BHO

Close Rolls, November 1259

Pages 3-18

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1934.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Please subscribe to access the page scans

This volume has gold page scans.
Access these scans with a gold subscription.Key icon

Close Rolls, November 1259

De la marcis levandis ad opus regis.Cum rex nuper mandaverit Willelmo de Wendlyng', escaetori suo citra Trentam, quod de catallis abbatis Cluniacensis in comitatibus Berk', Huntendon' et Rotel' faceret habere Johanni de Warenn' la marcas pro dampnis suis, que ei in curia regis coram justiciariis apud Westmonasterium adjudicata fuerunt occasione cujusdam extorsionis quam idem abbas fecit prioratui predicti Johannis de Lewes, ac eodem tempore quo predictum mandatum regis recepit et predictas la marcas prefato Johanni solvit, terre et tenementa que fuerunt ipsius abbatis in Anglia per mortem ejusdem abbatis extiterint in manu regis, mandatum est prefato Willelmo quod de terris et catallis que fuerunt predicti abbatis in Anglia nunc in manu regis existentibus levari faciat ad opus regis alias la marcas in recompensacionem predictarum la marcarum quas per preceptum regis liberavit prefato Johanni ut predictum est, antequam terre et tenementa predicta abbati Cluniacensi qui de novo creandus est per regem fuerint restituta, quia de bonis et catallis prefati abbatis et non de his que ad regem pertinent debent dicte la marce prefato Johanni persolvi. Teste rege apud Westmonasterium primo die Novembris. Per Hugonem le Bigod, justiciarium.

Wallia.Lewelinus filius Griffini nuper misit ad regem episcopum Bangorensem cum litteris suis, per quas regi significavit quod pro pace et concordia cum rege optinenda et pro terris et homagiis Wallie de rege tenendis, prout Lewelinus avus ejus tenuit, et faceret regi per manus suas homagium et servicium pro eisdem et quandam neptem regis libenter duceret in uxorem, vel daret regi undecim milia librarum, regine sue duo milia, et Edwardo filio regis tria milia, solvenda infra quaterviginti annos, videlicet cc. li. per annum, et redderet regi duas commotas, scilicet Pristaton et Kreudyn, infra quas castra de Gannok et de Dissard sunt constructa, offerens nichilominus quod marchionibus regis Wallie restititui faceret terras suas per ipsum et suos occupatas, vel quod daret regi pro treugis cum rege per septennium habendis septingentas libras, videlicet c. li. per annum, ad hoc quod terre et mercata hincinde interim essent communia. Et quia quidam de majoribus consilii regis pro agendis regis agunt in partibus transmarinis, sine quorum presencia et consilio super predicta pace vel federe conjugali seu treugis tam diu prorogandis nichil certum statuere vel firmare rex posset adpresens; et presertim, cum rex sit in itinere suo versus Franciam: rex scripsit abbati Cestrensi, Rogero de Monte Alto, et priori de Wenloc, quod ipsi una cum Petro Herefordensi episcopo et cum Johanne de Lingeyn, Philippo le Bret, Howeno filio Maddoc', Tudero filio Edner, Oweno filio Meurich et Hoelo Vaghan, dictatoribus trengarum pro parte regis deputatis, quos rex ad eundem diem venire precepit prefato Lewelino in crastino Sancti Andree proximo venturo apud Weperespol extra Cestriam occurrant pro emendis faciendis et recipiendis super intercepcionibus hincinde factis contra formam treugarum predictarum; et rex hoc eidem Lewelino per litteras suas significavit. Unde rex mandat prefato episcopo in fide et dileccione quibus regi tenetur, et sicut honorem regis et tranquillitatem partium marchie diligit, loco et termino supradictis, una cum predictis fidelibus regis, personaliter conveniat ad tractandum cum ipso Lewelino cautiori modo quo sciverit, tam de pace et treugis firmandis quam de predictis intercepcionibus hincinde emendandis; detinentes ipsum Lewelinum et complices suos per cautos et amicabiles tractatus usque ad reditum regis de partibus predictis, ita quod treuge ille interim firmiter observentur. Rex autem, cum reversus fuerit a partibus predictis, super hiis que ibidem per eos provisa fuerint seu tractata de suo et aliorum fidelium regis consilio faciet prout regi et regno suo viderit expedire. Ad majorem vero hujus rei instruccionem rex mittit ei transcripta litterarum predicti Lewelini et suarum eidem Lewelino directarum presentibus interclusa una cum litteris regis patentibus de potestate super premissis articulis habenda, quibus dictis die et loco utantur prout melius viderint expedire. Teste rege apud Westmonasterium primo die Novembris. Per Willelmum episcopum Wigorniensem et Johannem Mansell, thesaurarium Ebor'.
Et quia nollemus quod treuge ille per nos deficerent dum fuerimus extra regnum, volumus quod, nisi per aliam viam evadere potueritis, tunc concedatis prefato Lewelino aliqua mercata in Wallia sibi et suis fore communia usque ad festum Purificacionis Beate Marie. Articulum autem de federe matrimoniali contrahendo apud vos secretum habeatis. Ista clausula scripta fuit in quadam anima et inclusa in littera prefati episcopi.

Wallia.Eodem modo scribitur abbati Cestrensi, priori de Wenlok', et Rogero de Monte Alto, sine expressione articulorum predictorum de oblacione predicti Lewelini.
Et mandatum est Johanni de Lingeyn et quinque sociis suis, dictatoribus treugarum predictarum, quod dictis die et loco intersint cum predictis quatuor ad emendas faciendas et capiendas pro parte regis super intercepcionibus contra formam treugarum predictarum. Teste etc.

De robis.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod faciant habere Rogero de Evesham, clerico cancellarie, qui cum rege transfretaturus est ad partes Francie unam robam hac vice de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium ii. die Novembris.

Mandatum est eisdem quod faciant habere Drogoni de Barentino unam robam, videlicet tunicam et supertunicam et pallium, et unam capam, et socio suo unam robam, de dono regis. Teste etc.

De damis datis.Mandatum est custodi foreste de Bradene quod in eadem foresta faciat habere Roberto Tregoz iij. damas de dono regis.

De robis datis.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri quod faciant habere Colino le Waleys et Waltero de Mawordyn, nuntiis regis de Francia reversis et nunc euntibus in Walliam in nuncium regis, duas robas sicut habere consueverunt de dono regis. Teste etc.

Mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod terras et tenementa Roberti de Scales, que sunt in manu ipsius Roberti, in comitatibus Norf' et Essex', extendi faciant, et de debitis in quibus ipse tenetur Hagino filio Mossei et Leoni filio Pretiose, Judeis London', secundum extentam illam racionabiles terminos ei habere faciant. Teste rege apud Westmonasterium iiij. die Novembris. Per Hugonem Bigod, justiciarium. (Cancelled) Vacat quia non habuit breve.

De roba data.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri quod capellano regis de Kenyton' faciant habere unam robam de dono regis. Teste etc. Per reginam.

De dolio vini dato.Mandatum est custodibus vinorum regis apud Clarendon' quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciant habere Reginaldo de Drumar' unum dolium vini de dono regis. Per Egidium de Argentem, senescallum.

De fagis datis.Mandatum est custodi foreste de Windes' quod in vasto regis qui vocatur le Frith in foresta predicta faciat habere Hugoni le Bigod, justiciario Anglie, xx. fagos ad focum suum de dono regis.

De quercubus datis.Mandatum est Johanni de Eyvyl', justiciario foreste ultra Trentam, quod in foresta de Shirewod faciat habere Guyschardo de Charrum', senescallo P. de Sab', vj. quercus ad maeremium de dono regis, ubi commodius ad opus suum capi poterunt. Teste ut supra.

De roba data.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri quod Henrico le Tyeys, atilliatori balistarum regis apud Turrim London' faciant habere unam robam hac vice de dono regis. Per regem et justiciarium.

Pro Martino filio Petri.Mandatum est Hugoni le Bigod, justiciario Anglie, quod de balistis regis que sunt in custodia sua apud Turrim London' Martino filio Petri, servienti regi ad arma, unam balistam de cornu de prestito habere faciat. Per ipsum regem.

De robis datis.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri quod faciant habere Johanni Pollard et magistro Gilberto carpentario duas robas de dono regis.

Pro Nicholao de Sancto Mauro.Cum Willelmus de Kyme nuper defunctus dudum concesserit Nicholao filio Nicholai de Sancto Mauro unam marcam annuam de camera sua percipiendam, ac eidem Nicholao inde a retro sint quinque marce, sicut rex accepit per assertionem dicti Nicholai de Sancto Mauro, mandatum est Willelmo escaetori regis quod de bonis et catallis dicti defuncti que sunt in manu regis dicto Nicholao filio Nicholai illas quinque marcas habere faciat: et rex eas faciet sibi allocari. Teste rege apud Westmonasterium iiij. die Novembris. Per Egidium de Argentem, senescallum.

De lampredis et salmonibus regis.Cum rex pro reformacione pacis inter regem Francie et regem provise in proximo transfretaturus sit ad partes Francie, mandatum est ballivis regis Glouc' quod omnes lampredas et salmones quos ballivi Mathie Bezill', constabularii castri regis Glouc' capi facient ad opus regis in gurgitibus regis que sunt in custodia ejusdem Mathie, et eis per preceptum regis liberabunt, ab eis recipiant et eos particulatim, prout eos capi contigerit, cariari faciant quo iidem ballivi eis ex parte regis injunxerint, dum rex fuerit extra regnum suum. Et, cum rex sciverit custum quod ad hoc posuerint, rex illud eis allocari faciet.

De denariis mittendis ad regem.Mandatum est vicecomiti Kanc' quod sine dilacione levari faciat omnes denarios provenientes de firmis villarum Roffe et Ospreng' et hundredo de Midelton et omnes denarios quotquot habere poterit de exitibus comitatus sui; ita quod rex eos modis omnibus habere possit in transitu suo per partes Kanc' versus Franciam liberandos in garderoba regis. Et hoc sicut regem et honorem regis diligit nullatenus omittat. Teste etc.

De damis datis.Mandatum est constabulario de Sancto Briavello quod in foresta regis de Dene faciat habere Humfrido de Bohun, comiti Essex' et Hereford', viij. damas de dono regis. Per Hugonem le Bigod, justiciarium.

De roba data.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri quod faciant habere Seyveron de Clarad' unam robam cum furrura competenti et capam furratam, sicut uni de militibus regis, de dono regis.

De damis datis.Mandatum est custodi foreste de Wycheworth quod in eadem foresta faciat habere magistro Hugoni de Cantilupo, archidiacono Glouc', quatuor damas de dono nostro.

De roba data.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri quod faciant habere magistro Petro, pictori nostro, unam robam de dono nostro.

Pro hominibus de Drax.Quia constat regi per inquisitionem, quam per vicecomitem suum Ebor' anno regni xxx. primo fieri fecit rex, quod de nullo tempore de jure consuevit talliagium facere nec assidere in villa de Drax quando dominica sua per Angliam talliari fecit, mandatum est baronibus de scaccario quod demandam, si quam faciant hominibus de Drax per summonicionem scaccarii predicti racione talliagii super eos ad opus suum assessi, penitus eis remittant et ipsos inde quietos esse faciant. Teste rege apud Westmonasterium v. die Novembris. Per Hugonem le Bigod, justiciarium.

De quercubus datis.Mandatum est Thome Gretl', justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Wauberge faciat habere priori et canonicis Huntedon' quatuor bonos quercus ad maeremium cum omnibus escaetis suis ad operacionem turris ecclesie sue de Huntedon', de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium vj. die Novembris. Per Hugonem le Bigod, justiciarium.

Pro Thoma de Brampton.Rex dedit Thome de Brampton, servienti suo, bona et catalla mobilia que fuerunt Walteri de Park' de Merston', qui pro felonia quam fecit suspensus fuit ut dicitur. Et mandatum est vicecomiti Bed' quod eidem Thome vel ejus certo attornato catalla predicta, in cujuscunque manu existant, in balliva sua sine dilacione habere faciat. Teste etc. Per Hugonem le Bigod, justiciarium.

Pro Willelmo de Wendling'.Willelmus de Wendling', escaetor regis citra Trentam, solvit in garderoba regis Albrico de Fiscamp' et Petro de Wintonia, clericis ejusdem garderobe, die Sancti Leonardi apud Westmonasterium anno etc. xliiij. xxti. li. de catallis Willelmi de Kyme defuncti, que rex capi fecit in manum suam. Et mandatum est baronibus de scaccario quod ipsum Willelmum de Wendling' de predictis xx. li. quietum esse faciant. Teste etc.

De quercubus datis.Mandatum est Johanni de Eyvill', justiciario foreste ultra Trentam, quod in foresta regis de Galtres faciat habere Willelmo le Latimer xla quercus ad gistas et alia ad reparacionem domorum et turris castri regis Eboraci necessaria inde facienda.

Pro Germano cissore et magistro Rogero coco.Rex, pro laudabili servicio pariter et diutino quod Germanus cissor regis et magister Rogerus quondam cocus regis regi inpenderunt, concessit utrique eorum iiij. d. ob. singulis diebus percipiendos ad scaccarium regis ad sustentationem suam quoad vixerint de denariis de elemosina regis quos vacare contigerit excepta portione iiij. d. et ob. quam Ricardus le Normand, qui languidus est, tenet de elemosina regis, et quam rex concessit Willelmo de Meleford, servienti regine, si eundem Ricardum supervixerit, rex volens quod prefato Germano de suis iiij. d. ob. diurnis primo provideatur et postea Rogero predicto. Et mandatum est thesaurario et camerariis quod sic fieri et inrotulari faciant. Teste rege apud Westmonasterium vj. die Novembris.

De estoverio ad focum in castro de Scardeburg'.Cum rex commiserit Gilberto de Gaunt castrum suum de Scardeburg' cum pertinenciis custodiendum quamdiu regi placuerit, mandatum est custodi haye regis de Scalleby quod eidem Gilberto habere faciat in predicta haya, per visum et testimonium forestariorum et viridariorum ejusdem haye, racionabile estoverium suum ad focum suum in dicto castro quamdiu custodiam ejusdem castri habuerit ubi ad minus dampnum regis et detrimentum ejusdem haie capi poterit. Teste etc.

De damis datis.Mandatum est custodi foreste de Braden' quod in eadem foresta faciat habere Alardo le Flemeng, militi Johannis Maunsell, sex damos vivos et decem damas vivas ad quendam parcum suum instaurandum, de dono regis. Per ipsum regem.

De terris que (sic) Matillis de Kyme tenuit in dotem.Mandatum est vicecomiti Surr' quod omnes terras et tenementa que Matillis de Kyme tenuit in dotem in balliva tua de terris et tenementis que fuerunt Willelmi le Fort, quondam viri sui, qui de nobis tenuit in capite, sine dilacione capias in manum nostram et ea liberes dilectis et fidelibus nostris Ingramo de Percy, Petro de Chauvent, Imberto de Muntferant, quibus maritagium trium filiarum et heredum predicti Willelmi una cum custodia terrarum que fuerunt ejusdem Willelmi concessimus, donec eadem Matillis dictas tres filias prefatis fidelibus nostris et Laurencio de Sancto Mauro quartam filiam et heredem ipsius Willelmi, cui concessimus maritagium prefate quarte filie, reddiderit. Teste ut supra. Per Hugonem le Bigod, justiciarium, et comitem Glouc'.
Eodem modo mandatum est vicecomitibus Somers' et Dors'.

De damis datis.Rex custodi foreste sue de Brehull' salutem. Precipimus tibi quod in eadem foresta facias habere duobus filiis dilecti et fidelis nostri Ricardi de Clare comitis Glouc' et Hertford', videlicet Thome et Bovoni, scolaribus Oxonie, quatuor damas de rege. Teste ut supra.

Pro Reginaldo filio Petri.Rex vicecomiti Berk' salutem. Scias quod concessimus dilecto et fideli nostro Reginaldo filio Petri quod tempore ripariacionis anni presentis ripariare possit intra (fn. 1) ripariam nostram de Kanet in balliva tua, et aves capere in eadem riparia et asportare quo voluerit. Et ideo tibi precipimus quod ipsum Reginaldum in eadem riparia ripariare permittas ut predictum est ipsum vel homines quoad hoc in nullo impedias. Teste ut supra.

Mandatum est justiciario foreste regis ultra Trentam quod in bosco de Galtris faciat habere Ricardo Martin, fratri fratris Roberti de Roston', septem quercus de dono regis. Per Johannem Mansel. (Cancelled) Vacat, quia aliter inferius.

[m. 18.]

De damis datis.Mandatum est Thome de Gretl', justiciario foreste citra Trentam, quod faciat habere Johanni de Plassetis, (fn. 2) comiti Warwik', quatuor damas in foresta de Wytewode, et in foresta de Brehille sex damas, et in foresta de Kenefar quatuor bissas, de dono nostro. Teste rege apud Westmonasterium vij. die Novembris. Per H. le Bigod, justiciarium.

De apris et layis datis.Mandatum est custodi foreste de Dene quod in eadem foresta faciat habere Ricardo de Clare, comiti Glouc', duos apros et sex layas de dono regis.

De quercubus datis.Mandatum est Thome Gresl', justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Gillingh' faciat habere Ricardo regi Allemannie la quercus ad castrum suum de Mere firmandum de dono regis. Teste rege apud Roffam ix. die Novembris.

De excaetoribus eligendis.Quia rex non habet aliquem escaetorem in comitatu Cumberl', sicut rex per Willelmum le Latymer escaetorem suum ultra Trentam accepit, mandatum est vicecomiti Cumb' quod in pleno comitatu suo de discretioribus et legalioribus militibus ejusdem comitatus eligi faciat unum escaetorem, qui prestito sacramento sicut moris est decetero intendat officio escaetarie regis in comitatu predicto. Et nomen ejus regi scire faciat. Teste rege apud Roffam. ix. die Novembris.
Eodem modo mandatum est vicecomitibus Notingh' et Derb'.

Pro fratribus predicatibus (sic) London'.Mandatum est Edwardo de Westmonasterio, vel magistro Johanni cementario regis, quod, preter plumbum quod rex nuper dedit Fratribus Predicatoribus London' ad aqueductum suum faciendum, sine dilacione faciat habere eisdem fratribus omnes cineres totius plumbi regis ecclesie Westmonasterii quos adpresens habet ad predictum aqueductum suum inde perficiendum, de dono regis. Teste rege apud Cantuariam. xj. die Novembris. Per H. le Bigod, justicarium.

Pro executoribus Henrici de Mara.Quia Mathias de la Mare. unus executorum testamenti Henrici de la Mare, profecturus est cum regina ad partes Francie, mandatum est baronibus de scaccario quod demandam quam faciunt prefato Mathie et co-executoribus suis testamenti predicti de debitis Johannis de Merk' et Walteri de Merk' dudum defunctorum, que a dictis executoribus per summonicionem scaccarii exiguntur racione custodie terrarum que fuerunt predictorum Johannis et Walteri, quam rex predicto Henrico de la Mare in vita sua vendidit et que adhuc est in manibus dictorum executorum, ponant in respectum usque ad quindenam Pasche proximo futuram, ut tune discutiatur ad scaccarium regis utrum predicti executores de predictis debitis regi respondere debeant necne. Teste rege apud Cantuariam xj. die Novembris. Per H. le Bigod, justiciarium.

Pro Petro de Gannok'.Cum Petrus del Gannok', clericus, diu et laudabiliter regem obsecutus sit, et rex eidem nondum providerit quibus bonis valeat sustentari, mandatum est Johanni de Crachal', thesaurario, quod a tempore receptionis presentis littere quamdiu rex fuerit in partibus transmarinis faciat habere eidem Petro, de scaccario regis, singulis diebus tres denarios ad sustentacionem suam de dono regis, et nos allocacionem vobis inde habere faciemus. Teste etc. Per H. le Bigod, justiciarium.

Mandatum est vicecomiti Wiltes' quod Johannem le Poher, militem, captum et detentum in castro regis Sarr', quem Robertus Waler', custos ejusdem castri, sibi liberabit per preceptum regis, recipiat et ipsum usque Corff' salvo cariari faciat, liberandum ibidem constabulario ejusdem castri, cui rex mandavit quod ipsum recipiat et salvo custodiri faciat donec rex aliud inde preceperit. Teste etc. (Cancelled) Vacat quia aliter per Computabitur.

De prisone custodiendo.Mandatum est Roberto Waler' custodi castri Sarr' quod Johannem le Poher, militem, captum et detentum in castro predicto, liberari faciat vicecomiti Wiltes', cui rex precepit quod illum recipiat et cariari faciat usque castrum regis de Corff' liberandum constabulario regis ibidem. Teste etc.
Et mandatum est constabulario regis de Corff' quod ipsum Johannem recipiat et salvo custodiat donec rex aliud inde preceperit. Teste etc.

De quercubus datis.Quia rex pridie dedit Ricardo Martini fratri fratris Roberti de Roston vj. (fn. 3) quercus in foresta regis de Galtriz, et breve regis inde factum deperditum fuit in cancellaria regis, rex illis septem quercubus de gracia sua addidit tres quercus, ita quod idem Ricardus in universo habeat x. quercus de dono regis in foresta predicta. Et mandatum est Johanni de Eyvill', justiciario foreste regis ultra Trentam, quod illas x. quercus eidem Ricardo habere faciat. Teste rege apud Cant' xij. die Novembris.

Pro Thoma de Esse.Cum Thomas de Esshe diversis Judeis teneatur in magna pecunie quantitate, de qua eis adpresens satisfacere non potest, rex ad instanciam sororis sue, Alianore comitisse Leycestr', mandat justiciariis suis ad custodiam Judeorum assignatis quod omnes terras et tenementa predicti Thome per sacramentum proborum et legalium hominum per quos etc. extendi faciant, et secundum valorem earundem terrarum et tenementorum et quantitatem predictorum debitorum eidem Thome racionabilem finem et racionabiles terminos inde habere faciant. Teste etc.

De executoribus Oliveri de Stanford.Mandatum est escaetori regis in comitatu Berk' quod, accepta sufficienti securitate ab executoribus testamenti Oliveri de Stanford' de debitis, si que idem Olyverus regi debuit die quo obiit, regi reddendis ad scaccarium regis, de omnibus bonis et catallis que fuerunt predicti Olyveri in balliva sua die quo obiit et que occasione mortis sue in manum regis cepit eisdem executoribus plenam et liberam administracionem habere faciant ad execucionem dicti testamenti inde faciendam. Teste rege apud Cantuar' xij. die Novembris.
Eodem modo mandatum est escaetori regis in comitatu Oxon'. Teste etc.

De robis datis.Mandatum est Johanni de Crakhale, thesaurario regis, quod Henrico de Chelmarford', Willelmo de Sholl', Johanni de Tittenton', Johanni de Lyons, Hugoni Stanhard', Ade de Waleden', Willelmo de Say et Willelmo Cockard' faciat habere robas, videlicet, unicuique eorum unam robam de russetto sine furruris hac vice de dono regis. Et cum rex sciverit custum quod ad hoc posuerit breve suum de Liberate rex ei inde fieri faciet. Teste etc.

De ponendo per ballium.Johannes de la Cote, Nicholaus Lovel, Walterus le Jovene et Willelmus filius ejus, Ricardus le Noreys et Agnes uxor ejus, Emma la Noreyse, Ricardus Gugun et Hugo filius ejus et Bartholomeus Sperlyng, capti et detenti in prisona regis de Bampton' pro morte Willelmi de la Grave et Johannis filii ejus et Henrici filii Alexandri unde appellati sunt, habent litteras regis vicecomiti Oxon' quod ponantur per ballium. Teste etc.

De sigillo liberando H. justiciario et W. de Merton.Mandatum est thesaurario, cancellario et ceteris baronibus de scaccario quod sigillum quo utuntur ad scaccarium predictum liberent Hugoni le Bigod, justiciario Anglie, et Waltero de Merton ad custodiam regni Anglie et ejusdem regni negocia expedienda quamdiu rex fuerit in partibus transmarinis; et loco sigilli predicti recipiant ad negocia scaccarii sigillum quod est in custodia dilecti clerici regis Edwardi de Westmonasterio sub sigillo H. Londoniensis electi. Teste rege apud Dovor' xiij. die Novembris.
Et mandatum est prefato Edwardo quod sigillum illud predictis baronibus liberet ad negocia predicti scaccarii inde expedienda. Teste ut supra.

De damis datis.Mandatum est custodi foreste de Bradene quod in eadem foresta faciat habere Humfrido de Boun juniori quinque damas de dono regis. Teste ut supra.

Pro Roberto de la Rokel'.Cum Robertus de la Rokele diversis Judeis teneatur in magna pecunie quantitate, de qua adpresens eis satisfacere non potest, rex, paupertati et inopie ipsius Roberti pie conpatiens, mandat justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod omnes terras et tenementa predicti Roberti per sacramentum proborum et legalium hominum per quos, etc. extendi faciant, et secundum valorem earundem terrarum et tenementorum et quantitatem debitorum predictorum eidem Roberto racionabilem finem et racionabiles terminos habere faciant. Teste ut supra. Per ipsum regem et H. le Bigod justiciarium.

De estoverio ad focum in castro regis Sarr'.Cum rex commiserit Roberto Walerand castrum suum Sarr' et domos et forestam suam de Clarendon' custodienda quamdiu regi placuerit, et ipsi quos ad custodiam dictarum ballivarum deputavit moram faciant in predicto castro ut rex accepit, rex concessit ei quod racionabile estoverium quod ballivus regis de Clarendon' habere consuevit in foresta predicta ad comburendum apud Clarendon' percipiant (sic) in foresta predicta per visum forestariorum et viridariorum ejusdem foreste ad comburendum in predicto castro quamdiu custodiam utriusque ballive predicte habuerit, sicut ballivi regis de Clarendon' illud temporibus retroactis percipere consueverunt. Et mandatum est predicto Roberto Walerand' quod predictum estoverium suum ad comburendum in castro predicto capiat in foresta predicta sicut predictum est. Teste rege apud Dovor' xiij. die Novembris.

Littere directe baronibus quinque portuum.Cum rex adpresens pro urgentibus negociis suis transferat se ad partes transmarinas, et rex custodiam regni sui Hugoni le Bigod et quibusdam aliis fidelibus suis commiserit, mandatum est ballivis et baronibus regis de Wynchiles' et la Rye, in fide et dileccione quibus regi tenentur, quod eidem Hugoni in omnibus que ad conservacionem pacis et status regni regis pertinent prout opus fuerit et eis demandaverit ex parte regis diligenter intendant ac fideliter et constanter se gerant erga regem in omnibus que eos contingunt, sicut retroactis temporibus facere consueverunt. Ita quod rex eis propter hoc favorem impendere debeat et graciam in agendis suis temporibus oportunis. Teste rege apud Dovor' xiij. die Novembris.
Eodem modo ballivis et baronibus Dovor', de Hethe, de Romenhal, et de Hasting. Teste etc.

De frumento et vino liberandis Aymoni Trumbert.Mandatum est Hugoni le Bigod, justiciario regis Anglie, quod de recepta scaccarii regis vel de exitibus comitatuum regis, ubi melius et cititius (sic) expedire viderit, emi faciat centum quarteria frumenti et ea liberari faciat Aymoni Turemberd', constabulario castri regis de Windes', ad idem castrum inde instaurandum: faciat etiam habere eidem Aymoni xx. dolia vini de Petro de Gisorciis, camerario regis London', demandans per breve suum vicecomitibus regis London' quod vina illa cariari faciant usque Windes' eidem Aymoni liberanda: ita quod ipse de predictis frumento et vinis sufficienter respondeat ad scaccarium regis: et rex cariagium predictorum vinorum predictis vicecomitibus allocari faciet. Teste ut supra.

Hic transfretavit rex.

De quadam provisione facta post transfretationem regis. Provisum fuit die Sancti Edmundi Martiris apud Westmonasterium, ubi dominus W. de Merton recepit sigillum domini regis quo prius utebantur ad scaccarium custodiendum, quod in brevibus originalibus, quamdiu dominus rex egerit extra regnum, ponatur testis dominus justiciarius hoc modo:Teste Hugone le Bigod justiciario nostro Anglie apud etc. In brevibus autem de judicio de loquelis que sunt vel erunt coram ipso ponatur ipse testis hoc modo:Teste Hugone le Bigod apud etc. Et in illis brevibus non apponatur:justiciario Anglie.

De capriolis datis.Mandatum est custodi haye regis de Hereford' quod in eadem haya faciat habere Humfrido de Boun comiti Hereford' quatuor capriolos de dono regis. Teste H. le Bigod justiciario Anglie apud Westmonasterium xxj. die Novembris.

Quia rex intellexit evidenter quod abbatissa Sephton' presentavit ultimam personam que mortua est ad ecclesiam de Corf', rex, nolens ipsam abbatissam super jure suo in hac parte adpresens impedire, mandat episcopo Sarrisburiensi quod non obstante presentacione quam rex nuper ei fecit de clerico suo, salvo regi jure suo in posterum cum inde loqui voluerit, idoneam personam ad presentacionem dicte abbatisse ad eandam ecclesiam recipiat. Teste H. le Bigod, justiciario Anglie, xxj. die Novembris. (Cancelled) Vacat qui aliter inferius.

De vinis capiendis ad opus regis.Mandatum est Petro de Gysorc', camerario suo London', quod de vinis que venerunt London' sine dilacione capiat ad opus regis viginti dolia vini et ea liberet vicecomitibus regis London' carianda usque Windes' ad castrum regis ejusdem loci inde muniendum sicut rex eis mandavit. Teste H. le Bigod, justiciario nostro Anglie, apud ut supra.

Pro abbatissa Shefton'.Quia rex intellexit evidenter quod abbatissa Sepfton' presentavit ultimam personam que mortua est, ad ecclesiam de Corf' vacantem ut dicitur, et ad quam rex nuper quemdam clericum suum presentavit episcopo Sarrisburiensi: rex nolens dictam abbatissam occasione dicte presentacionis regis impediri adpresens super presentacione sua ad ecclesiam predictam, mandatum est episcopo predicto quod, non obstante praesentacione regis supradicta, idoneam personam ad ecclesiam illam ad presentacionem predicte abbatisse admittat, salvo jure regis et heredum suorum in advocacione ecclesie predicte, cum inde loqui voluerit. Teste ut supra. Per H. le Bigod, justiciarium, et alios de consilio regis.

De vinis putridis eiciendis.Rex vicecomiti Devon' salutem. Quia intelleximus quod quedam vina venalia in civitate nostra Exon' sunt putrida et corupta, per que grave periculum poterit hominibus ejusdem ville et aliis iminere, tibi precipimus quod, assumptis tecum majore et duobus veltribus et (sic) probioribus et legalioribus hominibus predicte civitatis, in propria persona tua accedas ad civitatem predictam ad vina ibidem existentia videnda et temptanda, et ea que putrida et corupta inveneris, cujuscumque fuerint, eici facias, taliter te habens in hac parte quod pro defectu tui querela ad nos inde non perveniat, pro quo ad te et tua graviter capere cogamur. Teste ut supra.

Pro Matillide de Kyma.Quia Matillis de Kyma fecit regem securum per Robertum Agoylun et Galfridum de Falencurt' de quatuor filiabus et heredibus Willelmi de Fortibus, quondam viri ipsius Matillidis, regi vel consilio suo, si extra regnum fuerit, reddendis in parliamento quod erit in festo Purificationis beate Marie proximo futuro, mandatum est vicecomiti Somers' et Dors' quod districcionem quam ei facit per preceptum regis pro dictis heredibus regi reddendis remittat, et terras suas, si quas ea occasione ceperit in manum regis, ei restituat. Teste Hugone Bigod, justiciario Anglie, apud Westmonasterium xxij. die Novembris.

Eodem modo mandatum est vicecomiti Surr'. Teste ut supra.

Pro Henrico Trenchart.Quia Henricus Trenchard, vatlettus Hugonis le Bigod justiciarii Anglie, tenet terram que fuit Petri Perefrith', de qua exiguntur debita que idem Petrus debuit Elye le Evesk', quondam Judeo London', nunc converso, et que ad regem pertinent racione conversionis ejusdem Elye, rex, eidem Henrico graciam facere volens, concessit ei quod ad racionabiles terminos secundum legitimam extentam dicte terre reddat regi debita predicta: et mandatum est thesaurario et baronibus de scaccario quod dictam terram extendi et secundum legitimam extentam inde factam habere faciant predicto Henrico racionabiles terminos ad quos regi reddere possit debita predicta. Teste ut supra.

De prisonibus captis pro falsa moneta.Mandatum est vicecomiti Devon' quod illos prisones quos cepit pro falsa moneta venire faciat usque Neugate liberandos ibidem custodi ejusdem gaole. Et cum rex sciverit custum etc. faciet ei allocari. Teste ut supra.

Pro Leticia Loveke.Mandatum est vicecomiti Warr' quod si Leticia Loveke, capta et detenta in prisona regis Warr' pro receptamento malefactorum unde rettata est, invenerit sibi duodecim probos et legales homines qui eam manucapiant habere coram justiciariis regis ad standum recto ad primam assisam cum in partes illas venerint, tunc ipsam Leticiam per plevinam illam a predicta prisona sine dilacione deliberari faciat sicut predictum est. Teste H. le Bigod, justiciario Anglie, apud Westmonasterium xxv. die Novembris. Quia predicta mulier pregnans est.

Pro Johanne de Burgo.Quia Margareta quondam comitissa Kanc', que de rege tenuit in capite, diem clausit extremum, mandatum est Willelmo de Wendling', escaetori regis citra Trentam, vel escaetori in comitatu Essex', quod omnes terras et tenementa que eadem comitissa tenuit de rege in feodo in comitatu predicto die quo obiit capiat in manum nostram et ea salvo custodiat, ita quod de exitibus eorundem nichil ammoveatur vel distrahatur donec aliud a rege receperit in mandatis. Et per sacramentum, etc. diligenter inquirat quantum terre predicta comitissa tenuit de rege in capite in comitatu predicto et quantum de aliis, et per quod servicium, et quantum terre ille valeant per annum in omnibus exitibus, et quis propinquior heres ejus sit, et cujus etatis ; vel ad quem terre et tenementa predicta reverti debeant. Et inquisicionem inde factam sub sigillo suo et sigillis eorum per quos facta fuerit regi vel Hugoni le Bigod, justiciario Anglie, sine dilacione mittat et hoc breve. Et interim permittat Johannem de Burgo terras predictas excolere sumptibus suis si voluerit. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est escaetoribus in comitatibus Cantebr', Suff', Not', Bedef', Glouc', Dors', Kanc', Surr'.

De venatione capienda ad opus regis contra festum Sancti Eduuardi.Quia rex vult quod festum Sancti Edwardi, quod erit in vigilia Epiphanie Domini, celebretur apud Westmonasterium, mandatum est Thome Gretley, justiciario foreste regis citra Trentam, quod in forestis regis que sunt in balliva sua capi faciat ad opus regis centum damas, et eas bene saliri et cariari faciat usque Westmonasterium, liberandas ibidem custodi lardarii regis, ita quod sint ibi tertio die ante festum predictum: et, cum rex sciverit custum etc. rex illud ei reddi faciet. Teste H. Bigod, justiciario Anglie, apud Westmonasterium xxvj. die Novembris.

De ponendo per ballium.Johannes de Heselerton', detentus in prisona regis Eboraci pro morte Clude (fn. 4) unde appellatus est, habet litteras vicecomiti Ebor' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

[m. 17.]

De gaola liberanda. (fn. 5) Mandatum est Ricardo de Munffichet, senescallo foreste Essex', quod omnes prisones quos cepit et captos tenet pro transgressione foreste mittat usque Newegate liberandos custodi ejusdem gayole, cui rex mandavit quod prisones illos recipiat et salvo custodiat donec aliud a rege receperit in mandatis. Teste H. le Bygod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium xxvj. die Novembris.

Pro Willelmo de Bussey.Mandatum est Willelmo de Wendling', escaetori regis citra Trentam, quod Willelmo de Bussy, qui est in prisona regis de Flet' pro quibusdam trangressionibus sibi impositis, habere faciat de exitibus terrarum suarum que sunt in manu regis et in custodia vestra centum solidos ad sustentacionem suam in dicta prisona usque ad parliamentum regis in festo purificationis Beate Marie proximo futurum (sic), ut tune de ipsius sustentacione et statu suo aliter provideatur, et, cum pecuniam illam ei liberaveritis, eam vobis in exitibus predictarum terrarum allocari faciemus. Teste H. le Bigod, justiciario Anglie, apud Westmonasterium xxviij. die Novembris.

Pro Hugone de Burnhywys.Quia constat regi per inquisicionem, quam a vicecomite Devon' fieri precepit, quod dimidia carucata terre cum pertinenciis in Burhiwyches, quam Johannes de Burhiwich', qui pro felonia quam fecit utlagatus fuerit ut dicitur, extiterunt (sic) in manu regis per unum annum et unum diem, et quod idem Johannes terram illam tenuit de Hugone de Burhiwes; mandatum est vicecomiti predicto quod eidem Hugoni de predicta dimidia carucata terre plenam seisinam habere faciat. Teste ut supra.

Footnotes

  • 1. Reading uncertain, perhaps juxta.
  • 2. Altered from Plasseys.
  • 3. Sic, altered from vij.
  • 4. Reading uncertain.
  • 5. De gaol' lib' in MS.