BHO

Close Rolls, May 1260

Pages 161-169

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1934.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Please subscribe to access the page scans

This volume has gold page scans.
Access these scans with a gold subscription.Key icon

Close Rolls, May 1260

Walterus filius Hunfridi recognovit se debere Waltero de Rudham, rectori ecclesie de Alta Angr', c. et quatuor libras sterlingorum solvendas ei vel heredibus seu assignatis suis in ecclesia de Alta Angr' infra sex annos ad terminos subscriptos, videlicet in quindena Sancti Michaelis anno etc. xliiij. octo libras, et in quindena Pasche proximo sequentis octo libras, et sic de anno in annum predictis terminis et loco sexdecim libras donec predicte centum et quatuor libre persolvantur. Et nisi terminos illos observaverit, concessit quod pecunia illa de terris et catallis suis per vicecomitem Essex' et Suff' una cum expensis, si quas pro defectu solucionis fieri contigerit, ad opus dicti Walteri aut heredum vel assignatorum suorum sine contradiccione levetur. Teste rege apud Sanctum Paulum London' vj. die Maii.

Mandatum est ballivis Dovor' quod Johanni de Preur', vadleto Petri de Amyens, faciant habere festinum passagium in portu suo et ipsum in nuncium domini sui sine impedimento transfretare permittant. Teste rege apud Sanctum Paulum London' vij. die Maii.

Novum breve de compoto.Rex majori et vicecomitibus London' salutem. Monstravit nobis magister Michaelis, persona ecclesie de Wokindon', quod, cum Godefridus de Fornham nuper extiterit ballivus suus in Wokindon', omnium rerum et bonorum suorum curam habens et administracionem, idem Godefridus compoto suo non soluto subterfugia querens latitat in balliva vestra ne possit inveniri vel distringi ad reddendum compotum predictum. Et quia de communi consilio totius regni nostri provisum est quod, si ballivi qui dominis suis compotum reddere tenentur se subtraxerint et terras et tenementa non habeant per que distringi valeant, per eorum corpora attachientur, ita quod vicecomites in quorum ballivis invenientur eos venire faciant ad compotum suum reddendum, vobis precipimus quod, si predictus magister Michaelis fecerit te securum de clamore suo prosequendo, tunc predictum Godefridum attachiari faciatis, ita quod habeatis corpus ejus coram vobis in curia vestra civitatis nostre London' ad reddendum predicto Michaeli compotum suum predictum sicut idem Michaelis racionabiliter monstrare poterit quod ei reddere debeat, ne iteratum inde clamorem audiamus. Teste.

De associacione.Henricus de Bathonia associatus est justiciariis de Banco ad loquelam audiendam que est coram eis per breve regis inter Thomam de Pavely et Baldewinum de Ver et alios de eo quod idem Baldewinus et participes sui permittant ipsum Thomam et participes suos praesentare idoneam personam ad ecclesiam de Islep', que vacat et ad eorum spectat donacionem, ut dicitur. Et mandatum est predictis justiciariis quod in loquela illa sine ipso Henrico non procedant, proviso quod propter hoc tempus semestre a tempore vacacionis dicte ecclesie non labatur. Teste ut supra. Per J. Mansell'.

Pro priore de Norwic'.Memorandum quod die Lune proxima ante festum Ascensionis Domini prior de Norwic' attornavit coram rege Eliam de Burgrave et Galfridum de Gatele sub alternacione ad lucrandum etc. in loquela que est in curia Eliensis episcopi de Wysebech' per breve regis inter Thomam de Well', petentem, et predictum priorem, tenentem, de quadam terra in Upwell'. Et, quia idem prior nescivit quantitatem terre que petitur, ideo non habuit breve regis de attornato set, quamcitius alter attornatorum predictorum venerit ad curiam et quantitatem terre predicte scierit, dabitur ei breve de attornato. Et hoc provisum est per H. le Bygod, justiciarium, et Rogerum de Thurkilby et Henricum de Bathonia.

Littere directe dictatoribus treugarum Wallie una cum vicecomitibus.Littera directa Howello Waughan et littera directa Tudero filio Ednevet et littera directa Hoello filio Maddoci una cum litteris directis vicecomitibus Sallop' et Staff' cum littera patente directa vicecomitibus Glouc', Hertford (sic), Salopp', et Staff' tradite erant Thome Lingenere, nuncio regis. Teste ut supra.
Item breve de potestate commissa dictatoribus et brevia directa Johanni de Lyngeyn, Hoello filio Meurici, et Philippo le Bret tradita fuerunt domino Rogero de Mortuo Mari.

Pro baronibus quinque portuum.Rex vicecomiti Sussex' salutem. Cum Willelmus Tulbyll' de Pevense pro suspicione mortis Willelmi de London', qui se ipsum per infortunium submersit ut dicitur, captus sit et detentus in prisona Cantuariensis archiepiscopi de Okefeld', et barones nostri quinque portuum per cartas predecessorum nostrorum regum Anglie et confirmacionem nostram talem habeant libertatem quod, ubicunque in regno nostro aliquis de quinque portubus pro hujusmodi transgressione fuerit arestatus, ipsis baronibus liberetur ad standum recto infra libertatem quinque portuum si quis versus eum loqui voluerit, nisi de morte hominis fuerit appellatus; ac eciam per inquisicionem nuper captam coram dilecto et fideli nostro H. le Bygod, justiciario Anglie, de morte predicti Willelmi accepimus quod prefatus Willelmus Tulbill' de morte illa non est culpabilis; tibi precipimus quod ipsum Willelmum a prisona qua detinetur deliberari et prefatis baronibus restitui facias sine dilacione sicut predictum est; nisi de morte predicta fuerit appellatus. Teste rege etc. Per comitem Glouc' et H. le Bygod, justiciarium, et Henricum de Bathonia. (Cancelled) Vacat quia aliter inferius.

Pro baronibus quinque portuum.Rex vicecomiti Sussex' salutem. Cum Willelmus Tilbel de Pevens' pro suspicione mortis Willelmi de London', qui se ipsum per infortunium submersit ut dicitur, captus sit et detentus in prisona Cantuariensis archiepiscopi de Okefeld', et barones nostri quinque portuum per cartas predecessorum nostrorum regum Anglie et confirmacionem nostram talem habeant libertatem quod ubicunque in regno nostro aliquis de quinque portubus pro hujusmodi transgressione fuerit arestatus, ipsis baronibus liberetur ad standum recto infra libertatem quinque portuum si quis versus eum inde loqui voluerit, tibi precipimus quod ipsum Willelmum a prisona qua detinetur deliberari et prefatis baronibus restitui facias sine dilacione sicut predictum est. Teste rege apud Westmonasterium xviij. die Maii. Per comitem Glouc' et H. le Bygod, justiciarium.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Kancie pro Willelmo Ockill' de Folkestan detento in prisona regis de Roucestr' pro suspicione mortis Willelmi Haleman unde rettatus est ut dicitur. Teste ut supra.

Pro Galfrido de Norhampt'.Custos hospitalis Sancti Egidii extra London' recognovit in cancellaria regis die Veneris proxima ante Pentecosten anno etc. xliiijto. se debere Galfrido de Norhampt' quinquaginta solidos solvendos ei ad festum Sancti Michaelis proximo futurum pro quinque miliaribus fagoti. Et nisi fecerit, concessit quod dicta pecunia levetur ad opus predicti Galfridi de terris et catallis ipsius custodis per vicecomitem Middilsex' una cum expensis, si quas fecerit occasione dicte pecunie non solute. Teste etc.

De sequestro ecclesiarum episcopi Karleolensis.Memorandum quod dies datus est episcopo Dunolmensi a die Sancti Johannis Baptiste in unum mensem super sequestro ecclesiarum episcopi Karleolensis in episcopatu Dunolmensi, ita quod illud negocium interim remaneat in eodem statu in quo nunc est. Teste rege apud Westmonasterium xxij. die Maii. Walterus de Merton' precepit istam inrotulacionem.

Quia pro arduis negotiis regis et regni regis quibus rex et magnates de consilio suo sunt occupati non possunt ad presens certum dare responsum G. Eboracensi archiepiscopo super peticione quam regi facit de quibusdam firmis et aliis exitibus predicti archiepiscopatus de tempore quo idem archiepiscopatus ultimo vacans fuit et in manu regis, et quos idem archiepiscopus dicit ad se pertinere pro eo quod post consecracionem suam morabatur ut dicit in curia Romana pro negociis regis, dedit ei respectum de omnibus demandis quas ei facit de talliagiis arreragiis et aliis de tempore predicto usque a die Sancti Michaelis proximo futuro in xv. dies, ita quod omnia hinc inde remaneant interim in eodem statu in quo nunc sunt. Et mandatum est Johanni Mansell' quod eidem archiepiscopo dictum respectum habere faciat. Teste rege apud Westmonasterium xxiiij. die Maii.

Pro Roberto Walerand'.Johannes de Batampton' recognovit in cancellaria regis se debere Roberto Walerand' xx. marcas solvendas eidem a festo Sancti Michaelis anno etc. xliiij. in unum annum. Et, nisi fecerit, concessit quod dicte viginti marce leventur ad opus predicti Roberti de terris et catallis predicti Johannis in comitatibus Wiltes' et Suthampt' una cum expensis, si quas fecerit occasione dicte pecunie non solute. Teste.

Pro Willelmo de Valers'.Radulfus de Erleham recognovit in cancellaria regis se debere Willelmo de Valers' sexdecim marcas solvendas ei in quindena Sancti Johannis Baptiste proximo futura ubicunque tunc rex fuerit in Anglia. Et nisi fecerit, concessit quod dicta pecunia levetur ad opus ipsius Willelmi de terris et catallis etc. in comitatu Norf'.

Pro episcopo Londoniensi.Lucasius Natal', civis et mercator Lucanensis, recognovit se debere H. Londoniensi episcopo pro abbate de Coggishal sexaginta et decem et septem marcas solvendas eidem episcopo in festo Nativitatis Sancti Johannis Baptiste proximo futuro. Et, nisi fecerit, concessit quod rex levari faciat de bonis et catallis predicti Lucasii pecuniam predictam ad opus predicti Episcopi. Teste etc.

(fn. 1) Pro Rogero filio Rogeri Beler.Rex baronibus suis de scaccario salutem. Monstravit regi Rogerus Beler, filius et heres Rogeri Beler quondam vicecomitis regis Lincoln', quod, cum dictus Rogerus pater suus die Omnium Sanctorum anno etc. xl. dictum comitatum recepisset custodiendum et infra tres septimanas proximo sequentes in fata concessiset, antequam aliquid de firma vel proficuo dicti comitatus recepisset, idem Rogerus filius Rogeri pro prefato Rogero patre suo ad scaccarium predictum oneratur de firma et proficuo quarte partis anni predicti, de quibus nec predictus Rogerus Beler nec ipse Rogerus filius ejusdem nec eciam sui executores post ejus decessum aliquid receperunt ut dicit. Et mandatum est predictis baronibus de scaccario quod, inquisita super hoc diligenter rei veritate, si vobis constiterit quod predictus Rogerus Beler aut Rogerus filius suus aut executores predicti Rogeri de firma et proficuo quarte partis anni predicti nichil receperint, tunc ipsum Rogerum filium et heredem predicti Rogeri de predictis firma et proficuo exonerent et alios qui inde respondere debent distringant ad reddendum regi firmam illam et proficuum prout de jure fuerit faciendum. Teste rege apud Westmonasterium xxvij. die Maii. Istud breve preceptum fuit in presencia H. le Bygod, justiciarii, Johannis Mansell', Rogeri de Thurkilby et J. Thesaurarii. (Cancelled) Quia aliter in cedula.

(Schedule)

H. Dei Gratia Rex Anglie, Dominus Hibernie, et Dux Aquitanie, baronibus suis de scaccario salutem. Monstravit nobis Rogerus Beler filius et heres Rogeri Beler, quondam vicecomitis nostri Lincoln', quod, cum dictus Rogerus pater suus die Omnium Sanctorum anno regni nostri quadragesimo dictum comitatum recepisset custodiendum, et infra tres septimanas proximo sequentes, infra quas quedam de hundredis et trethingis ipsius comitatus tradiderat ad firmam, decessisset, antequam aliquid de firma vel proficuo dicti comitatus recepisset, idem Rogerus filius Rogeri pro prefato Rogero patre suo ad predictum scaccarium oneratur de firma et proficuo quarte partis anni predicti et inde quosdam denarios solvit ad dictum scaccarium et quosdam disrationavit ibidem versus ballivos predictorum hundredorum, de quibus eciam firma et proficuo nec predictus Rogerus Beler nec idem Rogerus filius suus nec eciam executores sui post ejus decessum aliquis receperunt, set quidam de ballivis predictis eum de quibusdam summis pecunie acquietaverunt ad scaccarium predictum ut dicitur. Et ideo vobis mandamus quod, inquisita super premissis diligenter veritate, si vobis constiterit quod predictus Rogerus Beler aut Rogerus filius suus aut executores predicti Rogeri de firma et proficuo quarte partis anni predicti nichil receperint, tune ipsum Rogerum filium et heredem predicti Rogeri de hoc quod nobis restat reddendum de predictis firma et proficuo exhoneretis et alios qui inde respondere debeant distringatis ad reddendum nobis firmam illam et proficuum prout de jure fuerit faciendum. Teste me ipso apud Westmonasterium xxviij. die Maii anno regni nostri xliiij. Per justiciarium et alios de consilio.

Pro Rogero de la Leye.Mandatum est Egidio de Erdington', assignato ad assisam mortis antecessoris capiendam, quam Ricardus filius Reginaldi de Albo Monasterio et Elena uxor ejus arramiaverunt versus Willelmum de Bandindon' et Annorem uxorem ejus, custodes terre que fuit Gilberti Daniel, quod ipse Egidius ad capcionem illius assise non procedat donec placitum quod pendet coram baronibus de scaccario inter Rogerum de la Leye et predictum Willelmum ex una parte et predictos Ricardum et Elenam ex altera de placito transgressionis, videlicet de subtraccione maritagii predicte Elene filie et heredis predicti Gilberti quod ad eosdem Rogerum et Ricardum pertinet racione concessionis nostre facte prefato Rogero in ultima vacacione episcopatus Sarrisburiensis terminetur.

Pro priore de Witham ordinis Cartusiensis.Cum domus prioris et fratrum de Witham ordinis Cartusiensis a clare memorie H. quondam rege Anglie, avo nostro, fundata sit per certas metas et diversas, ita quod nullus comunicet cum eis infra metas illas propter quod idem rex omnibus comunam cum eis vendicantibus satisfecit ut dicitur, et ipsi fratres secundum statuta sui ordinis nullum possint incrementum adquirere nec pro terris suis placitare, nos tanquam patroni, quorum interest jura sua tueri et indempnitati sue providere in premissis, tibi precipimus quod non permittas quod aliquis sibi dampnum aut prejudicium inferat vel cum ipsis comunicet infra metas predictas contra libertatem ipsorum, set eos in suis juribus in forma predicta manuteneas et defendas usque ad instantem quindenam Sancti Michaelis; quia idem prior habet tune diem coram nobis contra abbatissam de Safteb' et alios hujusmodi comunam vendicantes ad exhibendum instrumenta libertatum suarum quas habet super articulis supradictis. Et tune parati erimus omnibus de ipsis conquerentibus plenam justiciam exhibere. Teste rege apud Westmonasterium xxvij. die Maii. Per ipsum regem et consilium. (Marked for cancellation.)

Littera directa regi Castell'.Egregio principi et consanguineo carissimo A. dei gratia regi Castelle', Toleti, Legion', Galleci, Sibill', Cordub', Mure', Iaenn', et Algarb' illustri H. dei gratia rex Anglie, dominus Hibernie et dux Aquitannie salutem et sincere dileccionis semper augmentum. Venerabilem patrem P. Grennadensem episcopum et prudentem virum G. Petri thesaurarium Hispaliensem, nuncios vestros nuper ad nos venientes Parisius super hiis que nobis ex parte vestra intimarunt, benigne audivimus, ut decebat; verum, quia Edwardus primogenitus noster cui dudum terram Wasconie dedimus et quem negocium, pro quo prefatos nuncios ad nos misistis, potissime tangebat, ac eciam major pars consilii nostri tune temporis in partibus Anglicanis agebant, predictum negocium quamquam nobis cordi esset ante adventum nostrum in Angliam perducere nequivimus ad effectum. Nunc autem habito jam tractatu cum eisdem ad invicem providimus quosdam tam ex parte nostra quam prefati filii nostri usque Burdeg' ad instantem quindenam Sancti Remigii mittendos, qui vice nostra et ipsius filii nostri facient quicquid inde inter vos et nos ordinatum est et conventum; ad quos quidem locum et terminum aliquos de vestris, si placet, mittatis qui expedicioni predicti negocii valeant interesse. Nos enim injunximus prefato filio nostro quod quicquid per nostros et vestros super premissis ordinatum fuerit seu statutum, id firmiter et inviolabiliter faciat observari. De subsidio vero quod a nobis petitis contra regem Allemannie, fratrem nostrum, serenitati vestre notificamus quod cum volueritis negocium illud cum effectu prosequi taliter nos habebimus erga vos in hac parte quod favente Domino in culpa non erimus, nec a vobis merebimur super hoc increpari. Teste rege apud Westmonasterium xxx. die Maii.

Francia.Magnifico principi domino et consanguineo suo carissimo Ludovico Dei gracia regi Francie illustri H. eadem gratia rex Anglie etc. et sincere dileccionis semper augmentum. Dilectum et fidelem nostrum Imbertum de Muntferant ad vestram presenciam destinavimus pro statu nostro et regni nostri vobis exponendo, cui, si placet, fidem adhibere velitis; nos autem de statu in quo sumus, benedictus Deus, optentu vestri juvaminis et favoris dominacioni vestre grates exolvimus speciales, serenitatem vestram rogantes quatinus consilium et beneplacitum vestrum nobis per prefatum Imbertum significare velitis. Teste.
Eodem modo scribitur M. regine Francie verbis tamen competenter mutatis.
Regi Francie rex Anglie etc. Dilectos et fideles nostros Imbertum de Munferant et Simonem Passelewe pro quibusdam negociis nos et dilectum fratrem nostrum R. regem Allemannie tangentibus, que vobis plenius exponent, ad vestram presenciam destinamus, serenitatem vestram rogantes quatinus eisdem Imberto et Simoni vel alteri eorum quem presentem esse contigerit super premissis fidem adhibere velitis et negocia ipsa optato effectui mancipare, pro quo vestris beneplacitis fortius astringamur. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est regine Francie.

[m. 14d.]

De terra replegianda.Henricus de Ysoli venit coram rege die Mercurii proxima ante festum Sancte Trinitatis et petiit redditum suum in Legh' sibi replegiari, qui captus etc. propter defaltam etc. coram justiciariis de Banco etc. versus Milisentam que fuit uxor Alani de Legh' ut dicitur. Teste rege apud Westmonasterium xxvj. die Maii.
Ricardus de Neuham venit etc. die Mercurii in ebdomada Pentecostes et petiit terram abbatis de Abbendon' in Midilton' eidem abbati replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. coram justiciariis de Banco etc. versus Thomam filium Roberti de Middilton', ut dicitur. Teste ut supra.

Pro Elena la Blunde.Cum rex per finem, quem Elena que fuit uxor Andree le Blund fecit cum rege, concesserit ei custodiam terrarum et heredum predicti Andree habendam usque ad legitimam etatem eorundem heredum, et Willelmus de Wendling', escaetor regis citra Trentam, ab ea exigat sex libras de exitibus terrarum illarum provenientes priusquam seisinam inde habuisset, ut dicitur, quas eadem Elena dicit ad se pertinere racione finis predicti; mandatum est eidem escaetori quod demandam quam ei facit de denariis predictis ponat in respectum usque ad quindenam Sancti Michaelis proximo venturam, ut rex interim plenius inquirat utrum denarii illi ad ipsum vel ad ipsam debeant pertinere. Teste rege apud Westmonasterium xxx. die Maii. Per H. le Bygod, justiciarium.

Pro magistro hospitalis Oxonie.Nicholaus de Hanrade, quondam vicecomes Oxon' et Berkes', recognovit in cancellaria regis die Martis proxima post festum sancte Trinitatis se debere magistro et fratribus Sancti Johannis extra portam orientalem Oxonie octo marcas, de quibus solvet eis in hospitali predicto die Apostolorum Petri et Pauli proximo futuro xx. solidos et ad festum Sancti Michaelis proximo sequens duas marcas, duos solidos, et duos denarios, ad Pascha anno etc. xlv. duas marcas, duos solidos, et tres denarios et ad festum Sancti Michaelis proximo sequens duas marcas, duos solidos, et tres denarios. Et, nisi fecerit, concessit quod de terris et catallis suis per vicecomitem Berkes' qui pro tempore fuerit levetur pecunia predicta ad opus predictorum magistri et fratrum.

Sanctissimo in Christo patri domino A. Dei gracia summo Pontifici H. eadem gracia etc. salutem cum reverencia et honore. Cum nuper vacante ecclesia de Burdegal' in Vasconia, convenientibus ejusdem ecclesie canonicis ad tractandum de futuri pontificis elecione, major et sanior pars ejusdem capituli magistrum Fortonem archidiaconum Xpanctonensem, clericum nostrum de terra nostra Vasconie oriundem (sic), sibi duxerit in pastorem eligendum, nos ejusdem magistri promocionem eo affectuosius amplexantes quod sub alis nostris educatus nostris diutius intendebat obsequiis et quod tranquillitatem terre nostre Vasconie et relevacionem ecclesie supradicte variis turbacionibus et angustiis retroactis temporibus per insollenciam rebellium non mediocriter oppresse ex ipsius creacione credimus provenire, Sanctitatem Vestram affectuose rogamus quatinus causis supradictis ac persone meritis quam moribus, sciencia. circumspeccione provida et conversacione laudabili novimus insignitam ponderatis ac favorabiliter intellectis, ipsum ad sedem apostolicam accedentem specialiter habere velitis recommendatum, graciam quam circa eleccionem de eo factam secundum Deum et justiciam poteritis nostre peticionis obtentu favore benivolo eidem impendentes ut pro eo quem meritis suis exigentibus apud vos favore benivolo prosequimur vobis assurgere debeamus ad uberimas graciarum actiones. Teste rege etc.

Cum rex per cartam suam concesserit magistro et fratribus hospitalis Sancti Johannis extra portam orientalem Oxonie, quod est de fundacione regis, quod ipsi habeant amerciamenta hominum suorum coram quibuscumque justiciariis seu ballivis regis fuerint amerciati, ita quod ballivi regis prius amerciamenta illa recipiant et statim ea reddant dictis magistro et fratribus sine aliqua diminucione vel retenemento, prout constat nobis per inspeccionem carte predicte, ac homines predicti hospitalis de Wyleby dudum amerciati fuerint coram Willelmo de Axemuth', tune excaetore regis, pro transgressione ad xla. solidos quos Willelmus Mansell', quondam vicecomes regis Warr' et Leyc', de predictis hominibus recepit et dictis magistro et fratribus liberavit juxta tenorem carte predicte sicut idem magister coram rege recognovit; mandatum est baronibus de scaccario quod, si ita est, tune de demanda quam faciunt hominibus predictis per summonicionem scaccarii predicti de predictis xla. solidis ipsos homines quietos esse faciant. Teste ut supra.

Footnotes

  • 1. A grotesque face drawn in the margin opposite this entry.