exaltacio amicorum. Teste etc.
Eodem modo scribitur venerabili patri J. Dei gracia titulo Sancti Laurentini in Lucina presbitero cardinali.
Eodem modo venerabili patri domino Hugoni titulo Sancte Sabine presbitero cardinali.
Eodem modo domino Willelmo Sancti Eustachii presbitero cardinali.
Eodem modo magistro Jordano domini Pape notario.
Eodem modo scribitur venerabili patri Ottobono Sancti Addriani diacono cardinali, hoc adiecto:—Cum nepotes vestri filiis nostris linea consanguinitatis sint conjuncti, confirmacionem vero donacionis felicis recordacionis Innocentii pape super bonis que fuerunt quondam Petri de Vinea in forma quam dilectus vester et noster magister Rustandus nobis exposuit, vobis per latorem presentium destinamus. Teste etc.

Rex Willelmo Bonquer salutem. De circumspectionis vestre prudencia confidentes, magna et ardua negocia vobis duximus committenda, sperantes ut per vestre discrecionis industriam nostra intencio felicem sortiatur eventum. Ea propter fidelitati vestre signamus quod nostre intencionis existit et voti, ut talis in regem Allemannie eligatur qui ecclesie Romane devotus et nobis dilectus existat, et maxime cum Gallici sicut noscis in prejudicium nostri ad hoc aspirent; qui si, quod absit, assequantur quod optant, negocium regni Sicilie, quod ex corde prosequimur, ut tenemur, gravem possit incurrere lesionem. Unde, huic periculo obviare volentes, domino pape duximus supplicandum quod unum de tribus cardinalibus, scilicet, dominum J. titulo Sancti Laurentii in Lucina presbiterum cardinalem, vel dominum Hugonem, titulo Sancte Sabine presbiterum cardinalem, aut dominum Ottobonum Sancti Addriani diaconum cardinalem, in Allemaniam destinare dignetur, ut, per illius providenciam quem mittet, istud negocium feliciter ordinetur. Ad hec vestra sciat discrecio quod, cum teneamur ecclesie Romane infra festum Sancti Michaelis proximo venturum solvere cxxxv. milia marcarum quingentas et unam et nichilominus illuc ire infra eundem terminum vel mittere capitaneum cum milicia competenti juxta tanti negocii qualitatem. Et propter casum qui de novo accidit legato in regno Appulie et propter eciam capcionem comitis Sabaudie, infra tam brevem terminum neutrum complere possimus. Domino pape supplicamus humiliter et devote quatinus dilectum nostrum magistrum Jordanum, notarium suum, super prorogandis hujusmodi terminis ad nos mittat; et super hoc cum summa sollicitudine laboretis, exponentes domino pape et fratribus qualiter infra festum Beati Johannis Bart' (sic) proximo venturum occasione istius negocii iiijxx. milia marcarum fere solventur, scilicet, xla. milia marcarum et unam mercatoribus Sen', item mcc. sociis Spillati, pro quibus omnibus est decima obligata, item fere xxxta. milia mercatoribus qui habent monasteria obligata, preter dampna et expensas que bene ascendunt ad v. milia marcarum et ultra. Propter quod eis probabiliter suadere potestis ut pro residuo satis possunt et debent terminos prorogare, maxime cum interim nichilominus totis viribus studemus ut dicto negocio tam in pecunia quam milicia celeriter succurramus; vel tractetis cum domino papa ut super decima nobis concessa mercatores mutuent pecuniam, cum qua possit memoratum negocium sustentari, nam isto anno per Dei graciam et industriam magistri Rostandi erit ab obligacionibus mercatorum Sen' penitus liberata.
Scribitur eciam domino pape super dicto negocio.

Scribitur eciam magistro Jordano, domini pape notario, super eodem.
Et transcripta brevium poterunt inveniri in bursa rubea.

Footnotes

  • 1. The words Abbas Sancte Marie Eboraci appear to have been added after Cumberland' to take the place of this cancelled entry.