BHO

Close Rolls, April 1260

Pages 159-161

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1934.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Please subscribe to access the page scans

This volume has gold page scans.
Access these scans with a gold subscription.Key icon

Close Rolls, April 1260

De terra replegianda.Bertramus de Goldington' venit coram rege die Pasche et petiit terram suam in Stacheden' sibi replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. coram justiciariis de Banco etc. versus Johannam que fuit uxor Reginaldi de Heddon'. Teste H. le Bygod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium iiijto. die Aprilis.
Hugettus Mare venit coram rege in crastino Pasche et petiit terram Alexii de Supino, persona (sic) ecclesie de Chelchet', eidem Alexio replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. coram justiciariis de Banco versus Johannem de Stanes, ut dicitur. Teste ut supra.
Johannes Bloyo venit coram etc. in crastino Pasche et petiit advocacionem ecclesie de Exeministr' priori de Plumpton' replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. coram justiciariis de Banco versus Baldewinum de Insula, ut dicitur. Teste ut supra.
Johannes Blaungernun venit coram rege die Jovis proxima post Dominicam Palmarum et petiit terciam partem xv. solidorum redditus Amicie filie Willelmi de Chenny replegiari, que capta etc., propter defaltam etc. coram justiciariis de Banco versus Albredam que fuit uxor Willelmi de Chenny, ut dicitur. Teste ut supra.

De terra replegianda.Robertus le Arblaster venit coram rege die Mercurii proxima post Pascha et petiit terram Thome de Schelton' in Schelton' eidem Thome replegiari, que capta etc., propter defaltam etc. coram justiciariis de Banco versus Agnetam que fuit uxor Galfridi Payn, ut dicitur. Teste ut supra.
Radulfus de Re venit coram rege die Jovis post diem Pasche et petiit terram Ricardi de Milingehop' et Edithe uxoris ejus in Parva Sutton' predictis Ricardo et Edithe replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. coram justiciariis de Banco versus Rogerum Heles ut dicitur. Teste H. le Bygod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium viij. die Aprilis.
Henricus de Royng venit coram rege die Jovis proxima post Pascha et petiit terram abbatis de Abendon' in Oxonia eidem abbati replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. coram justiciariis de Banco versus Johannam que fuit uxor Rogeri le Clerk', ut dicitur. Teste ut supra.
Willelmus Aunfrey venit etc. die Jovis in septimana Pasche et petiit terram Walteri persone ecclesie de Aston' eidem Waltero replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. coram justiciariis de Banco, versus Galfridum de Essewell', ut dicitur. Teste ut supra.

Pro abbate de Sancto Albano.Rex vicecomiti Hertford' salutem. Monstravit nobis abbas de Sancto Albano quod, cum Rogerus de London' eidem abbati in triginta marcis ex quodam debito teneretur et idem abbas per obligacionem ejusdem Rogeri spontaneam esset in seisina quorundam bonorum mobilium ejusdem Rogeri ad levandum inde pecuniam predictam, Willelmus Hay et Isabella que fuit uxor ejusdem Rogeri, dicentes se postmodum executores testamenti predicti Rogeri nuper defuncti et recognoscentes predictas xxxta. marcas eidem abbati ut predictum est de pleno deberi, petierunt ut de mobilibus predictis per eorum manus levare possent pecuniam predictam et inde dicto abbati ad certos terminos respondere, hac adjecta condicione quod nisi terminos ipsos plenius observarent liceret abbati predicto dicta catalla in manum suam iterum capere ne ea preter securitatem ipsius abbatis inde provisam contingeret devastari. Cumque predicti Willelmus et Isabella terminos dicte solucionis non observassent, propter quod idem abbas catalla predicta secundum formam convencionis predicte iterum cepit in manum suam, dicti Willelmus et Isabella, asserentes catalla predicta sua esse, breve nostrum de catallis ipsis sibi replegiandis tibi detulerint petentes catalla ipsa sibi tanquam sua per te replegiari. Et, quia injustum est quod in hujusmodi causa catalla ipsa sine sufficienti securitate replegientur, tibi precipimus quod, si ita est, tune, ante replegiacionem dictorum catallorum per breve nostrum cursorium quod inde recepisti faciendam, talem securitatem a dictis Willelmo et Isabella recipias, pro qua respondere possis, quod, scilicet, catalla predicta integre et sine distraccione abbati predicto retornentur si forte contingat quod secundum legem et consuetudinem regni nostri catalla ipsa predicto abbati debeant retornari. Teste H. le Bygod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium vij. die Aprilis.

De terra replegianda.Johannes de Arnehal' venit coram rege die Sabbati in septimana Pasche et petiit terram suam in Buketorp', Bileburg' et Ruford sibi replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. coram justiciariis de Banco etc. versus Aliciam de Arnehal', ut dicitur. Teste H. le Bygod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium x. die Aprilis.
Willelmus de Braham venit coram rege apud Westmonasterium die Lune in crastino Clausi Pasche et petiit terram Johannis Renger in Parva Ambrisbyr' sibi replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. coram justiciariis de Banco versus Johannem le Sauser, ut dicitur. Teste H. le Bygod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium xij. die Aprilis.

Johannes Abetot venit coram rege apud Westmonasterium die Mercurii proxima post Clausum Pascha et petiit terram suam in Savernestok' sibi replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. coram justiciariis de Banco versus Amflisam que fuit uxor Egidii de Bedef', ut dicitur. Teste H. le Bygod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium xv. die Aprilis.

Pro Rogero de Logis.Willelmus de Milchedover' recognovit in cancellaria regis die Mercurii proxima post Clausum Pascha se debere Rogero de Logis xx. et quinque solidos solvendos ei apud Westmonasterium infra quindenam proximam post festum Sancti Johannis Baptiste. Et, nisi fecerit, concessit quod dicta pecunia levetur ad opus predicti Rogeri de terris et catallis ipsius Willelmi per vicecomitem Suthampt' una cum expensis, si quas fecerit occasione dicte pecunie non solute. Teste ut supra.

De terra replegianda.Walterus filius Ricardi de Fotreby venit etc. die Lune post quindenam Pasche et petiit terram suam in Fotreby sibi replegiari, que capta est in manum nostram propter defaltam etc. quam fecit et (sic) coram justiciariis de Banco versus Lorettam que fuit uxor Walteri de Wildek', ut dicitur. Teste H. le Bygod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium xviij. die Aprilis.

[m. 15d.]

Pro Waltero de Rudham.Ricardus de Ses recognovit in cancellaria regis die Mercurii post septimanam Pasche se debere Waltero de Rudham xla. solidos solvendos ei apud Novum Templum London' ad Pentecosten proximo sequens (sic). Et nisi fecerit, concessit quod dicta pecunia levetur ad opus predicti Walteri de terris et catallis ipsius Ricardi per vicecomitem Lincoln' una cum expensis, si quas fecerit occasione dicte pecunie non solute. Teste.