BHO

Close Rolls, December 1257

Pages 18-20

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1934.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Please subscribe to access the page scans

This volume has gold page scans.
Access these scans with a gold subscription.Key icon

Close Rolls, December 1257

De providencia contra festum Sancti Eduuardi.Quia rex alibi jam sibi fecit provideri de la. damis contra festum Sancti Eduuardi, mandatum est Thome Grelley, justiciario foreste citra Trentam, quod de c. damis quas rex nuper per ipsum capi mandavit in balliva sua contra festum predictum, capiat la. damas tantum, et eas saliri et cariari faciat usque Westmonasterium liberandas custodi lardarii regis contra idem festum; et, cum rex sciverit custum, etc. ei reddi faciet. Teste H. Bigod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium ij. die Decembris.
Mandatum est constabulario castri de Sancto Briavello quod in foresta regis de Dene capiat ad opus regis xij. layas contra festum predictum, et layas illas saliri etc. ut supra.
Mandatum est Willelmo de Wendlyng', escaetori regis citra Trentam, quod in balliva sua provideat regi de xxxa. cignis contra festum predictum, et eos venire faciat usque Westmonasterium; et rex custum quod ad hoc apposuerit ei reddi faciet. Teste ut supra.
Mandatum est vicecomiti Linc' quod provideat regi in balliva sua de xij. cignis contra festum predictum et eos venire faciat etc. ut supra.

De damis datis.Mandatum est custodi foreste de Savernak' quod in eadem foresta faciat habere Galfrido de Nevyle, familiari Eduuardi filii regis, duas damas de dono regis. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.Willelmus de Berford, captus et detentus in prisona de Wynebodesham pro morte Stephani filii Elye unde appellatus est, habet breve vicecomiti Norf' quod ponatur per ballium. Teste H. le Bigod, justiciario Anglie, apud Westmonasterium xviij. die Decembris.

Pro executoribus Martini filii Simonis.Mandatum est Willelmo de Wendling', escaetori regis citra Trentam, quod accepta securitate ab executoribus testamenti Martini filii Simonis, qui de rege tenuit in capite ut dicitur, de debitis regi reddendis, si que regi debebat die quo obiit, eosdem executores de omnibus bonis etc. liberam administracionem habere permittat ad executionem etc. Teste ut supra.

Pro Henrico de Sobiry et Alicia uxore ejus.Quia rex accepit per litteras patentes magistri Rogeri de Cantuar', officialis Londoniensis electi, testimoniales quod mota questione matrimoniali coram ipso inter Willelmum de Boyland' actorem ex una parte et Aliciam mulierem de Oystregate ex altera, idem officialis cognitis cause meritis instancia exigente prefatam mulierem ab impeticione prefati Willelmi actoris sententialiter et diffinitive absolvit, et eandem mulierem Henrico de Shobir' adjudicavit in uxorem legitimam per sentenciam diffinitivam, pro eo quod per testes omni excepcione majores probatum extitit coram ipso evidenter quod idem Henricus prius cum predicta muliere contraxerat matrimonium per verba de presenti; mandatum est vicecomitibus Lond' quod, si predictus Henricus sit in possessione predicte mulieris tanquam uxoris sue, et ipsa dicto Henrico tanquam viro suo adhereat, et dictus Willelmus terras et tenementa dicte Alicie in civitate regis London' occasione matrimonii inter eos contracti detineat occupata et ea dictis Henrico et Alicie reddere contradicat, tune eisdem Henrico et Alicie de terris et tenementis predictis plenam seisinam sine dilacione habere faciant, nisi alia causa subfuerit quare terras et tenementa predicta eis juste possit detinere. Teste H. le Bigod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium xx. die Decembris.

De ponendo per ballium. (fn. 1) Johannes le Denye, captus et detentus in prisona de Roff' pro morte cujusdam pueri inventi in bosco de Ulcumbe unde appellatus est, habet breve vicecomiti Nortf' (sic) quod ponatur per ballium. Teste H. le Bigod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium xxv. die Decembris.

De damis datis.Mandatum est custodi foreste regis de Rotelaund quod in predicta foresta regis faciat habere dilecto et fideli nostro Petro de Monte Forti quatuor damas de dono regis. Teste H. le Bigod, justiciario Anglie, apud Westmonasterium xxx. die Decembris.

De comitatu Kanc' commisso una cum manerio de Middilton'. Quia rex commisit Johanni de Cobbeham comitatum Kanc' una cum manerio regis de Middilton' custodiendum in forma contenta in litteris regis patentibus ei inde confectis, mandatum est Fulconi Payforer quod instaurum carucarum dicti manerii una cum blado ejusdem manerii quantum necesse fuerit ad dominicas terras dicti manerii excolendas et seminandas dicto Johanni per legitimam appreciacionem legalium hominum sine dilacione liberet. Et rex rationabile precium instauri et bladi quod ei ad hoc liberaverit sibi in exitibus dicti manerii de tempore quo custodiam ejusdem habuerit allocari faciet. Teste ut supra.

Pro Cok' Judeo filio Aaron' Judei London'.Rex thesaurario et baronibus suis et justiciariis suis ad custodiam Judeorum assignatis salutem. Cum dudum concesserimus Aaron' filio Abrahe, Judeo London' defuncto, quod de melioribus et clarioribus debitis que fuerunt in thesauro nostro haberet ducentas libratas debitorum predictorum, videlicet de debitis Radulfi de Berners viginti libratas, de debitis Willelmi Bardolf' quadraginta et viij. libratas, de debitis Arnulphi de Evermue centum marcas, de debitis Johannis de Wenuz sexdecim libratas, de debitis Bartholomei de Austefeld' viginti libratas, et de debitis Baldewyni de Wayford xxx. libratas, ita quod, si debita predicta vel aliquid ipsorum perdonassemus aut in manum nostram cepissemus vel eciam probari posset et attingi quod essent soluta, alia de melioribus et clarioribus debitis Judeorum que fuerunt in thesauro nostro eidem Judeo loco ipsorum debitorum ad ipsorum valorem commutarentur; et Cok' filius predicti Aaron, Judeus noster London', finem fecerit nobiscum pro debitis et catallis que fuerunt predicti patris sui habendis sicut in litteris nostris patentibus quas inde habet continetur; vobis mandamus quod eidem Cok' arreragia predictarum ducentarum libratarum de debitis predictis sicut predictum est liberari, et districcionem inde habere, et sic fieri et inrotulari faciatis sicut alias a nobis id ipsum pro predicto Aaron' patre suo recepistis in mandatis. Teste H. le Bigod, justiciario Anglie, xxxj. die Decembris.

Footnotes

  • 1. In the margin against this entry is a hand pointing upwards.