BHO

Close Rolls, July 1260

Pages 178-190

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1934.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Please subscribe to access the page scans

This volume has gold page scans.
Access these scans with a gold subscription.Key icon

Close Rolls, July 1260

[m. 12d]

De recognicione.Robertus Peche recognovit in cancellaria regis die Sancti Swithuni se debere Bernardo Nicholas et Ernaldo Griffun, sociis et mercatoribus Caturcensibus, iiijxx. marcas solvendas eis in vigilia Sancti Edwardi proximo futura. Et, nisi fecerit, concessit quod dicta pecunia levetur de terris et catallis suis tam in comitatu Suff' quam Norhampt' una cum expensis, si quas fecerit occasione dicte pecunie non solute. Teste rege apud Westmonasterium ij. die Julii. Postea solvit et quietus est.

Pro Griffolino nepote magistri Arloti.Cum dilectus et fidelis noster Johannes Mansell', thesaurarius Ebor', auctoritate apostolica contulerit Griffolino, nepoti magistri Arloti domini Pape notarii, ecclesiam de Ouston', que est de patronatu prioris et conventus de Novo Burgo, et quendam hominem suum in eadem ecclesia nomine ipsius Griffolini infra quartum diem post mortem magistri Johannis de Esingwaud' quondam rectoris ejusdem, qui nuper decessit London', posuerit, et postmodum procuratorem ejusdem Griffolini in corporalem possessionem ejusdem ecclesie fecerit induci, ac quidam manu armata jam ingressi sint ecclesiam illam et in ea se teneant non permittentes dictum procuratorem vel alium possessionem dicte ecclesie nomine prefati Griffolini optinere; tibi precipimus quod in propria persona tua sine dilacione accedas ad ecclesiam supradictam et procuratorem predicti Griffolini in possessione dicte ecclesie nomine ejusdem Griffolini manuteneas et defendas: et omnes illos quos resistentes inveneris, attachies ita quod corpora eorum habeas coram nobis in crastino Sancti Jacobi apostoli ubicunque tunc fuerimus in Anglia ad respondendum de transgressione predicta. Et habeas ibi hoc breve. Teste rege apud Westmonasterium v. die Julii. Per justiciarium. Johannes Mansell' in eadem forma fieri precepit.
Eodem modo mandatum est Rogero de Munbraye.

Schedule.H. dei gratia rex Anglie, dominus Hibernie et dux Aquitannie dilecto et fideli suo Rogero de Mubray salutem. Cum vacante nuper ecclesia de Ouston in insula de Haxiholm per mortem magistri Johannis de Esingwald, quondam rectoris ejusdem, qui decessit London', dilectus et fidelis noster Johannes Maunsell', thesaurarius Ebor', contulerit ecclesiam illam Griffolino, nepoti magistri Arloti notarii domini pape, et quendam hominem nomine ipsius Griffolini in eadem ecclesia infra quartum diem post decessum predicti Johannis posuerit, et postmodum quendam procuratorem ejusdem Griffolini in corporalem possessionem ejusdem ecclesie fecerit induci, ac quidam manu armata ingressi sint ecclesiam illam et in illa se teneant, non permittentes dictum procuratorem vel alium possessionem dicte ecclesie nomine predicti Griffolini optinere; vobis mandamus quod omnem vim laicam que se tenet in ecclesia predicta, exceptis hominibus ibidem nomine predicti Johannis et ipsius Griffolini existentibus, amoveatis ab eadem, et procuratorem predicti Griffolini in possessione dicte ecclesie manuteneatis et defendatis. Teste me ipso apud Westmonasterium vj. die Julii, anno regni nostri xliiijto. Per justiciarium.

Pro priore de Prittewell'.Rex vicecomiti Essex' salutem. Cum dampna adjudicata magistro Radulfo, rectori ecclesie de Alba Notelegh', coram Rogero de Thurkilby, quondam justiciario nostro assignato ad querelas transgressionum audiendas et terminandas, apud Straff' versus priorem de Prittewell', que per ipsum Rogerum taxata fuerunt usque ad quaterviginti marcas, nimis gravata fuerunt et onerosa pro tam modico delicto de quo prefatus rector conquestus fuit coram prefato Rogero ut dicitur, nos, volentes dampna illa secundum qualitatem delicti illius moderari, tibi precipimus quod districcionem quam facis predicto priori pro predictis quaterviginti marcis relaxes usque in crastinum Animarum. Et scire facias predicto magistro Radulfo quod tune sit coram nobis et consilio nostro quod justum fuerit inde recepturus. Et averia et catalla predicti prioris ea occasione arestata sibi deliberari facias; ut tunc discutiatur coram nobis et consilio predicto quid super premissis de jure fuerit faciendum. Teste rege apud Westmonasterium vij. die Julii. Per ipsum regem et consilium suum.

Pro Johanne de Breus.Rex vicecomiti Salop' salutem. Monstravit nobis Johannes de Breus quod, cum ipse teneat manerium de Corfham cum forestis de Cleyes et Ernestre ex feoffamento Walteri de Clifford', quod quidem manerium cum forestis predictis fuit quondam dominicum predecessorum nostrorum regum Anglie, et de quo H. rex avus noster feofavit antecessores predicti Walteri, qui semper a tempore quo inde feofati fuerunt habuerunt in predictis forestis attachiamenta et omnia alia que ad forestam pertinent ut dicitur, tu attachiamenta que predictus Johannes facit in forestis illis deliberas injuste contra feoffamentum predicti H. regis avi nostri et usum predictum. Et ideo tibi precipimus quod decetero de hujusmodi attachiamentis te non intromittas, set predictum Johannem omnia que ad dictas forestas de jure pertinere debent et pertinere consueverunt tempore predicto sine impedimento habere permittas sicut predictus Walterus et ejus antecessores ea habere consueverunt temporibus suis. Teste rege apud Westmonasterium viij. die Julii. Per justiciarium et alios de consilio.

Pro priore de Bermundiseye.Rex decano Sancti Pauli London' salutem. Prohibemus tibi ne teneas placitum in curia Christianitatis de catallis que Gregorius de London', laicus, sicut per quosdam fideles nostros accepimus, exigit coram te in curia Christianitatis auctoritate literarum domini pape a prioratu de Bermundeseye, qui a predecessoribus nostris regibus Anglie fundatus existit, nisi catalla illa sint de testamento vel matrimonio; quia placita de catallis que non sunt de testamento vel matrimonio spectant ad coronam et dignitatem nostram. Inhibuimus enim priori et conventui dicti prioratus ne super hujusmodi catallis ecclesiasticum examen coram vobis vel alio judice ecclesiastico in prejudicium jurisdictionis ad coronam et dignitatem nostram spectantis subire presumant. Teste rege etc. De ordinacione Walteri de Merton'.

Pro Jacobo de Aldithelegh'.Rex Johanni Extraneo seniori salutem. Monstravit nobis Jacobus de Alditheleg' quod vos, Griffinus filius Wenunwen et Fulco filius Warini die apostolorum Petri et Pauli, dum idem Jacobus fuit in servicio nostro per preceptum nostrum nobiscum apud Westmonasterium, misistis quosdam Walenses et alios in magna multitudine armatorum de potestate sua una cum Griffino de Ceis et Griffino ab Howein vi et armis usque villam ipsius Jacobi de Forde, qui ipsam villam de Forde et duas alias villas suas adjacentes combusserunt et octo homines ipsius Jacobi interfecerunt et decem homines usque ad mortem vulneraverunt et decem ceperunt et abduxerunt et terram suam depredati fuerunt et predam ducentarum et sexaginta boum et vaccarum, quaterviginti bidentum et quinquaginta et septem equorum ceperunt et abduxerunt ad non modicum dampnum ipsius Jacobi contra pacem nostram. Et ideo vobis mandamus in fide qua nobis tenemini et sicut indempnitatem vestram diligitis, quod modis omnibus sitis coram nobis in crastino Sancti Jacobi apostoli ubicunque tune fuerimus in Anglia ad respondendum predicto Jacobo de dampnis et transgressionibus predictis et nobis de pace nostra fracta. Et habeatis ibi hoc breve. Teste rege apud Westmonasterium vij. die Julii. Per ipsum regem, justiciarium, et J. Mansell'.
Eodem modo mandatum Fulconi filio Warini.
Eodem modo mandatum Griffino filio Wenunwen.
Postea non venerunt predicti Johannes Extraneus senior et alii ad diem predictum. Et ideo mandatum est eisdem in forma predicta quod sint coram rege et consilio suo a die Sancti Michaelis in tres septimanas responsuri ut prius. Teste.

Pro episcopo Londoniensi.Rex vicecomiti Essex' salutem. Monstravit nobis H. Londoniensis episcopus quod, cum fructus ecclesie de Finchingfeud' sue diocesis nuper ob certas causas sequestrasset, quidam maligno spiritu ducti vi et armis dictum sequestrum temere violarunt, fructus sequestratos ibidem vendendo, dissipando et consumendo in Dei et ecclesie contemptum et scandalum manifestum. Et, quia sacrosancte ecclesie in querelis suis deesse non possumus, set potius jura et libertates ejusdem manutenere et defendere volumus ut debemus, tibi precipimus quod in propria persona tua visis litteris accedas ad ecclesiam predictam et vim omnem contra dictum sequestrum suum ibidem existentem sine dilacione amoveri facias, non permittens sequestrum illud ab aliquibus ulterius violari. Et facta diligenti inquisicione qui dictum sequestrum ut predictum est violarunt, omnes illos quos inde culpabiles inveneris sine dilacione attachies, ita quod habeas corpora eorum coram nobis in crastino Sancti Jacobi ubicumque tune fuerimus in Anglia ad respondendum nobis de transgressione predicta. Et habeas ibi hoc breve. Teste rege apud Westmonasterium xj. die Julii.

De scrutacione facienda per omnes portus.Rex baronibus et ballivis suis Dovor' salutem. Mandamus vobis in fide qua nobis tenemini firmiter injungentes quod caute explorari et scrutari faciatis si qui, clerici vel laici, Ytalici vel alii cujuscumque ordinis, cum bullis papalibus nobis aut regno nostro prejudicialibus applicuerint in portu vestro; et, si quos cum hujusmodi litteris ibidem applicare contigerit, ipsos cum litteris illis ibi arestari faciatis donec aliud inde preceperimus. Nullatenus eciam permittatis aliquos cum equis et armis ingredi regnum nostrum per portum vestrum sine licencia nostra speciali; et, si quos cum equis et armis applicare contigerit in portu vestro, ipsos cum equis et armis illis arestari faciatis donec aliud inde a nobis habueritis in mandatis; taliter vos in hac parte habentes quod pro defectu vestri dampnum in hac parte non incurramus quod vobis possit aut debeat imputari. Teste rege apud Westmonasterium vj. die Julii.
Eodem modo mandatum est baronibus per omnes portus.

Pro Roberto Walerand'.Willelmus le Gras recognovit in cancellaria regis se debere Roberto Walerand' xla. libras, solvendas ei ad festum Sancti Michaelis anno etc. xliiijto. xvj. libras, et ad Purificacionem Beate Marie xv. libras (sic), et ad Pascha proximo sequens viij. libras. Et nisi fecerit, concessit quod dicta pecunia levetur de terris et catallis suis in comitatu Glouc'.

De Roberto Wyt.Robertus Wit manens in Bannebyr' recognovit in cancellaria regis se debere Ade de Cestreton' tres solidos solvendos ei ad festum Sancti Michaelis proximo futurum. Et, nisi fecerit, concessit quod dicta pecunia levetur de terris et catallis suis in comitatu Oxon' etc.

Pro archiepiscopo Rothomagensi.Memorandum quod frater Odo archiepiscopus Rotomagensis de licencia domini regis posuit loco suo fratrem Willelmum priorem de Ermodhesworth' dando ei potestatem attornati faciendi nomine ejusdem archiepiscopi ad lucrandum vel perdendum in omnibus loquelis motis et movendis pro ipso archiepiscopo et contra ipsum coram quibuscumque justiciariis, baronibus de scaccario, vicecomitibus vel aliis a festo Sancte Margarete virginis per quinquennium. Per regem.

Pro Galfrido de Insula.Rex vicecomiti Berkes' salutem. Pone coram justiciariis nostris apud Westmonasterium in octabis Sancti Hillarii loquelam que est in comitatu tuo per breve nostrum de recto inter Feliciam filiam Walteri Godefrey, petentem, et Galfridum de Insula, tenentem, de una virgata terre cum pertinenciis in Westcote. Et die prefate Felicie quod tune sit ibi loquelam suam versus prefatum Galfridum inde prosecutura si voluerit. Et habeas ibi hoc breve. Teste rege apud Westmonasterium xvj. die Julii. Quia predicta Felicia impetravit breve suum postquam idem Galfridus iter suum arripuit versus Bononiam causa studii ut sic ipsum in absencia sua per defaltam interciperet. Per consilium.

Prohibicio pro burgensibus Novi Castri super Tynam.Rex officiali episcopi Dunolmensis salutem. Monstraverunt nobis burgenses nostri Novi Castri super Tynam graviter conquerendo quod, cum ipsi nunquam extra burgum suum ad loca remota coram suis ordinariis comparere consueverint ad respondendum super quibuscumque articulis, vos, ut eos sumptibus et laboribus fatigetis, ipsos vocari facitis ad loca remota ad respondendum coram vobis super diversis articulis, et jam quadraginta de burgensibus illis citari fecistis quod compareant coram vobis apud Dernington' in crastino Sancti Jacobi super incertis responsuri. Ipsos eciam per districcionem ecclesiasticam compellitis de die in diem ad prestandum sacramentum pro voluntate vestra ipsis invitis aliter qua facere consueverunt, in grave dampnum ipsorum, detrimentum, et depauperacionem burgi nostri predicti, ac in prejudicium corone nostre et regie dignitatis, ita quod per hujusmodi compulsiones et injustas citaciones predicti burgenses nostri tantis fatigantur laboribus et expensis quod quidam ex ipsis miserabiliter coguntur mendicare. Quia igitur tantas injurias tam nobis quam eis illatas diutius sustinere non possumus, sicut nec debemus, vobis, sicut indempnitatem vestram diligitis et ne ad vos graviter capere debeamus, firmiter inhibemus ne prefatos burgenses nostros per citaciones aliquas ad loca trahatis remota vel eos ipsis invitis compellatis ad aliquas recogniciones seu attestaciones per eorum sacramentum faciendas, nisi in causis in quibus debent et hucusque sacramentum prestare consueverunt; scituri pro certo quod si secus egeritis, dissimulare non possumus quin de consilio magnatum nostrorum festinum remedium ad hoc apponi faciamus. Teste rege apud xvij. die Julii (sic).
Eodem modo inhibitum est archidiacono Norhumbr' ne burgenses predictos per cohercionem ecclesiasticam compellat ad prestandum sacramentum coram eo super incertis et indistinctis aliter quam facere debent et facere consueverunt temporibus retroactis. Teste ut supra.
Rex episcopo Dunolmensi salutem. Monstraverunt nobis burgenses nostri de Novo Castro super Tynam quod, cum ipsi nunquam extra burgum suum ad loca remota coram suis ordinariis seu eorum officialibus comparere consueverunt ad respondendum super aliquibus articulis ipsos non contingentibus, quidam officialis et ministri vestri auctoritate vestra burgenses illos, ut eos sumptibus et laboribus graviter fatigent, vocari faciunt ad loca remota ad respondendum super diversis articulis incognitis et ipsos non contingentibus, et quod magister Rogerus de Siton' officialis vester xla. de burgensibus illis jam citari fecit quod compareant coram eo apud Dernigton' in crastino Sancti Jacobi super incertis et indistinctis responsuri. Ipsos eciam per cohercionem ecclesiasticam compellit de die in diem pro voluntate sua ad prestandum sacramentum aliter quam facere consueverunt in grave dampnum ipsorum, detrimentum, et depauperacionem predicti burgi nostri et in prejudicium corone nostre et regie dignitatis, ita quod per hujusmodi compulsiones et injustas citaciones predicti burgenses tantis fatigantur laboribus et expensis quod quidam eorum miserabiliter coguntur mendicare. Quia igitur tantas injurias tam nobis quam ipsis illatas diutius sustinere nolumus, sicut nec debemus, vos rogamus et sub debito fidelitatis et dileccionis quibus nobis tenemini vobis firmiter injungimus quatinus prefatos officialem et ministros vestros ab oppressionibus et inquietacionibus predictorum burgensium nostrorum decetero penitus desistere faciatis, ita quod per eosdem officialem et ministros ad loca non trahantur remota nec ad recogniciones seu attestaciones per eorum sacramentum faciendas compellantur. Nos enim aliter omittere non possumus, quin de consilio magnatum nostrorum festinum remedium ad hoc apponamus. Teste etc.

De quadam littera restituta regi.Memorandum quod die Sancte Margarete virginis anno etc. xliiijto. magister Johannes de Frussinone restituit regi quandam litteram patentem per quam rex dederat ei potestatem anno etc. xxxmo ix. ad contrahendum nomine regis mutuum xl. marcarum de quibuscumque mercatoribus ad quedam negocia regis expedienda in Curia Romana, de quo quidem mutuo nichil recepit.

Pro Waltero de Rudham.Johannes Gravenel recognovit in cancellaria regis se debere Waltero de Rudham lix. solidos et sex denarios reddendos eidem apud Westmonasterium in festo Sancti Michaelis anno etc. xliiijto., quod si non fecerit, concessit quod leventur de terris et catallis suis in comitatu Buk' etc.

[m. 11d.]

Pro comite Warr'.Radulfus filius Radulfi de Wylinton' tenens J. de Plesset', comitis Warr', recognovit se teneri eidem comiti in quinquaginta marcis argenti pro eo quod dictus comes recognovit dictum Radulfum esse plene etatis et idem comes reddidit eidem manerium de Pulton' in comitatu Glouc' cum pertinenciis et cum blado et omnibus fructibus ejusdem manerii: et predictas La. marcas solvet ei ad duos terminos, videlicet ad festum Assumpcionis Beate Marie proximo venturum unam medietatem et ad festum Beati Egidii proximo sequens aliam medietatem, in castro regis apud Divisas. Et, nisi primum terminum observaverit, reddet totam pecuniam integram in secundo termino. Et, nisi fecerit, concessit quod dicta pecunia levetur de terris et catallis ipsius Radulfi ad opus predicti comits per vicecomitem Glouc'.

Wallia.Rex Leulino filio Griffini salutem. Cum treuge inter nos et vos inite sint et jurate, et venerabilis pater Bangorensis episcopus nuper ad nos venerit ex parte vestra pro intercepcionibus treugarum illarum et prorogacione earundem, cce, dum adinvicem super premissis tractatum haberemus, supervenerit rumor quod quidam vestratum de precepto vesto ut dicitur in fraudem juramenti vestri et contra formam treugrum illarum castrum nostrum de Buet hostiliter occupantes hoaines nostros in eodem castro inventos nequiter occiderunt, d quo non mediocriter admiramur; unde vobis mandamus quod castrum illud nobis sine dilacione restitui et illud nomine lostro liberari Philippo le Bret, et transgressionem illam taliter enendari faciatis, quod per effectum operis appareat quod excessushujusmodi per vos facti non fuerint, ne pro defectu vestri corteat nos ad hoc aliud remedium adhibere. Quid autem suer hiis faciendum duxeritis, nobis per predictum Philippum sigificetis. Teste rege apud Westmonasterium xxij. die Julii.

Pro Roberto de Veteri Ponte.Quia Robertus d Veteri Ponte tenetur regi in pluribus debitis de debitis predeessorum suorum, mandatum est vicecomiti Westmerl' quod ipsum Robertum ad arma militaria a rege capienda non distringat donec inde a rege speciale receperit mandatum. Et districcionem, si quam ei fecerit pretextu alicujus mandati regis sibi directi de ipso milite faciendo, illam interim relaxet. Teste rege apud Westmonasterium xxiiij. die Julii.
Eodem modo mandatum est vicecomitibus Roteland', Bed', Buk', Norhampt', Not', et Ebor'.

Pro Roberto Pudifat, clerico.Rex Johanni de Cokefeud salutem. Cum, sicut intellexerimus, Robertum (sic) Pudifat clericus vester coram vobis, nullo justiciario nostro vobis adjuncto, arramiaverit coram vobis quandam assisam nove disseisine versus Johannem de Mersche, personam ecclesie de Berchamsted', de tenemento in Berchamsted', nec vos, propter suspicionem que inde suboriri posset, sine socio vobis ad hoc adjuncto deceret ad capcionem ejusdem assise procedere, vobis mandamus quod illius assise capcioni supersedeatis quousque providerimus quem vobis ad hoc associare curabimus. Teste rege apud Westmonasterium xxv. die Julii.

Pro Rogero abbate Glaston'.Rex vicecomiti Somers' salutem. Monstravit nobis Rogerus abbas Glaston' quod, cum nuper coram nobis et consilio nostro querelam deposuisset de W. Bathoniensi et Wellensi episcopo de eo quod idem episcopus contra prohibicionem nostram et contra antiquam et (sic) consuetudinem regni nostri et indulgenciam nobis a sede apostolica concessam, ne Anglici trahantur in causam extra regnum nostrum, ipsum abbatem traxit in placitum in Curia Romana de maneriis, advocacionibus ecclesiarum et aliis feodalibus et transgressionibus de quibus placita ad coronam et dignitatem nostram pertinent, et in curia nostra deduci et terminari debent et solent; et predictus episcopus coram nobis et consilio nostro constitutus precise negasset ipsum abbatem ad curiam Romanam per eum fuisse citatum, ac nos eidem episcopo sub debito fidelitatis in qua nobis tenetur et super baroniam quam de nobis tenet postmodum inhibuerimus ne predicto abbati super premissis contra predictam consuetudinem et indulgenciam molestiam aut gravamen inferret aut procuraret inferri, idem episcopus in nostri contemptum et regie dignitatis prejudicium, necnon contra predictas consuetudinem, inhibicionem et indulgenciam, prefatum abbatem ad Curiam Romanam jam de novo super premissis citari procuravit, ad magnum dampnum ipsius abbatis et indulgencie predicte non modicam lesionem. Et, quia presumpcionem hujusmodi taliter sustinere nolumus nec debemus, tibi precipimus quod predictum episcopum venire facias coram nobis in octabis Sancti Michaelis, ubicumque tune fuerimus in Anglia, nobis de predicto contemptu et dicto abbati de transgressione predicta responsurum. Et habeas ibi hoc breve. Teste me ipso apud Westmonasterium xxj. die Julii. Per justiciarium.

Littera directa comitisse de Gelre.Rex dilecte sue domine Philippe comitisse de Gelre salutem et sincere dileccionis affectum. Cum nuper per magistrum Petrum, clericum et nuncium vestrum ad nos ex parte vestra in Anglia destinatum, petivissetis coram nobis dotem de terris et tenementis in Anglia que fuerunt Alicie quondam comitisse Augi matris Radulfi quondam comitis Augi mariti vestri, ac Alfonsus nunc comes Augi similiter coram nobis nomine uxoris sue jure hereditario omnes terras et tenementa predicta petierit: nos pro eo quod ipsum cujus interest oportebit secundum legem et consuetudinem regni nostri primo accionem suam in curia nostra personaliter prosequi, ea que a nobis per predictum nuncium vestrum petivistis ad presens expedire nequivimus, set cum volueritis ad prosecucionem juris vestri secundum legem et consuetudinem regni nostri intendere, parati erimus vobis exhibere justicie complementum. Statum et beneplacitum vestrum nobis significetis. Teste rege apud Westmonasterium xxiiij. die Julii.

Pro abbate Glaston'.Rex vicecomiti Somers' salutem. Si Rogerus abbas Glaston' fecerit te securum de clamore suo prosequendo, tunc pone per vadium et salvos plegios Willelmum Bathoniensem et Wellensem episcopum, Ricardum de Button', Adam de Nutsted, Robertum Brachel, Robertum Blaket et Johannem Coleman, quod sint coram nobis in octabis Sancti Michaelis ubicumque tunc fuerimus in Anglia ad respondendum eidem abbati quare nuper cum multitudine armatorum venerunt ad abbaciam suam Glaston' et ibidem seruras hostiorum, coffrarum, et forceriorum suorum fregerunt et quedam bona sua tam in abbacia sua predicta quam alibi per maneria sua inventa ceperunt, consumpserunt, et asportaverunt ad valenciam cc. librarum sterlingorum, necnon et sigillum suum proprium et sigillum comune monasterii sui asportaverunt et detinuerunt fere per iiijor. annos in custodia sua. Et interim per predictum sigillum comune, postquam nos puplice per totum regnum nostrum clamari fecimus et inhibere ne extunc illi sigillo crederetur nec aliquod mutuum fieret per idem sigillum, obligatum est monasterium suum predictum tam prefato episcopo quam mercatoribus usque ad summam trium milium librarum sterlingorum contra inhibicionem predictam et contra pacem nostram, ad enormem lesionem et destruccionem monasterii sui et magnam diminucionem elemosine nostre et predecessorum nostrorum regum Anglie. Et habeas ibi hoc breve. Teste rege apud Westmonasterium xxvj. die Julii. Per justiciarium et alios de consilio.

Pro Ricardo le Plumer et sociis suis.Rex Johanni de Cokefeud salutem. Cum sicut intelleximus Ricardus le Plumer et Beatricia uxor ejus, Frethesont' de la Haye, Reginaldus Putyfat, pater Roberti Pudyfat clerici vestri, et Cecilia uxor ejusdem Reginaldi arramiaverint coram vobis, nullo alio justiciario nostro vobis adjuncto, quandam assisam nove disseisine versus Johannem de Merch', personam ecclesie de Berhamsted', de tenemento in Berchamsted, nec vos propter suspicionem que occasione prefati clerici vestri attornati predictorum Ricardi, Beatricie, Fredesent', Reginaldi et Cecilie in assisa predicta posset suboriri sine socio vobis ad hoc adjuncto deceret ad capcionem ejusdem assise procedere; vobis mandamus quod illius assise capcioni supersedeatis omnino quousque providerimus quem vobis ad hoc associare velimus. Teste ut supra.

Pro priore de Bradel'.Rex vicecomiti Somers' salutem. Monstravit nobis prior de Bradel' quod, cum ipse in curia nostra apud Ivelcestr' coram dilecto et fideli nostro Johanni de Wivill', justiciario nostro per preceptum nostrum assignato ad quandam assisam nove disseisine capiendam quam idem prior arramiaverat per preceptum nostrum coram predicto justiciario nostro versus priorem de Wytham ordinis Cartusiensis de comuna pasture sue infra boscos ipsius prioris de Wytham, saysinam suam de predicta comuna per assisam nove disseisine inter eos in eadem curia nostra inde captam recuperasset, et cum nos postea ad instanciam predicti prioris de Wytham tibi preceperimus quod non permitteres quod aliquis dicto priori aut fratribus de Wytham dampnum aut prejudicium inferret aut cum eis comunicaret infra metas suas de Wytham contra fundacionem domus sue et libertates suas quibus usi sunt, set quod eos in suis juribus et libertatibus manuteneres et defenderes usque ad quindenam Sancti Michaelis proximo venturam, tu occasione predicti precepti nostri predictum priorem de Bradel' a predicta comuna pasture quam ipse per predictam seisinam coram predicto justiciario nostro per consideracionem curie nostre recuperavit, ejecisti et eundem priorem ab eadem comuna tenes omnino exclusum ut dicit. Quia vero nostre intencionis non extitit quod per predictum preceptum nostrum, quod tibi pro predicto priore de Wytham transmisimus, aliquis de aliquo tenemento vel possessione quam ipse per consideracionem curie nostre recuperaverat eiceretur vel aliquo modo injuste spoliaretur, tibi precipimus quod, si predictus prior de Bradel' predictam comunam pasture coram predicto justiciario nostro per consideracionem curie nostre recuperaverat ante preceptum nostrum pro predicto priore de Wytham tibi directum, tunc dicto priori de Bradel' de predicta comuna pasture saysinam suam sine dilacione rehabere facias, nullum ei super hoc impedimentum inferendo seu inferri permittendo occasione precepti nostri tibi pro predicto priore de Wytham prius directi, recepta tamen ab eodem priore de Bradel' sufficienti securitate quod erit in curia nostra coram nobis a die Sancti Michaelis in xv. dies ubicunque tunc fuerimus in Anglia recepturus inde justicie complementum, quia parati sumus et erimus omnibus de predicto priore de Wytham et fratribus suis, qui secundum statuta et exigenciam ordinis sui de terris aut tenementis placitare non possunt, conquerentibus, plenam et celerem pro eis justiciam exhibere. Et habeas ibi hoc breve. Teste rege apud Westmonasterium xxviij. die Julii. Per Henricum de Bathonia qui istud breve misit ad sigillandum de sigillo regis sub sigillo suo, et per justiciarium.

Pro Vincencio de Malo Lacu.Ricardus de Bamfeud', clericus, rector majoris portionis ecclesie de Botindon', recognovit in cancellaria regis in vigilia Beati Petri ad Vincula se debere Vincencio de Malo Lacu decem libras, unde solvet ei vel certo attornato suo centum solidos apud prioratum de Neuport Paynel ad Assumpcionem Beate Marie Virginis proximo futuram et centum solidos ad Natale Domini proximo sequens. Et, nisi solverit ad terminos predictos, concessit quod predicta pecunia levetur de terris et catallis suis per ballivos regis ad opus predicti Vincentii. Per W. de Merton.

De associacione.Cum rex ad assisam nove disseisine capiendam quam Willelmus de Pridinton' arramiavit coram Gilberto de Preston' versus Rogerum de Prydinton' de tenemento in Prydinton' associaverit sibi Henricum de Bathonia, qui variis jam prepeditus negociis ad assisam illam citra autumpnum capiendam intendere non potest ut rex audivit, rex percipiens quod, nisi eadem assisa ante autumpnum capiatur dampnum uni partium posset iminere, mandatum est predicto Gilberto quod, si prefatus Henricus infra octabas Sancti Petri ad Vincula capcioni predicte assise una cum predicto Gilberto non poterit interesse, extunc predictus Gilbertus non expectata presencia predicti Henrici ad assisam illam capiendam procedat. Et hoc nullatenus omittat. Rex mandavit vicecomiti Suff' quod ad certos diem et locum, quos ei scire faciet, assisam illam coram predicto Gilberto venire faciat. Teste ut supra. Per justiciarium, procurante Ricardo de Manton' in garderoba regis die Veneris proxima ante festum Beati Petri ad Vincula.

Pro Nicholao de Gyrunde.Mandatum est vicecomiti Kanc' quod accepta securitate a Nicholao de Gyrunde, qui de rege tenet in capite, de se milite faciendo in proximo festo Sancti Eduuardi, ipsum interim ea occasione non distringat. Teste etc.

Pro Roberto de Wrotham et Adam Adrian de libertate London' detentis apud Sanctum Botulphum pro quodam conflictu.Rex vicecomiti Linc' salutem. Quia major London' et alii cives nostri ejusdem civitatis in presencia nostra constituti pro se et communitate ejusdem civitatis manuceperunt habere coram nobis a die Sancti Michaelis in xv. dies apud Westmonasterium et alias cum preceperimus Robertum de Wrotham et Adam Adryan de libertate predicte civitatis, quos tu in nundinis Sancti Botulphi proximo preteritis cepisti et captos tenes ut dicitur pro quodam conflictu habito in eisdem nundinis, ad standum inde recto prout de jure fuerit faciendum, tibi precipimus ipsos Robertum et Adam una cum catallis suis, si que cum eis per te fuerint arestata, sine dilacione liberes prefatis majori et civibus vel illi qui has litteras nostras tibi ex parte eorum detulerit ad standum inde recto sicut predictum est. Et, si qui versus eos de transgressione facta in predicto conflictu sequi voluerint, prefigas eis diem in predicta quindena quod tunc sint coram nobis querelam suam versus predictos Robertum et Adam inde prosecuturi et plenam justiciam recepturi. Et habeas ibi hoc breve. Teste me ipso apud Westmonasterium primo die Augusti. Per H. le Bygod, justiciarium, Henricum de Bathonia.

Pro hominibus de Wych'. De tallagio.Rex vicecomiti Wigorn' salutem. Monstraverunt nobis homines nostri de Wych' quod, cum Radulfus le Botyler et Robertus de Meysy, quos ad assidendum talliagium nostrum in quibusdam civitatibus, burgis, et dominicis nostris assignavimus, talliassent dictos homines nostros ad xv. marcas, tu ipsos distringis ad reddendum tibi sine dilacione totum talliagium predictum in ipsorum dispendium et gravamen. Quia vero terminos solucionis totius talliagii nostri per Angliam ad presens statuimus, ita quod una medietas ejusdem solvatur ad scaccarium nostrum ad festum Omnium Sanctorum et alia medietas in quindena Pasche proximo sequenti, sicut tibi et ceteris vicecomitibus nostris per Angliam dedimus in mandatis; tibi precipimus quod predictos homines nostros pro talliagio predicto contra provisionem predictam non distringas. Et districcionem si quam eis ea feceris occasione, illam remittas, ita tamen quod talliagium predictum solvatur ad terminos predictos sicut predictum est. Et ita te habeas in hac parte quod pro defectu tui clamorem inde decetero non audiamus. Teste ut supra. Per justiciarium.

Memorandum quod die Jovis proxima ante festum Sancti Petri ad Vincula rex de consilio R. comitis Glouc', R. comitis Norff', H. le Bygod, justiciarii Anglie, Philippi Basset, Johannis Mansell', thesaurarii Ebor', Jacobi de Aldythel', Roberti Walerand', et aliorum de consilio regis tunc presentium concessit Johanni de Harcurt quod secundum legem et consuetudinem regni Anglie possit brevia regis in curia regis impetrare et per ea placitare de terris et tenementis in que jus sibi vendicat versus quoscumque preter quam illos quos rex per cartas suas warantizare tenetur, quia rex nullam licenciam dat prefato Johanni placitandi eos quos ipse warantizare tenetur. Et hoc idem concedit predictus Johannes. In forma brevis hic appensi habet prefatus Johannes breve regis super S. comite Leyc' et Petro de Monte Forti de uno mesuagio quatuor carucatis terre et viginti libratis redditus cum pertinentiis in Elmedon' et advocacione ecclesie ejusdem ville.

Schedule.H. dei gratia rex Anglie, dominus Hibernie, et dux Aquitanie vicecomiti Warwyk' salutem. Si Johannes de Harecurt fecerit te securum de clamore suo prosequendo, tunc summone per bonos summonitores xij. liberos et legales homines de visneto de Elmendon' quod sint coram justiciariis nostris ad primam assisam cum in partes illas venerint, parati recognoscere si Ricardus de Harecurt pater predicti Johannis fuit seisitus in dominico suo ut de feodo de uno mesuagio, quatuor carucatis terre et viginti libratis redditus cum pertinentiis in Elmendon', et advocacione ecclesie ejusdem ville, die quo obiit. Et si obiit post ultimum reditum domini J. regis, patris nostri, de Hibernia in Angliam. Et si predictus Johannes propinquior heres ejus sit. Et interim mesuagium illud, terram, ecclesiam, et tenementum, unde redditus ille provenit, videant. Et nomina eorum inbreviari facias. Et summone per bonos summonitores Petrum de Monte Forti qui messuagium illud et terram illam tenet; et Simonem de Monte Forti comitem Leycestr', qui redditum predictum et advocacionem illam ei deforciat, quod tunc sint ibi audituri illam recognicionem. . . . et hoc breve. Teste me ipso apud Westmonasterium xxx. die Julii anno regni nostri xliiijto.