BHO

Close Rolls, February 1260

Pages 153-154

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1934.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Please subscribe to access the page scans

This volume has gold page scans.
Access these scans with a gold subscription.Key icon

Close Rolls, February 1260

Andreas Attewurehene et Matillis uxor ejus venerunt etc. die Sabbati proxima post festum Purificacionis Beate Marie et petierunt terram suam in La Wurthene, que capta etc. propter defaltam etc. coram justiciariis de Banco versus Robertum de Lomiskote ut dicitur. Teste H. le Bigod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium vij. die Februarii.

Pro Edwardo le Tayllur.Hugo filius Radulfi de Schireburn' recognovit in cancellaria regis die Sabbati post diem cinerum se debere Thome Spyleman et Edwardo le Taylur undecim libras et viij. solidos solvendos eis apud Lond' ad mediam quadragesimam proximo futuram. Et, nisi fecerit, concessit quod dicta pecunia ad opus ipsorum Thome et Edwardi levetur de terris et catallis ipsius Hugonis per vicecomites Dorset' et Devon' in eisdem comitatibus una cum expensis, si quas fecerint, occasione dicte pecunie non solute. Teste etc.

Novum breve de turnis.Quia de communi consilio regni regis provisum est quod abbates, priores, comites, barones, aut viri religiosi seu mulieres non habeant necesse venire ad turnos vicecomitum nisi eorum presencia specialiter exigatur, et si qui in hundredis diversis habeant tenementa, similiter necesse non habeant venire ad hujusmodi turnum nisi in ballivis ubi fuerint conversantes, mandatum est vicecomiti Essex' quod Jacobum de Crek' et Sarram uxorem ejus occasione tenementi sui quod habent in balliva sua non distringat vel distringi permittat pro predicto turno suo contra formam provisionis predicte. Teste.

(Schedule)

Memorandum quod Philippus Basset, Henricus de Bathonia, et Willelmus de Wilton recognoverunt in cancellaria regis se debere pro seipsis et pro Rogero de Leyburn' Hugoni le Bigod, justiciario Anglie, quadringentas marcas solvendas ei in quindena Pasche proximo futura. Et nisi fecerint, concedunt quod de terris et catallis eorum pecunia illa levetur per vicecomites regis ad opus ipsius Hugonis.
Ista cedula appendatur rotulo clausarum.

[m. 16d.]

De terra replegianda.Walterus de Boyfeld' venit etc. die Jovis proxima post festum Sancti Mathie apostoli et petiit duas partes unius mesuagii et quinquaginta solidatarum redditus cum pertinenciis in Glouc' Henrico Smert et Isabelle uxori (fn. 1) ejus replegiari, que capte etc. propter defaltam etc. coram justiciariis de Banco versus Radulfum le Rous et Editham uxorem ejus et Johannem le Debonere et Idoniam uxorem ejus, ut dicitur. Teste H. le Bigod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium xxv. die Februarii.
Reginaldus filius Willelmi de Martinethorp' venit etc. die Jovis proxima post festum Sancti Mathie apostoli et petiit terram et pratum Willelmi de Martinethorp' in Martinethorp' eidem Willelmo replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. coram justiciariis de Banco versus Petrum de Monte Forti, ut dicitur. Teste ut supra.
Ricardus le Waleys venit etc. die Dominica proxima post festum Sancti Mathie apostoli et petiit terram Philippe Basset in Hedindon' eidem Philippe replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. coram justiciariis de Banco versus priorem Sancte Fredeswide Oxonie ut dicitur. Teste H. le Bigod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium xxviij. die Februarii.

Footnotes

  • 1. MS. has Isabella ux'.