1221, membranes 7d, 5d, 4d, 3d, 2d

Calendar of Patent Rolls, Henry III: Volume 1, 1216-1225. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1901.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'1221, membranes 7d, 5d, 4d, 3d, 2d', in Calendar of Patent Rolls, Henry III: Volume 1, 1216-1225, (London, 1901) pp. 307-314. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-pat-rolls/hen3/vol1/pp307-314 [accessed 19 April 2024]

In this section

1221, membrane 7d, 5d, 4d, 3d, 2d

1221.[m. 7d.]

Rex Willelmo de Hardredeshull, Willelmo de Arden, Galfrido le Salvage, et Willelmo de Curli, salutem. Mandamus vobis quod assisam nove dissaisine quam Philippa Marmiun aramiavit versus Robertum Marmiun, seniorem, filium et heredem Roberti Marmiun, de tenemento in Tamewurth et in Middeltun, nomine dotis que eam contingit de terris de quibus Robertus Marmiun, quondam vir suus, saisitus fuit die quo obiit, et in qua constituimus vos justiciarios ad illam capiendam a die Sancti Hyllarii in xv dies anno regni nostri v, ponatis in respectum usque in unum mensem a die Sancti Hyllarii anno eodem. Dominus enim episcopus Wintoniensis, cui Robertus Marmiun filius et heres ipsius Roberti Marmiun, commisit terras predictas custodiendas, promisit et manucepit coram H. de Burgo, justiciario nostro, quod plenarie et sine contentione satisfaciet predicte Philippe de predictis tenementis in eisdem villis secundum rationabilem dotem que eam contingit de terris quas Robertus Marmiun, pater predicti Roberti, habuit in singulis villis die quo obiit. Teste H. de Burgo, justiciario nostro, apud Turrim Londonie, vj die Januarii.

Eodem modo scribitur Willelmo de Welles, Willelmo de Wilebi, Herveo de Aresci, et Henrico de Langetun, de alia assisa in respectum ponenda usque in v septimanas a die Sancti Hyllarii, scilicet, de tenemento in Scrivelesbi.

Et mandatum est Roberto Marmiun, juniori, quod interim ad curiam domini regis veniat et ipsam matrem suam secum adducat ad recipiendum de predicto episcopo dotem suam, sicut predictum est. Et ideo posite sunt assise ille in respectum usque ad terminos predictos, ut si interim super hoc possint convenire, non procedant. Alioquin ad terminos statutos capiantur assise ille. Teste ut supra.

Postea mandatum est predictis Willelmo de Welles, Willelmo de Wilebi, et sociis suis predictis, quod in crastino octavarum Sancte Trinitatis conveniant apud Lincoln, et ibidem predicto die assisam illam capiant.

Et mandatum fuit vicecomiti Lincolnie quod assisam illam predictis die et loco coram eis venire faciat.

Mandatum est vicecomiti Warewici quod aliam assisam nove dissaisine quam ipsa Philippa aramiavit versus eundem Robertum de tenemento in Tamewurth et Middeltun, venire faciat coram justiciariis itinerantibus in partes illas.

Postea mandatum fuit Willelmo de Welles, Willelmo de Wilebi, Herveo de Arescy et Henrico de Langetun, quod assisam nove dissaisine summonitam coram eis inter Philippam Marmiun et Robertum Marmiun, seniorem, de tenemento in Scrivelesbi, ponant in respectum usque in crastinum beati Petri ad Vincula, in eo statu quo nunc est tunc capiendam. Teste H. etc. apud Salopesbiry, xxx die Junii. Per eundem et consilium domini regis.

Omnibus ad quos presens scriptum pervenerit, major et prepositi et burgenses omnes de Novo Castro super Tynam, salutem. Noverit universitas vestra nos manucepisse super corpora, terras, et tenementa nostra erga karissimum nostrum Henricum illustrem regem Anglie, filium domini J. quondam regis Anglie, pro Daniele filio Nicholai, cui idem dominus noster rex Henricus et consilium suum Novum Castrum illud super Tynam commisit custodiendum quamdiu ipsi domino regi et consilio suo placuerit, quod idem Daniel castrum illud bene et fideliter custodiet ad fidem et honorem ipsius domini regis, et ei fideliter serviet tempore pacis et guerre, quamdiu castrum illud custodierit, et quod idem castrum liberabit eidem domino nostro regi vel consilio suo, sive fuerit tempus guerre sive pacis, sine omni contradictione et impedimento, quandocumque ipse dominus noster rex vel consilium suum voluerit vel preceperit. Et hoc juraverunt, tactis sacrosanctis ewangeliis, xij homines de legalioribus et melioribus omnium nostrum pro eodem Daniele firmiter observandum. Et ad majorem hujus rei securitatem de spontanea voluntate nostra obligavimus nos omnes ipsi domino nostro regi omnes terras, redditus, et tenementa nostra que habemus in villa Novi Castri, et hanc cartam nostram inde eidem domino nostro regi fieri fecimus comuni sigillo ville nostre sigillatam.

H. de Vivona omnibus has litteras visuris, salutem. Ad universitatis vestre noticiam volo pervenire quod dominus meus H. rex Anglie, primogenitus regis Johannis Anglie, commisit mihi, tamquam senescallo suo, totam terram suam Pictavie, Aquitannie et Wasconie, custodiendam quamdiu ei placuerit, cum omnibus pertinenciis suis que ad ipsum dominum regem pertinent. Et ego, tactis sacrosanctis, juravi coram venerabile patre domino P. Norwicensi electo, domini pape camerario et apostolice sedis legato, domino P. Wintoniensi, H. de Burgo, justiciario Anglie, Willelmo Briwer, et aliis de consilio domini regis tunc presentibus, quod ego bona fide et sine malo ingenio illam custodiam et defendam pro posse meo, et jura ejus custodiam et ea que dispersa sunt perquiram, et de exitibus predictarum terrarum proficuum ipsius domini mei regis faciam, ad fidem et commodum et honorem ipsius domini mei regis. Et ad majorem securitatem, Hugonem nepotem meum in obsidem ei liberavi.

Rex venerabilibus in Christo patribus W. Dei gracia Burdegalensi archiepiscopo et suffraganeis ejus, et episcopo Lemovicensi ac karissimis sibi baronibus et aliis fidelibus suis in Pictavia et Wasconia constitutis, salutem. Cum tam venerabilis pater P. Norwicensis electus etc. quam nos dilectum ac fidelem clericum nostrum, magistrum W. de Sancto Albino, pro quibusdam nostris negociis ad partes vestras duxerimus destinandum, universitatem vestram rogamus attentius et mandamus quatinus ipsum tantomagis vos omnes et singuli curetis eum recommendatum habere, quantomagis nos ejus fidelitatem expertam affectu diligimus pleniori. Scientes quod quicquid interventu vestro ei boni feceritis vel honoris, gratum habebimus et acceptum. Ad hoc eidem clerico nostro, pro nostris negociis fideliter laboranti, in salvo conductu, eundo et redeundo, et aliis que sibi fuerint oportuna, ita curetis liberaliter providere quod nos sedulitatem vestram possimus inde merito commendare. Teste H. etc. apud Sanctum Albanum, xxix die Januarii.

[m. 5d.]

Alexander, Dei gracia rex Scottorum, omnibus presentem cartam inspecturis, salutem. Noveritis quod Johanne primogenite sorori domini H. illustris regis Anglie, sponse nostre dilecte, concessimus in dotarium has terras subscriptas pro mille libratis terre, scilicet, Jeddewurth cum pertinenciis suis, et Hastanesden cum pertinenciis suis, et Lessedwin cum pertinenciis suis, et Kymgor in Scocia cum pertinenciis suis, et Carel cum pertinenciis suis. Et si forte hee terre prescripte ad summam predictarum mille libratarum attingere non possint, quod inde ei deerit in terris illis, ei suppleri faciemus alibi in loco competenti. Si vero contingat quod domina regina, mater nostra, post decessum nostrum ipsa superstite non velit ut terre de Kyngor et de Carel, quas ipsa tenet, predicte sponse nostre in dotarium conferantur, eidem sponse nostre quod ei deerit de predictis mille libratis terre perficient heredes nostri in castello et castellaria de Are, et in castello et castellaria de Ruthergleyan, et in castello et castellaria de Lanarc, et in com[itatu] de Valle de Clud, donec predicte terre de Kyngor et de Carel vacaverint matre nostra decedente, et predicte sponse nostre conferri possint in dotarium. In hujus autem rei testimonium, has litteras nostras patentes ei inde fieri fecimus. Et ad hoc fideliter et bona fide observandum per presentes litteras nostras heredes nostros obligamus. Testibus Willelmo episcopo Sancti Andree, Waltero episcopo Glascuensi, Willelmo de Bosch[o] cancellario, Thoma priore de Coldingham, comite Patric[io], Willelmo Cumin, comite de Buchhan justiciario Scocie, Roberto de Lond[on], Waltero filio Alani senescallo, Roberto de Brus, Waltero Olifard justiciario Laodonie, Engelr[amo] de Baill[iolo], Philippo de Mobray, Henrico de Baill[iolo] Johanne de Maccuswel. Actum apud Eboracum, anno gracie millesimo ducentesimo vicesimo primo, xviij die Junii.

De justiciariis constituendis.

[m. 4d.]

Rex Henrico de Braibroc, Henrico de Scaccario et Johanni de Ulecot, salutem. Sciatis quod constituimus vos justiciarios nostros ad assisam nove dissaisine capiendam, quam Willelmus de Bukingeham aramiavit coram justiciariis nostris ad primam assisam cum in partes Bukinghamie venerint, versus Rogerum de Wimbervill de tenemento in Messenden. Et ideo vobis mandamus quod in crastino Nativitatis beati Johannis Baptiste instantis conveniatis apud Eilesbiry ad assisam illam capiendam, facturi inde quod ad justiciam pertinet secundum legem et consuetudinem regni nostri. Mandavimus enim vicecomiti Bukinghamie quod assisam predictam predictis die et loco coram vobis venire faciat. Et in hujus etc. Teste H. etc. apud Westmonasterium, xxiiij die Maii, anno regni nostri v. Per eundem.

Mandatum est vicecomiti Bukinghamie quod assisam illam predicto die ibidem coram eis venire faciat. Teste ut supra.

Eodem modo scribitur eisdem de assisa nove dissaisine capienda predictis die et loco inter Ricardum Ferbraz et Ricardum le Turnur de tenemento in Ludeneslad.

Rex Rogero de Reymes, Osberto filio Willelmi, Johanni de Reyny et Johanni de Briwes, salutem. Sciatis quod constituimus vos justiciarios nostros ad assisam nove dissaisine capiendam quam Henricus de Furnellis aramiavit coram vobis per preceptum nostrum versus Nicholaum Avenel de tenemento in Kelve. Et ideo vobis mandamus quod in octabis beati Johannis Baptiste apud Ivelcestre conveniatis ad assisam illam capiendam, facturi inde quod ad justiciam pertinet secundum legem et consuetudinem regni nostri. Mandavimus enim vicecomiti Sumersete quod assisam illam coram vobis ad diem predictum venire faciat. Et in hujus etc. Teste H. etc. apud Oxoniam, viij die Junii, anno regni nostri v. Per eundem.

Dominus rex constituit Jacobum de Poterna, Alanum Basset et Galfridum le Salvage justiciarios ad assisam de morte antecessoris capiendam apud Wiltun, a die Sancti Johannis Baptiste in xv dies, quam Rogerus Wiverun et Editha uxor ejus aramiaverunt coram justiciariis itinerantibus, versus Sweinum filium Ade Cale et Matildem, uxorem ejus, de una virgata terre cum pertinenciis in Laverkestok. Teste H. etc. apud Norhamton, xj die Junii.

Et mandatum est vicecomiti Wiltesire quod assisam illam coram eis venire faciat.

Johannes de Birkin, Marmaducus de Tueng, Willelmus de Tametun, Jordanus Heirun, constituti sunt justiciarii ad assisam nove dissaisine capiendam apud Eboracum a die Sancti Johannis Baptiste in xv dies, quam Galfridus de Fribois et Beatricia uxor ejus, Alanus de Surdevall et Hawisia uxor ejus, aramiaverunt versus W. comitem Albemarle et Adam de Carucis et Walterum de Dik, Robertum de Lelay et priorem Sancte Trinitatis, Eboraci, de tenemento in Beningholm.

Et mandatum est vicecomiti Eboraci quod assisam illam coram eis venire faciat.

Jacobus de Poterna, Galfridus le Salvage, Willelmus de Shorewell et Hugo le Droeis constituti sunt justiciarii ad assisam nove dissaisine capiendam apud Wiltun a die Martis proxima post festum beati Petri ad Vincula in tres septimanas, quam Henricus de Stretfeld aramiavit versus Nicholaum de Verdun et Gerardum de Munbiry de tenemento in Estrigg.

Et mandatum est vicecomiti Wiltesire quod assisam illam coram eis venire faciat.

Rex abbatibus de Stanle et de Bordesle et priori de Stanle, salutem. Sciatis quod venerabilis pater P. Norwicensis electus etc. publice recognovit coram venerabilibus patribus E. Londoniensi, P. Wintoniensi, J. Batoniensi, W. Coventrensi, R. Sarresburiensi, B. Roffensi, episcopis, presente etiam domino Lincolniensi et aliis fidelibus de consilio nostro, quod nunquam per ipsum vel mandatum suum prior et canonici Sancte Fretheswide, Oxonie, missi fuerunt in possessionem ecclesie de Acleia, quam contra nos et judicium curie nostre injuste detinent occupatam. Verum quia, sicut audivimus, predicti prior et canonici ad tuendum si possent intrusionem suam, litteras domini pape ad vos, tacita penitus hac veritate, impetraverunt, per quas memoratam ecclesiam cum pertinenciis, tamquam ipsam canonice fuissent ingressi, retinere nituntur, in prejudicium nostrum et contra possessionem juris nostri, quam per judicium curie nostre contra ipsos disrationavimus; vos rogamus, discretioni vestre mandantes et in fide qua nobis tenemini firmiter inhibentes, quatinus ad manutenendam predictorum prioris et conventus maliciam qua nos maliciose nituntur exheredare, nichil statuere velitis unde jus nostrum vel possessio juris nostri nobis adjudicata, possit aut debeat retardari, cum, suppressa veritate, ut diximus, littere predicte ad vos sint impetrate. Nos igitur, ne aliquid statuatis in prejudicium nostrum et contra possessionem juris nostri, ut predictum est, ad dominum papam coram predicto legato et predictis episcopis apellavimus et adhuc appellamus. Teste H. etc. apud Westmonasterium, xx die Julii, anno etc. v. Per eundem et consilium domini regis.

[m. 3d.]

Dominus rex constituit Stephanum de Segrave, Thomam de Heiden et Mauricium de Andeli justiciarios ad assisam nove dissaisine capiendam quam Radulfus filius Reginaldi aramiavit coram justiciariis itinerantibus versus Hugonem le Mascun et Hawisiam uxorem ejus de tenemento in Carletun. Et mandatum est eisdem quod a die Jovis proxima post festum beati Petri ad Vincula in unum mensem conveniant apud Norhamton ad assisam illam capiendam, facturi inde quod ad justiciam pertinet. Teste H. etc. apud Turrim Londonie, iij die Augusti, anno regni nostri v. Per eundem.

Et mandatum est vicecomiti Norhamtonie, quod assisam illam coram eis venire faciat predictis die et loco.

Abbas de Mucheleneye, Hugo Peverel de Sanford, Johannes de Briwes, Osbertus filius Willelmi, constituti sunt justiciarii ad assisam nove dissaisine capiendam apud Exoniam in crastino Nativitatis beate Marie, quam Rogerus de Reimes aramiavit versus Joelem de Valle Torta, Reginaldum de Valle Torta, Durandum filium Ricardi, Reginaldum de Ferrariis, Andream filium Ricardi, Henricum de Boderigan, Robertum de la Slade, Robertum de Stoddun, Radulfum de Ferrariis, Willelmum de Ferrariis, Nicholaum de Perariis, Rogerum Tregod, Galfridum filium Willelmi, Osmundum de Offord, Hugonem de Northedun, Serlonem filium Walteri, Reginaldum clericum, et Matheum de Culintun, de tenemento in Stauntun. Teste H. etc. apud Wiltun, xvj die Augusti.

Et mandatum est vicecomiti Devonie quod assisam illam coram eis tunc venire faciat.

Eodem modo scribitur eisdem abbati de Mucheleneye et sociis suis quod assisam quam Rogerus de la Ford aramiavit versus Johannem de Monte Acuto, Mauricium clericum, Willelmum de Dollebiry, Willelmum de Swefham, Gerebertum de Welintun, Simonem filium Ricardi, Walterum de Luvetun, Henricum de la Pil, tunc ibidem capiant de tenemento in Ford.

Et mandatum est vicecomiti Sumersete quod assisam illam coram eis tunc venire faciat.

Eodem modo scribitur eisdem abbati et sociis suis quod assisam, quam Thomas de Tetteburn aramiavit versus Radulfum de Secchevill de tenemento in Meleford tunc ibidem capiant. Teste apud Bruges Walteri, xxij die Augusti.

Et mandatum est vicecomiti Devonie quod assisam illam coram eis venire faciat.

Eodem modo scribitur abbati Sancti Edmundi, Fulconi Bainard, Willelmo de Heingeham et Willelmo de Franchevill quod assisam, quam magister Ernaldus persona ecclesie de Langham aramiavit versus Willelmum de Langham et Willelmum filium Ade, utrum xxx acre terre cum pertinenciis in Langham et ij solidate et iij obolate redditus cum pertinenciis in eadem villa et Hunsterstun sint libera elemosina pertinens ad ecclesiam ipsius magistri Ernaldi de Langham, an laicum feodum Willelmi de Langham et Willelmi filii Ade, capiant, et conveniant apud Catteshull die Mercurii proxima ante festum Sancte Katerine ad assisam illam capiendam. Teste H. etc. apud Westmonasterium, xxj die Octobris, anno etc. v.

Et mandatum est vicecomiti Suffolchie quod asisam illam coram eis venire faciat.

Eodem modo scribitur Ricardo de Seinges, Fulconi Bainard, Willelmo de Gimingeham et Nicholao Pincerne ad assisam nove dissaisine capiendam apud Norwicum in octabis Sancti Martini inter Stephanum Gust et Stephanum le Mercer de tenemento in Norwico.

Et mandatum est vicecomiti Norfolchie quod assisam illam coram eis venire faciat.

Rex vicecomiti Cumberlande, salutem. Dedimus tibi nuper in mandatis quod in pleno comitatu tuo et per comitatum diligenter inquiri faceres per probos et legales homines ejusdem comitatus qui melius scirent et vellent dicere veritatem, et per quos rei veritas melius sciri poterit, que terre, tenementa vel consuetudines pertineant et pertinere solebant ad faciendum firmam ville nostre Carleoli, tempore domini J. regis patris nostri, unde burgenses nostri Carleoli respondere solebant tempore predicti regis patris nostri. Ut autem plenior inde fiat inquisitio et nos inde certiores efficiamur, tibi precipimus quod, assumptis tecum venerabili patre H. Carleolensi episcopo et dilecto et fideli nostro Thoma de Muletun, quos loco nostro ad hoc assignavimus, vel alteri illorum si ambo interesse non possint, diligentem inde facias inquisitionem per dilectos et fideles nostros Radulfum de la Ferte, Ricardum de Levintun, Adam de Wigetun, Robertum de Corkebi, Robertum de Castelcarroc, Robertum filium Ricardi, Willelmum de Jonebi, Robertum de Dumbredan, Hervicum de Waghepol, Alanum de Chaudebec, Robertum de Leveresdal, et per alios probos et legales homines ejusdem comitatus, que terre et tenementa et consuetudines pertineant et pertinere solebant ad faciendum firmam ville nostre Carleoli tempore domini J. patris nostri, unde predicti burgenses respondere consueverunt tempore predicti patris nostri. Diem autem et locum ubi ad inquisitionem illam faciendam predicti episcopus et Thomas et alii inquisitores nostri poterunt competenter convenire, eis per litteras tuas significes, quibus mandavimus quod ad diem et locum quos eis significabis ad hoc conveniant, et inquisitionem, quam predicti episcopus et Thomas et alii inquisitores et tu inde feceritis, sub sigillis predictorum episcopi et Thome et aliorum inquisitorum nostrorum dilecto et fideli nostro H. de Burgo, justiciario nostro, sine dilatione scire facias. Teste H. etc. apud Turrim Londonie, v die Augusti, anno etc. v.

Et mandatum est episcopo Carleolensi, et Thome de Muletun et aliis inquisitoribus quod ad diem et locum quos vicecomes predictus eis significabit ad inquisitionem illam faciendam conveniant. Teste ut supra.

[m. 2d.]

Viris venerabilibus et amicis karissimis, majori et commune Rupelle, major et universitas Londonie, salutem et sincere dilectionis plenitudinem. Cum dominus noster karissimus H. rex Anglie illustris ad partes vestras miserit dilectos et fideles suos Engelardum de Cygoygny et Emericum de Sacy pro negociis suis statum terre sue Pictavie necnon et indempnitatem et defensionem vestram tangentibus, ad quorum expeditionem liberavit dominus rex in custodia domus Templi Londonie quingentas marcas, sicut venerabilis pater P. Wintoniensis episcopus vobis per litteras suas significat, et frater Alanus custos Templi Londonie per litteras suas significat fratri Petro de la Boszay, preceptori domus Templi in Rupella; vosque rogaverit attentius quod quingentas marcas de prestito loco predictarum quingentarum marcarum predictis Engelardo et Emerico habere faciatis, liberandas ubi dominus rex precepit, ad custodiam et defensionem predicte terre Pictavie : et cum dominus rex manuceperit per litteras suas patentes quas vobis transmittit quod quamcito litteras vestras patentes receperit preceptor domus Templi Londonie, testificantes illas quingentas marcas vos predictis Engelardo et Emerico tradidisse, unacum litteris eorundem testificantibus ipsos illas quingentas marcas a vobis recepisse, certo nuncio vestro litteras domini regis patentes et vestras et litteras predictorum Engelardi et Emerici patentes deferenti, predicte quingente marce in domo Templi Londonie deposite sine difficultate et dilatione reddentur : vos rogamus affectuose et bona fide consulimus quod predictas quingentas marcas de prestito loco predictarum quingentarum marcarum, que in domo Templi Londonie sunt deposite, sicut predictum est, predictis Engelardo et Emerico habere faciatis, liberandas ubi dominus rex precepit ad custodiam et defensionem predicte terre Pictavie. Constituimus etiam nos plegios quod quamcito litteras vestras patentes receperit preceptor domus Templi Londonie, testificantes illas quingentas marcas vos predictis Engelardo et Emerico tradidisse, unacum litteris eorundem testificantibus ipsos illas quingentas marcas a vobis recepisse, certo nuncio vestro litteras domini regis patentes et vestras et litteras predictorum Engelardi et Emerici patentes et has litteras nostras deferenti, predicte quingente marce in domo Templi Londonie deposite sine difficultate et dilatione reddentur. In cujus rei testimonium has litteras nostras patentes communi sigillo civitatis Londonie fecimus sigillari. Valete.

Viris venerabilibus et amicis in Christo karissimis majori et commune Rupelle, major et universitas Londonie, salutem et sincere dilectionis plenitudinem. Cum dominus noster karissimus H. rex Anglie illustris ad partes vestras miserit venerabilem patrem P. Norwicensem electum, domini pape camerarium, pro negociis suis statum terre sue Pictavie, necnon et indempnitatem et defensionem vestram tangentibus; vos etiam rogaverit quod mille marcas nomine suo de prestito predicto P. Norwicensi electo domini pape camerario habere faciatis, liberandas ubi dominus rex preceperit ad custodiam et defensionem predicte terre Pictavie ; et cum dominus rex manuceperit per litteras suas patentes quas vobis inde transmittit quod imfra quadraginta dies postquam litteras vestras patentes receperit testificantes mille marcas vos ei tradidisse unacum litteris ejusdem P. etc. testificantibus ipsum illas mille marcas a vobis recepisse, ipse certo nuncio vestro litteras suas patentes et vestras et litteras predicti P. Norwicensis electi etc. patentes deferenti, predictas mille marcas in Anglia reddi faciet; vos rogamus affectuose et bona fide consulimus quatinus predictas mille marcas de prestito, nomine predicti domini regis, predicto P. Norwicensi electo etc. habere faciatis, liberandas ubi dominus rex preceperit ad custodiam et defensionem predicte terre Pictavie. Et nos plegios constituimus quod imfra quadraginta dies postquam litteras vestras patentes receperit, testificantes predictas mille marcas vos predicto P. Norwicensi electo etc. tradidisse, unacum litteris ejusdem testificantibus ipsum illas mille marcas a vobis recepisse, sicut predictum est, ipse dominus rex certo nuncio vestro litteras suas et vestras et nostras et litteras predicti P. Norwicensis electi etc. patentes deferenti, in Anglia reddi faciet. In cujus rei testimonium, has litteras nostras patentes communi sigillo civitatis Londonie fecimus sigillari. Valete.