BHO

Close Rolls, June 1260

Pages 169-178

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1934.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Please subscribe to access the page scans

This volume has gold page scans.
Access these scans with a gold subscription.Key icon

Close Rolls, June 1260

Pro Willelmo capellano regine.Rex promisit Willelmo capellano regine quod, si in presenti vacacione episcopatus Ossoriensis in Hibernia contingat aliquod beneficium ecclesiasticum, prebendale vel aliud, spectans ad patronatum dicti episcopatus vacare, rex illud conferet Willelmo predicto. Teste rege apud Westmonasterium iiij. die Junii.

Pro priore de Witham et ordinis Cartusiensis.Cum domus prioris et fratrum de Witham ordinis Cartusiensis a domino H. rege avo nostro fundata sit de terris, boscis et tenementis suis per certas metas et divisas, ita quod idem rex, ne aliquis communicaret cum eis infra metas illas, satisfecit in fundacione illa omnibus comunam infra metas illas vendicantibus pro eo quod ipsi fratres secundum statuta et exigenciam ordinis sui nullum possint sibi incrementum de terris aut aliquibus tenementis perquirere nec pro eisdem placitare, nos tanquam patroni quorum interest teneamur warantizare, acquietare, et defendere per nos predictis fratribus et successoribus suis terras, boscos et tenementa sua contra omnes gentes ut dominicam elemosinam nostram ad pacem et tranquillitatem eorundem fratrum, cum ipsi placitare non possint, nec debeant contra statuta et exigenciam ordinis sui; tibi precipimus quod non permittas quod aliquis dictis fratribus dampnum aut prejudicium inferat aut cum eis communicet infra metas predictas contra fundacionem et satisfaccionem predicti regis avi nostri aut libertates ipsorum fratrum quibus usi sunt, set eos in suis juribus et libertatibus manuteneas et defendas usque ad quindenam Sancti Michaelis proximo venturam. Et si qui comunam vel jus sibi vendicent infra metas predictas, eundem diem eis praefigas coram nobis ubicumque tune fuerimus in Anglia ad recipiendum inde justicie complementum, quia parati sumus et erimus omnibus de ipsis conquerentibus plenam et celerem justiciam pro eis exhibere. Injunximus enim eidem priori quod sit ad dictum diem ad ostendendum coram nobis instrumenta et privilegia libertatum suarum quas habent super articulis predictis. Teste rege apud Westmonasterium ij. die Junii. Per ipsum regem et H. le Bygod, justiciarium et alios de consilio regis.

Rex Philippo Basset salutem. Quia datum est nobis intelligi quod predones et alii malefactores, discurrentes per terras et libertates vestras et alibi per patriam, mercatoribus et ceteris hominibus transeuntibus per viam insidiantur et eos de bonis suis depredantur et occidunt contra pacem nostram; providimus de consilio nostro quod omnes illi qui ad arma jurati sunt caute muniantur et sint prompti ad predictos predones et malefactores insequendos et capiendos ubicumque fuerint, quamcito premuniti fuerint aut clamor levatus fuerit aut hutesium, et tam de die quam de nocte cauti exploratores et insidiatores per vos deputentur in libertate vestra ad ipsos malefactores et eorum receptatores inquirendos. Et si aliqui de libertate vestra negligentes fuerint ad premissa facienda repondebunt de dampnis et jacturis illorum qui infra libertatem illam fuerint depredati. Et ideo vobis mandamus quod sicut vos indempnes conservare volueritis per singulas villas et singulos transitus et nemora libertatis vestre cautos habeatis insidiatores, et omnes tam milites quam alios de libertate vestra ad arma juratos caute muniri faciatis, ita quod prompti sint ad insequendum hujusmodi malefactores et predones, quotiens et quandocumque fuerint interpellati vel clamorem vel uthesium ad dictos latrones insequendos audierint. Et, si quos rebelles vel impromtos inveneritis, ipsos ad hoc faciendum distringatis, scientes pro certo quod, si pro defectu custodie vestre fiant amodo homicidia vel roberie infra libertatem vestram, nos libertatem illam in manum nostram capiemus et ad custum vestrum et patrie hujusmodi custodiam fieri faciemus. Teste rege apud Westmonasterium iiijto. die Junii.
Eodem modo mandatum est abbati de Waltham.
Eodem modo mandatum est abbatisse de Berking'.

De militibus faciendis.Rex vicecomiti Northampt' salutem. Precipimus tibi quod omnes illos de balliva tua qui tenent de nobis in capite et milites esse debent et non sunt distringas ad recipiendum a nobis arma militaria in festo Sancti Edwardi, quod erit in quindena Sancti Michaelis, apud Westmonasterium. Omnes eciam illos de balliva tua qui habent triginta libratas terre vel amplius et milites non sunt, de quibuscumque teneant, distringas ad se milites faciendos ad terminum predictum vel citra. Et nomina, tam eorum qui de nobis tenent in capite et milites esse debent et non sunt quam eorum qui habent xxxta. libratas terre vel amplius et milites non sunt, nobis sub sigillo tuo festinanter scire facias. Et ita te habeas in hoc mandato nostro exequendo quod pro defectu tui ad te et tua graviter capere non debeamus. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est singulis vicecomitibus per Angliam.

Inhibitio de decima.Rex magistro Waltero de Sudbyr' et sociis suis, collectoribus decime in diocesi Norwicensi, salutem. Cum nuper de consilio procerum qui sunt de consilio nostro inhibuerimus collectoribus decime predicte per Angliam ne fiat aliqua collecta de decima illa sine mandato nostro speciali donec de hoc et aliis negociis nostris pro quibus ad curiam Romanam nuncios nostros speciales destinavimus certiorati fuerimus, vobis firmiter inhibemus ne a magistro H. de Wengham vel Ada de Cestreton, clericis nostris, seu quibuscunque aliis beneficiatis in diocesi predicta aliquid racione decime predicte exigatis donec aliud a nobis super hoc receperitis in mandatis. Teste ut supra.

De associacione.Rex Henrico de Bathonia salutem. Cum nuper vobis associaverimus R. de Thurkilby ad assisam nove disseisine capiendam quam prior de Kerseye arramiavit versus Reginaldum Sperbatun et Hugonem fratrem ejus et Rogerum Appilgar de tenemento in Lelliseya, nolentes quod occasione dicte associacionis dicta assisa indebite prorogetur capienda, vobis mandamus quod nisi predictus Rogerus citra diem Dominicum proximum ante festum Sancti Johannis Baptiste capcioni illius assise una vobiscum possit interesse, vos extunc presencia ipsius Rogeri minime expectata ad predictam assisam capiendam procedere non differatis. Teste rege apud Westmonasterium v. die Junii. Per consilium.

Pro Petro de Belac.Galfridus Gacelyn recognovit in cancellaria regis in octabis Sancte Trinitatis se debere octo marcas Petro de Belak', quas ei dictus Petrus mutuo tradidit solvendas in quindena Sancti Michaelis. Et, si dictus Galfridus defecerit in solucione dicte pecunie, concessit quod dicta pecunia levetur de terris et catallis suis in comitatibus Hertford' et Wiltes' ad opus predicti Petri. Teste.

Pro Herfordensi episcopo.Petrus Herefordensis episcopus comparuit coram rege apud Merton' in octabis Sancte Trinitatis ostensurus quare, cum rex nuper vacante ecclesia de Chetinton' eidem episcopo inhibuisset ne ad presentacionem alicujus personam aliquam ad predictam ecclesiam admitteret vel sustineret aliquem clericum possessionem dicte ecclesie ingredi, quousque discussum esset de jure patronatus inter regem et quosdam alios, qui jus regis in advocacione dicte ecclesie vendicabant. Nullus comparuit contra ipsum. Et ideo recessit sine die. Teste.

De terra replegianda.Prior de Pyonia venit coram rege die Mercurii ante festum Sancti Barnabe apostoli et petiit terram suam in Webbeleg' sibi replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. coram justiciariis de Banco versus Margeriam Germ' ut dicitur. Teste ut supra.

De prohibicione itineris justiciariorum.Cum per consilium magnatum qui sunt de consilio regis rex nuper providerit quod per diversos comitatus certi justiciarii mitterentur ad assisas mortis antecessoris et nove disseisine capiendas et ad alias transgressiones et querelas audiendas et corigendas secundum legem terre, et jam tanta karistia ingruerit per Angliam quod per adventum justiciariorum multum graveretur patria hiis diebus, rex pro communi utilitate regni iter predictorum justiciariorum prorogari fecit usque post festum Sancti Michaelis. Et mandatum est vicecomiti Norff' et Suff' quod istud breve in pleno comitatu suo legi et publicari faciat alibi in balliva sua ubi viderit expedire. Teste etc.
Eodem modo mandatum est vicecomitibus Lincoln', Staff', Salop', Glouc', Wigorn', Hereford', Middilsex', Suthampt'.

De assisis et placitis tenendis in comitatu Sussex'.Quia Hugo le Bygod, justiciarius regis Anglie, hac die Dominica in quindena Sancte Trinitatis venturus est usque Lewes' ad assisas nove disseisine, mortis antecessoris, et attinctas capiendas et ad alias transgressiones et querelas audiendas et corigendas et quedam alia placita tenenda sicut in aliis comitatibus facere consuevit, mandatum est vicecomiti Sussex' quod omnes assisas, attinctas, et alia placita predicta venire faciat coram ipso ad predictos diem et locum, sicut idem Hugo per litteras suas nuper sibi mandavit. Et hoc cum omni festinacione clamari et sciri faciat per totam ballivam suam. Et hoc nullo modo omittat. Teste rege apud Westmonasterium xj. die Junii.
Postea revocatum fuit istud mandatum pro eo quod prefatus Hugo detentus fuit arduis et urgentibus negociis regis, ita quod ad partes illas accedere non potuit.

Quia rex habet disponere de quibusdam arduis negociis pacem et tranquillitatem regni tangentibus, mandatum est Philippo Basset quod modis omnibus sit ad regem apud Westmonasterium in quindena Sancti Johannis Baptiste proximo futura pro negociis memoratis ducendo secum equos et arma sua. Et hoc sicut regem diligit, nullatenus omittat. Teste rege apud Merton vij. die Junii.
Eodem modo mandatum est militibus sub . . . (blank in roll).

[m. 13d.]

De castro de Albo Monasterio.Rex Jacobo de Alditheleg' salutem. Cum Willelmus de Albo Monasterio, qui de Johanne de Warenna tenuit ut dicitur, viam universe carnis sit ingressus, propter quod idem Johannes custodiam terrarum et heredum ipsius Willelmi ad se asserit pertinere, et vos custodiam castri de Albo Monasterio et heredum predicti Willelmi eidem Johanni deforcietis, super quo non modica inter vos ut audivimus orta est contencio, unde perturbacio regni nostri posset provenire, presertim cum dictum castrum situm sit in marchia Wallie, que per varias et diutinas guerras perturbata extitit et gravata, et adhuc de levi ad majorem perturbacionem regni nostri posset commoveri; nos paci et tranquillitati ejusdem regni necnon conservacioni juris utriusque partis providere volentes, providimus de consilio nostro ad vitandum pericula predicta quod predictum castrum cum pertinenciis commitatur dilecto et familiari nostro militi Petro de Neyvill' custodiendum in equa manu, salvo jure cujuslibet, usque ad festum Sancti Johannis Baptiste proximo futurum, ut tunc de consilio nostro discutiatur ad quem custodia predicta debeat pertinere. Quocirca vobis sub debito fidelitatis et homagii quibus nobis tenemini mandamus firmiter injungentes quod eidem Petro predictum castrum cum pertinenciis sine ulla dilacione liberetis sicut predictum est. Et vos ipsi coram nobis et consilio nostro sitis in crastino festi predicti jus vestrum in custodia memorata prosequituri (sic). Mandavimus enim eidem Johanni quod omnibus aliis pretermissis sit apud nos ad predictos diem et locum jus suum in custodia predicta similiter prosequiturus. Teste rege apud Westmonasterium xj. die Junii. Per regem et consilium suum.
Item sub eadem forma scribitur Johanni de Warenna.

Pro Willelmo filio Otonis.Mandatum est ballivis de Witsand quod quinque equos Willelmi filii Otonis, quos ipse nuper dimisit apud Witsand, in Angliam duci permittant sine aliquo impedimento. Teste etc. Per comitem Glovernie et J. Mansell.

Pro abbate de Thorneya.Rex justiciariis suis de Banco salutem. Monstravit nobis abbas de Thorneya quod, cum Hugo episcopus Eliensis, Galfridus de Wicheham, Robertus le Franchumme et Willelmus de Wicheham summoniti essent per breve nostrum ad respondendum coram vobis in curia nostra apud Westmonasterium eidem abbati de placito quare predicti episcopus, Galfridus, Robertus, et Willelmus averia ipsius abbatis ad manerium suum de Wittliseya, quod de nobis tenet in capite, ceperunt et ea injuste detinuerunt, et predicti episcopus, Galfridus, Robertus et Willelmus per summonicionem illam venissent coram vobis in predicta curia nostra, vos de predicta loquela eidem episcopo ad peticionem senescalli sui de libertate Eliensi curiam suam inde de se ipso concessistis, et dictam loquelam eidem episcopo commisistis in curia sua de libertate Eliensi de se ipso terminandam, super quo miramur quamplurimum cum idem abbas de predicto episcopo nichil teneat nec de eo aliquid tenere clamet, et cum ipse predictum manerium suum de Wittliseye, ubi predicta averia sua capta fuerint, de nobis teneat in capite. Et ideo vobis mandamus quod predictam loquelam sine dilacione coram vobis revocetis, ita quod loquela illa in eodem statu in quo fuit quando predicto episcopo de se ipso concessistis, sit coram vobis in curia nostra apud Westmonasterium a die Sancti Johannis Baptiste in xv. dies, ut nos tune per consilium totius consilii nostri utrique parti eorundem sine prejudicio et lesione regie dignitatis nostre secundum legem et consuetudinem regni nostri plenam et celerem inde fieri faciamus justiciam. Et habeatis ibi hoc breve. Teste rege apud Merton ix. die Junii.

Wasconia.Rex majori, juratis, et communitati Burdeg' salutem. Cum post varias contenciones et discordias inter Galhardum Columbi et Gallardum de Solio et eorum parentes et amicos hincinde in dampnum et turbacionem civitatis predicte diutius habitas ambe partes predicte spontanea et unamini voluntate super eisdem contencionibus et discordiis sedandis et terminandis se nostre ordinacioni et arbitrio supposuerint, et nos petitis et receptis ab eis apud Burdeg' obsidibus idoneis per consilium et assensum prudentum virorum ad hoc ex utraque parte communiter electorum, inter partes easdem certam ordinaverimus formam pacis ad commodum et quietem partium et civitatis predicte, salva nobis potestate addendi, mutandi, et minuendi, prout in instrumentis publicis a nobis super hoc confectis tam apud nos quam apud partes residentibus plenius continetur, pars predicti Galhardi Columbi et parentum suorum, sicut ex querela predicti Galhardi de Solio et suorum accepimus, pacem illam infringere et turpiter violare presumpsit, in nostri contemptum et dedecus manifestum. Et, quia nostrum est interpretari quod condidimus, ac volumus predicte pacis formam nondum per nos ad plenum declaratam evidentius declarare et super hoc obsides recipere, ut tenemur, pro voluntate nostra ad observacionem predicte pacis et declaracionis ejusdem, nos volentes pro utraque parte obsides nobis reddi, ita quod veniant coram nobis et Eduuardo filio nostro in Anglia, sicut alias pro eodem negocio eos venire fecimus ibidem, predictum Galhardum de Solio et Constantinum Vigerii apud nos in Anglia pro hostagiis retinemus, vobis mandantes quod adhuc pro parte predicti Galhardi de Solio, Bernardum Dailans, Willelmum Arnaldi Monader et Willelmum Rostandi, et pro parte Galhardi Columbi ipsum Galhardum, Willelmum Reymundi Columbi, Petrum Gundemor', Amaneum Columbi et Johannem Columbi ad nos in Angliam pro obsidibus transmittatis, ita quod modis omnibus in fide et juramento quibus nobis tenentur sint ad nos in festo Beati Petri Advincula in Anglia ad tardius pro reformacione negocii supradicti, ut tunc de consilio prudentum super premissis fieri faciamus quod justum fuerit, et utilitati et paci civitatis predicte et partium noverimus profuturum. Et rescribatis nobis quid inde duxeritis faciendum. Teste rege apud Westmonasterium xiiij. die Junii.
Et mandatum est Drogoni de Barentyn senescallo Wasconie quod predictos majorem et juratos ad predictum mandatum regis exequendum diligenter moneat et efficaciter inducat, quod si predictum mandatum facere distulerint vel neglexerint, ipse predictos obsides ad predictos locum et terminum coram rege venire faciat pro negocio supradicto, ut rex tunc de consilio prudentum super reformacione et declaracione pacis predicte fieri faciat quod justum fuerit et utilitati et paci civitatis predicte et partium noverit profuturum. Teste ut supra.
Rex Gailardo Columbi, Willelmo Reymundi Columbi, Petro Gundomer, Amaneo Columbi, et Johanni Columbi salutem. Cum in forma pacis inter Gailardum de Solio et predictum Gailardum et eorum parentes et amicos hincinde dudum per nos ordinate de assensu partium sit condictum quod pro reformacione pacis predicte ad voluntatem nostram capere debeamus obsides ab utraque parte et facere eos venire coram nobis et Eduuardo filio nostro in Anglia sicut alias pro eodem negocio ibidem venerunt ad mandatum nostrum, et pars predicti Gailardi Columbi et parentum suorum pacem illam violaverint et infregerint, sicut ex querela predicti Gailardi de Solio et suorum accepimus, propter quod volumus quinque obsides habere pro parte predicti Gailardi de Solio et alios quinque pro parte adversa, sicut majori et juratis Burdegale mandavimus; vobis mandamus in fide et juramento quibus nobis tenemini quod vos una cum Bernardo de Aylans, Willelmo Arnaldi' Monader et Willelmo Rostandi, quibus hoc idem mandavimus, sitis coram nobis et Eduuardo filio nostro in proximo festo beati Petri Advincula in Anglia in hostagium moraturi pro partibus predictis, ut tunc de consilio prudentum super reformacione et declaracione pacis predicte fieri faciamus quod justum fuerit et utilitati et paci civitatis predicte et partium noverimus profuturum. Nos autem predictum Gailardum de Solio et Constantinum Vigerii nobiscum retinemus pro hostagio. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est Bernardo Daylans, Willelmo Arnaldi Monader, et Willelmo Rostandi, mutatis mutandis. Teste ut supra.
Et mandatum est Drogoni de Barentyn senescallo Wasconie quod, nisi predicti quinque vocati pro parte dicti Gaillardi Columbi ad regem venerint in Angliam dicto die, predictos tres similiter vocatos pro parte dicti G. de Solio ad regem venire minime compellat. Teste ut supra.
Rex majori, juratis, et communitati Burdeg' salutem. Cum dudum nobis apud vos existentibus, optentu dileccionis quam ad nos geritis et gessistis, pro bono pacis et utilitate rei publice vobis ex mera liberalitate nostra concesserimus quod de communi assensu et voluntate civitatis predicte de vobismet ipsis majorem creare possetis et juratos, vos, sicut intelleximus, tanquam predicte concessionis inmemores et obliti, tam majorem quam juratos pro voluntate vestra et preter assensum communitatis predicte ab altera parte contendentium assumitis et creatis, et quia ex hujusmodi voluntaria et particulari creacione majoris et juratorum magne dissensionis et turbacionis materia dudum suborta est et adhuc poterit suboriri, in grave dampnum nostrum et civitatis predicte, quod nulla racione sustinere volumus nec debemus; vobis mandamus quod tales decetero majores et juratos preficiatis, qui de anno in annum comuniter assumantur, taliter vos habentes in premissis ne pro defectu vestri in hac parte ad alia procedere compellamur. Teste ut supra.
Rex eisdem salutem. Cum nuper ad querimoniam Arn' Cayllau et aliorum civium Burdeg' contentam in litteris patentibus eorundem quas inspeximus, vobis mandaverimus quod vos custodiam Brunette filie Bruni Dayllan et bonorum suorum illis ad quos pertineret restitui faceretis, vos nichil super hoc facere curavistis, de quo non modicum admiramur: et, quia justum est quod consimilem justiciam quam vobis fieri velletis aliis facere debeatis, vobis iterato mandamus quod predictam Brunettam cum bonis suis propinquioribus amicis suis, ad quos ipsius custodia spectare dinoscitur secundum foros et consuetudines civitatis predicte, restitui faciatis, ne pro defectu justicie ad nos inde clamor perveniat iteratus, pro quo debeamus amplius commoveri. Teste.
Et mandatum est predicto senescallo quod ex parte regis firmiter injungat prefatis majori et juratis quod litteras regis eis directas, tam super creacione majoris et juratorum et de restitucione predicte Brunette facienda illis ad quos pertinet secundum foros et consuetudines Burdeg', quam de facto Gailardi de Solio et Gailardi Columbi, in publica curia civitatis ejusdem; et que in eisdem litteris continentur fieri faciat indilate; quod si premissa facere distulerint vel omiserint, predictus senescallus ea fieri faciat. Et taliter se habeat in hac parte quod rex diligenciam suam merito possit commendare. Teste ut supra.

Pro Thoma Corbet.Rex Johanni Extraneo, constabulario de Muntgomery, salutem. Cum nuper vobis mandaverimus quod Johannem Cocum, David de Shelve, Adam filium Hugonis, Hugonem Lechemon', Rogerum le Porter, Eynonem Mayden, Rogerum Cragh' et Ricardum filium Martini et quosdam alios homines Thome Corbet, captos et inprisonatos apud Muntgomery, deliberaretis predicto Thome, eo quod idem Thomas paratus est ipsos habere ad standum recto ubi et quando secundum consuetudinem partium illarum facere debent et consueverunt, miramur quamplurimum et movemur quod mandatum nostrum in hac parte non estis, ut accepimus, executi. Quocirca vobis de consilio magnatum qui sunt de consilio nostro mandamus, in fide qua nobis tenemini firmiter injungentes, quod eidem Thome inprisonatos predictos juxta tenorem prioris mandati nostri vobis directi sine dilacione deliberetis, ita quod pro defectu vestri iterata ad nos inde non perveniat querela pro quo aliud remedium in dicto negocio apponere cogamur, vel causam nobis significetis quare mandatum nostrum in hac parte non estis executi. Teste.

De capellano presentato ad serviendum in capella Beate Marie de Havering'.Henricus de Sancto Albano, capellanus presentatus ad serviendum in capella regis Beate Marie de Havering', invenit plegios ad servandum ornamenta predicte capelle sibi commissa et ibidem fideliter divina celebrare, videlicet, Willelmus de Hurst, Adam le Parker, Willelmus Savare, Johannes Wiger de Stapilford', Ricardus le Fevre de Stapilford', Willelmus la Persone de Stapilford'.

De Gacio de Calvo Monte.Cum rex constituerit Gilbertum de Preston' cum Henrico de Bathonia ad attinctam capiendam quam Gacius de Calvo Monte arramiavit coram predicto Henrico per breve regis versus Walterum de Essex', clericum, ad convincendum juratores assise nove disseisine que inde inter eos summonita fuit et capta coram predicto Henrico et sociis suis apud Lincoln' de tenemento in Sprydelington'; mandatum est predicto Gilberto quod, nisi predictus Henricus secum interfuerit capcioni predicte attincte citra festum Sancti Petri Advincula proximo futurum, predictus Gilbertus tunc assumpto secum Willelmo de Wilton', quem rex sibi ad hoc associavit, non expectata presencia ipsius Henrici, ad capcionem predicte attincte procedant, facturi inde quod ad justiciam pertinet secundum legem et consuetudinem regni regis. Rex enim mandavit eidem Willelmo quod ad diem quem predictus Gilbertus et ipse Willelmus post festum predictum ad hoc providerint capcioni attincte predicte secum intersit. Teste rege apud Merton xxv. die Junii. Per justiciarium.

Pro Petro de Breus'.Rex vicecomiti Ebor' salutem. Monstravit nobis Petrus de Brus' quod, cum ipse et predecessores sui a multis retroactis temporibus habuerint returnum brevium nostrorum in wepentagio suo de Langeberg' de omnibus infra dictum wapentagium existentibus, idem Petrus occasione cujusdam mandati nostri tibi directi de returno brevium nostrorum habere faciendo B. Cantuariensi archiepiscopo in terris et feodis suis in balliva tua impeditus est quominus habere possit returnum brevium nostrorum in hiis que dictum wapentagium contingunt, sicut habere debet et temporibus retroactis habere consuevit. Quia vero intencionis nostre non fuit predictum Petrum vel alium jure aut libertate sua injuste et sine judicio disseisire, tibi precipimus quod execucioni dicti mandati nostri de predicto returno faciendo prefato archiepiscopo quo (fn. 1) ad ea que sunt in wapentagio predicto supersedeas usque a die Sancti Johannis Baptiste in unum mensem, ut tunc de consilio nostro utrique parti exhibeatur justicie complementum. Teste rege apud Westmonasterium xix. die Junii. Per comitem Glouc', justiciarium, et J. Mansell', et alios de consilio regis.

Footnotes

  • 1. que in MS.