BHO

Close Rolls, September 1260

Pages 202-211

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1934.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Please subscribe to access the page scans

This volume has gold page scans.
Access these scans with a gold subscription.Key icon

Close Rolls, September 1260

De attornato.Claricia uxor Willelmi de Hywichs attornavit loco suo predictum Willelmum virum suum ad lucrandum etc. in assisam nove disseisine quam predicti Willelmus et Claricia arramiaverunt coram rege apud Marleberg' versus Eliam Kotel et alios de comuna pasture in Ore. Teste rege apud Marleberg' xiiij. die Septembris.

Pro Eustachio de Balliol'.Rex Willelmo le Latymer, escaetori suo ultra Trentam, salutem. Monstravit nobis Eustachius de Balliol, custos terre et heredis Radulfi de Levington', qui de nobis tenuit in capite, quod, cum quedam hereditas descendisset ad Cristianam que fuit uxor Thome de Lascel' et Evam que fuit uxor Roberti Avenal, sororem ipsius Cristiane, in Gamelesby et Glassanby, et eadem Eva in ligia viduitate sua feofasset predictum Radulfum de Levyngton et heredes suos de medietate illius hereditatis ipsam contingente, occasione cujus feoffamenti dictus Eustachius nomine predicti heredis, tam ante mortem predicti Thome quam post, seisinam ipsius porcionis ipsum heredem contingentis de hereditate predicta optinuit, et, mortuo nuper predicto Thoma de Lascel', vobis mandaverimus quod eidem Cristiane de omnibus terris et tenementis ipsam jure hereditario contingentibus, de quibus iidem Thomas et Cristiana fuerunt seisiti in dominico suo ut de feodo die quo dictus Thomas obiit, plenam seisinam habere faceretis, vos pretextu illius mandati eidem Cristiane tam porcionem heredis predicti Radulfi infra etatem existentis quam porcionem dicte Cristiane, ut dicitur, in predictis villis assignare voluistis. Et quia non fuit intencionis nostre heredem predicti Radulfi occasione predicti mandati nostri deicere a jure vel possessione quam in parte aliqua hereditatis predicte per finem factum in Curia nostra vel alio modo racionabili habebat, vobis mandamus quod, cum occasione mortis predicti Thome nichil heredi predicti Radulfi crescere vel decres cere debeat, ut dicitur, tunc si ita est, ipsum Eustachium talem seisinam habere permittatis nomine predicti heredis de hereditate predicta qualem inde habuit ante mortem predicti Thome et post. Quia nolumus quod status et possessio ipsius heredis infra etatem existentis contra legem et consuetudinem Anglie in aliquo minutetur.

De terra replegianda.Philippus de Norwich' venit etc. die Lune proxima post Nativitatem Beate Marie apud Merleberg' et petiit terram Alicie que fuit uxor Henrici le Clerk in Norwic' sibi replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. coram justiciariis de Banco versus Ricardum Sampson, ut dicitur. Teste.

(fn. 1)De excomunicato a prisona deliberando.Rex Norwicensi episcopo salutem. Ostensum est nobis ex parte Eustachii de Kyneburl', quem per litteras vestras patentes secundum consuetudinem Anglie per corpus suum tanquam claves ecclesie contempnentem precepimus justiciari, quod, licet vobis frequenter se optulerit stare mandatis ecclesie ut tenetur, vos tamen cautionem legitimam ab eo admittere recusastis, de quo miramur quam plurimum et movemur. Et ideo vobis mandamus quod, recepta ab eo hujusmodi cautione, ipsum Eustachium a dicta prisona liberari mandetis, quod nisi feceritis, mandavimus vicecomiti nostro Norff' quod vos ex parte nostra moveat et inducat quod dictum Eustachium in dicta forma deliberari faciatis, alioquin cautionem illam ab eodem Eustachio extunc recipiat et ipsum a prisona predicta faciat deliberari. Teste rege apud Merleberg xv. die Septembris.
Rex vicecomiti Norff salutem. Ostensum est nobis ex parte Eustachii de Kyneburl', quem per litteras Norwicensis episcopi patentes secundum consuetudinem Anglie per corpus suum tanquam claves ecclesie contempnentem precepimus justiciari, quod licet eidem episcopo frequenter se optulerit stare mandatis ecclesie, ut tenetur, dictus tamen episcopus cautionem legitimam ab eo admittere recusavit, de quo miramur quamplurimum et movemur; propter quod mandavimus episcopo predicto quod, recepta ab eodem Eustachio hujusmodi cautione, ipsum a prisona predicta mandet deliberari; quod nisi fecerit, tu ipsum ex parte nostra moveas et inducas quod dictum Eustachium in forma predicta deliberari faciat; alioquin cautionem illam ab eodem Eustachio extunc recipias et ipsum a prisona predicta facias deliberari. Teste ut supra.

Pro Ricardo de Lyvet.Monstravit regi Ricardus de Livet quod, cum Abraham Russell', Judeus de Wilton', peteret versus eum quoddam debitum coram justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis, et idem Ricardus, primo per unam inquisicionem quam iidem justiciarii inde ceperunt apud Wintoniam, et postea per quandam aliam inquisicionem quam inde ceperunt apud Westmonasterium, quietus remansit de debito predicto, vicecomes Suthampt' ipsum Ricardum distringit pro viginti solidis occasione cujusdam defalte quam fecisse debuit in placito predicto, quam se fecisse totaliter contradicit. Et quia rex vult super hoc plenius certiorari, mandat predicto vicecomiti quod districcionem illam ponat in respectum usque in crastinum animarum, ut rex interim veritatem inquirere valeat. Teste ut supra.

De terra replegianda.Bartholomeus le Bygod venit etc. apud Marleberg' die Martis in festo Exaltacionis Sancte Crucis et petiit terram suam in Donmawe sibi replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. coram justiciariis de Banco, versus Caterinam que fuit uxor Henrici Martel ut dicitur.

Pro Adam de Napton'.Cum Adam de Napton' arramiavit quandam assisam nove disseisine coram Johanne de Kave, justiciario regis ad hoc assignato, versus priorem de Coventr' et alios de comuna pasture de Napton' in confinio predicti comitatus et comitatus Norhampt', propter quod necesse videtur ad declaracionem veritatis predicti facti quod ex utroque comitatu eligantur juratores assise predicte, rex utrique parti justiciam exhibere volens, mandatum est predicto vicecomiti quod ad diem et locum quos prefatus Johannes tibi scire faciet, tot et tales juratores de utroque comitatu et de visneto de Napton' per quos rei veritas melius sciri possit coram eo venire faciat, ita quod assisa illa recto modo et secundum consuetudinem Anglie capiatur. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Norhampt.'

Pro Johanne le Despenser.Mandatum est vicecomiti Linc' quod demandam quam faciat Johanni le Despenser per summonicionem scaccarii de quodam debito quod Robertus le Lou, cujus filiam et heredem idem Johannes duxit in uxorem, regi debeat, ad instanciam matris ejusdem Johannis, que regem inde rogavit, poni faciat in respectum usque a die Sancti Michaelis in unum mensem. Teste ut supra.

Pro Johanne le Moyne.Monstravit regi Johannes le Moyne quod, cum ipse posuisset loco suo diversos clericos suos ad computandum pro eo coram Philippo Lovel', tunc thesaurario regis, et baronibus de scaccario tempore quo fuit vicecomes regis Cantebr' et Huntedon', eo quod idem Johannes pro negociis regis in partibus transmarinis et cismarinis expediendis ad hoc in propria persona sua vacare non potuit, prefati Philippus et barones per imperitiam et remissionem predictorum clericorum suorum ipsum Johannem in compoto suo plus debito oneraverunt in ipsius non modicum dispendium et gravamen, rex igitur nolens ipsum ex hoc indebite pregravari, set potius indempnitati sue in hac parte favorabiliter providere volens, rex ad instanciam dilecte regine sue concessit eidem quod totus compotus suus redditus ad scaccarium predictum reiteretur et plene reddatur coram thesaurario et baronibus de scaccario, ita quod, peraudito compoto suo de toto tempore quo fuit vicecomes regis comitatuum predictorum ipsoque ab injustis oneracionibus, si que fuerint, exonerato, veraciter regi constare possit in quanto debiti erga regem remanserit obligatus. Et mandatum est predictis thesaurario et baronibus quod quamcitius vacare poterint, hoc fieri faciant sicut predictum est. Teste rege apud Merleberg' xiiij. die Septembris.
Monstravit regi Johannes le Moyne quod, cum profectus esset in servicio regis ad partes transmarinas tempore quo fuit vicecomes Cant' et Hunted', justiciarii regis ad custodiam Judeorum assignati, pro eo quod non venit coram eis ad mandatum suum, ipsum amerciaverunt ad decem marcas. Et, quia rex vult super hoc plenius certiorari, mandat vicecomiti Cant' quod districcionem quam ei facit pro predictis decem marcis ponat in respectum usque a die Sancti Michaelis in unum mensem ut rex interim plenius certioretur si idem Johannes regi de jure debeat reddere decem marcas, necne. Teste ut supra.

De capellanis commorantibus in castro Dovor'.Quia Ricardus de Wengham, capellanus castri Dovor', licenciam suam cepit a rege recedendi a servicio regis cui intendebat in castro predicto, et rex audivit quod Walterus de Papeshal', capellanus, consanguineus ipsius Ricardi, honestus homo est et bone conversacionis, mandatum est Nicholao de Crioll', constabulario predicti castri, quod, si ipsum utilem et idoneum ad obsequendum regi in castro predicto, tunc ipsum loco ipsius Ricardi retineri faciat. Et quia similiter rex audivit quod Adam de Wengham, frater ipsius Ricardi, utilis esset regi ad morandum in eodem castro loco alicujus servientis, mandat predicto Nicholao quod, si ita est, tunc ipsum quamcito expedire viderit loco alicujus servientis ponat; provideat eciam quod tot capellani morentur in capella castri regis predicti quot ibidem morari consueverunt. Teste.

De amerciamentis mercatorum levandis.Rex vicecomiti Suthampt' salutem. Precipimus tibi quod, sicut corpus tuum diligis, amerciamenta mercatorum Wintonie, soka (sic) Wintonie, Suthampt', Alreford' et Aulton', que alias tibi levare precipimus, et quorum extractas tibi transmisimus, sine more dispendio et difficultate qualibet, levari facias, ita quod modis omnibus ea habeas in garderoba nostra in quindena Sancti Michaelis proximo futura, liberanda Albrico de Fiscamp' et Petro de Wintonia clericis et custodibus garderobe predicte. Et hoc sicut indempnitatem tuam diligis non omittas per quod ad te tanquam ad contemptorem mandati nostri graviter capere debeamus. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Surr' de Kingeston', Guldeford, et Farnham.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Oxon' de Oxonia.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Buk' de Wycumbe.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Berkes' de Windes'.

Monstravit regi Ricardus Lungespee quod, cum per litteras regis de proteccione quietus esset de omnimodis placitis et querelis exceptis placitis de dote unde nichil habet, assisis nove disseisine, et ultime presentacionis, dum nuper fuit nobiscum in servicio regis in partibus transmarinis, Nicholaus Michel' ipsum implacitavit in absencia sua coram justiciariis regis ad transgressiones audiendas et terminandas ultimo assignatis in partibus illis de imparcacione bidentum suorum, ponens xxx. solidos in dampnis suis, pro quibus reddendis prefato Nicholao, vicecomes Somers' predictum Ricardum distringit contra formam litterarum regis predictarum. Et quia ut dicitur illud placitum non est aliquod de placitis in predictis litteris regis de proteccione exceptis propter quod justiciarii regis predicti illud posuerunt in respectum, volens super hoc plenius certiorari, mandatum predicto vicecomiti quod a die Sancti Michaelis in tres septimanas regi scire faciat per litteras suas patentes distincte et aperte ob quam causam et in quo placito idem Ricardus fuerit amerciatus, et ei averia sua ea occasione capta sine dilacione interim faciat deliberari. Teste ut supra.

[m. 5d]

Pro Matheo de Bovill'.Rex vicecomiti Wiltes' salutem. Monstravit nobis Matheus de Bovill', serviens Ricardi Lungespeye, quod, cum non habeat viginti libratas terre, tu, occasione mandati nuper tibi directi ad distringendum omnes illos qui habent triginta libratas terre vel circiter ad arma militaria in instanti festo Sancti Edwardi a nobis apud Westmonasterium capienda, predictum Matheum per terras et catalla sua distringis. Et ideo tibi precipimus quod inquisita super hoc veritate, si inveneris ipsum non habere viginti libratas terre ut predictum est, tunc districcionem illam quam ei fecisti occasione predicta ei penitus relaxes. Et averia sua, si que eadem occasione ceperis, ei sine dilacione deliberari facias. Teste rege apud Merleberg' xviij. die Septembris.

Francia.Rex nobili viro et amico karissimo domino Alfonso filio regis Jerosolom', comiti Augi salutem et sincere dileccionis affectum. Litteras vestras nuper recepimus continentes quod Edwardum primogenitum nostrum induceremus de escambio vobiscum faciendo pro terra quam in Anglia petitis ab eodem, verum quia idem Edwardus in recepcione litterarum vestrarum in partibus Wallie a nobis longe distantibus agebat, nichil ad presens super premissis facere potuimus, verumtamen in forma quam vobis exposuimus in recessu vestro a nobis in Anglia parati erimus vobis super premissis favorabiliter et benigne, cum ad nos veneritis, secundum legem regni nostri justicie complementum exhibere. Statum et beneplacitum vestrum nobis sepius demandetis. Teste rege apud Merleberg' xviij. die Septembris.

Castella.

Littera directa Edwardo filio regis de facto Castelle.Rex Edwardo primogenito suo salutem. Cum vobis nuper mandaverimus quod provideretis de aliquibus discretis viris mittendis in Wasconiam ad diem captum inter nos et regem Castelle ibidem in hac quindena Sancti Michaelis super facto Wasconie et quod eosdem nuncios per nos venire faceretis, ut cum eis ex parte nostra ad partes predictas aliquem mittere possemus ad jus nostrum et vestrum ibidem prosequendum et conservandum, miramur amodum et movemur quod nec aliquos ad nos pro negocio predicto misistis nec nobis inde quicquam significastis, unde cum in predicto facto Wasconie nobis et vobis iminere posset dampnum gravissimum et dedecus manifestum si pro parte nostra procuratores ydoneos non haberemus ad diem predictum, vobis mandamus firmiter injungentes quatinus visis litteris, cum tempus nimis breve sit, provideri faciatis de viris providis et circumspectis qui pro parte vestra accedere possint ad diem predictum et eos per nos venire faciatis, ut cum eis mittere possimus Johannem de la Lynde, militem nostrum, quem ibidem pro parte nostra providimus destinandum. Mandavimus autem venerabili patri episcopo Vasatensi et Bertramo de Cardilak', senescallo nostro partium Lemovicensium, quod ipsi una cum eodem Johanne sint pro parte nostra apud Burdegal' die supradicto. Et dedimus ipsis hominibus seu duobus ipsorum quos presentes esse contigerit (fn. 2) ordinandi et faciendi in omnibus nomine nostro ea que facere tenemur secundum formam convencionis seu composicionis inite inter nos et regem Castelle predictum de facto Wasconie supradicto. Et insuper mandabimus Drogoni de Barentyno, senescallo Wasconie, quod omnia que per predictos nuncios et procuratores nostros et vestros super hiis statutum fuerit seu provisum (fn. 3). Teste ut supra.
Rex venerabili in Christo patri . . Vasatanensi episcopo salutem et sincere dileccionis affectum. Cum dilectus consanguineus noster Alfonsus rex Castelle illustris pro observandis articulis et condicionibus in convencione inter nos et ipsum regem inita et jurata solempnes nuncios nuper ad nos destinaverit, ac habito postmodum tractatu cum magnatibus de consilio nostro eidem regi rescripserimus quod prudentes viros tam ex parte nostra quam ex parte Edwardi filii nostri ad instantem quindenam Sancti Remigii in occursum nunciorum dicti regis usque Burdegalam mitteremus, facturos in premissis quicquid pro parte nostra fuerit faciendum, nos, de vestre dileccionis et fidelitatis constancia quam erga nos semper gessistis potissime confidentes, vos et Bertramum de Cardilak', senescallum nostrum Lemovicensem', Drogonem de Barentino, senescallum Wasconie, et Johannem de la Lynde, quos ad predictos diem et locum mittimus, constituimus loco nostri, ut vos omnes conveniatis ibidem in occursum nunciorum predicti regis pro negocio predicto, vos rogantes attentius quatinus consideratis racionibus nobis et predicto filio nostro competentibus fieri et compleri faciatis pro parte nostra quod super convencione predicta fuerit faciendum. Mittimus eciam ad vos predictum Johannem militem nostrum, qui vos in facto isto plenius informabit et erit ad vos apud Burdegalam dictis die et loco cum plena potestate vobis commissa faciendi et complendi omnia que in convencione predicta continentur; talem amore nostri ad hoc diligenciam apponentes, quod circumspeccionem vestram specialius commendare possimus. Mandavimus enim predicto senescallo Wasconie quod quicquid super premissis fieri decreveritis firmiter faciat observari. Teste rege apud Merleberg' xv. die Septembris.
Eodem modo mandatum est Bertramo de Cardilak', senescallo partium Lemovicensium', Petragoricensium, et Caturcensium.
Rex Drogoni de Barentino senescallo Wasconie salutem. Cum dilectus consanguineus noster Alfonsus rex Castelle illustris, pro observandis et articulis et conditionibus in convencione inter nos et ipsum regem inita et jurata contentis, solempnes nuncios nuper ad nos destinaverit, ac habito postmodum tractatu cum magnatibus de consilio nostro eidem regi rescripserimus quod prudentes viros tam ex parte nostra quam ex parte Edwardi filii nostri ad instantem quindenam Sancti Remigii in occursum nunciorum dicti regis usque Burdegalam mitteremus, facturos in premissis quicquid pro parte nostra fuerit faciendum, nos volentes quantum in nobis est convencionem illam involabiliter observare, . . Vasatensem episcopum, Bertramum de Cardilak' senescallum nostrum Lemovicensem, et vos et Johannem de la Lynde, militem nostrum, constituimus loco nostri ad perficiendum et complendum omnia pro parte nostra que in predicta convencione continentur; unde vobis mandamus in fide qua nobis tenemini quod prefatis episcopo, Bertrando et Johanni vel eorum aliquibus, quos ad predictos diem et locum venire contigerit, diligenter assistatis. Et quicquid pro parte nostra decretum fuerit in premissis firmiter faciatis observari, ita quod dictum negocium debito modo procedat. Et quod vestro consilio et auxilio mediantibus, convenciones inter nos et prefatum regem habite teneantur; taliter vos habentes in hac parte quod circumspeccionem vestram merito commendare possimus. Teste ut supra.
Memorandum quod littere directe episcopo Vasatensi, Drogoni de Barentino tradite fuerunt Gwyonetto nuncio regis. Et littera directa Bertrando de Cardylak' tradita fuit Johanni de Titington' apud Merleberg' xx. die Septembris.

Rex majori, juratis, et comunitati Burdegale salutem. Cum Alfonsus rex Castelle illustris pro observandis et articulis condicionibus in convencione inter nos et ipsum regem inita et jurata contentis solempnes nuncios nuper ad nos destinaverit, ac, habito postmodum tractatu cum magnatibus de consilio nostro, eidem regi rescripserimus quod prudentes viros tam ex parte nostra quam ex parte Edwardi filii nostri ad instantem quindenam Sancti Remigii in occursum nunciorum dicti regis usque Burdeg' mitteremus, facturos in premissis quicquid pro parte nostra fuerit faciendum ; nos volentes quantum in nobis est convencionem illam inviolabiliter observare, . . Vasatensem episcopum, et Bertramum de Cardylak', senescallum nostrum Lemovicensem, Drogonem de Barentino, senescallum Wasconie, et Johannem de la Lynde, militem, constituimus loco nostri ad perficiendum et complendum omnia pro parte nostra que in predicta convencione continentur. Et quia de vestre fidelitatis constancia potissime confidimus quod nostrum et prefati filii nostri commodum et honorem conservare velitis, vos affectuose requirimus et rogamus mandantes in fide et dileccione quibus nobis tenemini quod prefatis episcopo, Bertramo, Drogoni et Johanni vel eorum aliquibus, quos ad predictos diem et locum venire contigerit, diligenter assistatis, quod predictum negocium debito modo procedat, ita quod vestro consilio et auxilio mediantibus, convenciones inter nos et prefatum regem habite teneantur; taliter vos habentes in hac parte quod circumspeccionem vestram specialius commendare possimus. Mandavimus eciam predicto Drogoni, senescallo Wasconie, quod quicquid pro parte nostra decretum fuerit in premissis, firmiter faciat observari. Teste ut supra.

De extentis terrarum comitis Albemarl'.Memorandum quod Gilbertus de Ertham liberavit in cancellaria regis extentas de Clopton' et Borle apud Merleberg' factas per W. de Wendling', escaetorem regis citra Trentam, de terris que fuerunt Willelmi de Fortibus quondam comitis Albemarl', que quidem extente non erant aperte usque adventum predicti escaetoris ad regem et consilium suum. Et posite sunt extente ille inter extentas factas per W. le Latymer, escaetorem ultra Trentam, de omnibus terris suis ultra Trentam. Teste rege apud Merleberg' xxij. die Septembris.

De terra replegianda.Petrus de Colecestr' venit etc. die Dominica proxima ante festum Sancti Michaelis et petiit unum messuagium Nicholai le Curreur cum pertinenciis in Weston' eidem Nicholao replegiari, quod captum etc. propter defaltam etc. coram justiciariis de Banco versus Johannam que fuit uxor Johannis Maudut, ut dicitur. Teste.
Henricus Doget venit etc. apud Windes' die Martis proxima ante festum Sancti Michaelis et petiit terram suam in Chelisham sibi replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. versus Walterum Doget, ut dicitur.
Johannes de Bereweholt venit etc. die Lune proxima ante festum Sancti Michaelis et petiit terram suam in Bobingworth' sibi replegiari, que capta, etc. propter defaltam etc. coram justiciariis de Banco versus Gunciam que fuit uxor Ricardi Pykerel ut dicitur.
Johannes de Nascok' venit etc. in vigilia Sancti Michaelis apud Windes' et petiit terram suam in Nascok' sibi replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. coram justiciariis de Banco versus Idoneam que fuit uxor Radulfi de Golfeld' ut dicitur.
Ada de Grisdal' venit etc. die Jovis proxima ante festum Sancti Mathei apud Hamsted, et petiit terram suam in Tornerwe sibi replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. coram justiciariis de Banco versus Willelmum de Furneys ut dicitur.
Rogerus de Derneford' venit etc. in vigilia Sancti Michaelis et petiit terram Ricardi Bauzan in Yherdebyry, Hameleye, Wasseburn', et Norton' eidem Ricardo replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. coram justiciariis de Banco versus Hawisiam que fuit uxor Willelmi Bauzant ut dicitur.
Willelmus Curteys venit etc. in festo Beati Michaelis et petiit terram Rogeri Curteys in Parva Wilburham sibi replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. coram justiciariis de Banco versus Aliciam Talemache ut dicitur.

De capiendo attornato.Robertus Doget, persona ecclesie de Craneford', deputatus est ad capiendum attornatum Agnetis de Brus in loquela que est in curia nostra coram justiciariis de Banco inter Robertum de Hoyland' et Alinam uxorem ejus et predictam Agnetem de vasto et destruccione bosci et terrarum unde eam implacitant per breve nostrum.

De attornato.Prior Sancti Dionisii extra Suthampt' posuit loco suo Eliam de Plumpton' et Johannem Turbut vel alterum eorum etc. ad lucrandum etc. in loquela que est coram rege inter predictum priorem et conventum et Willelmum de Glouc' et alios etc. de placito transgressionis.

Pro Emerico Bezyl.Cum rex dedit Emerico Bezyl et Willelmo de Reynham custodiam terrarum et heredis Johannis de Avering' usque ad legitam (sic) ejusdem heredis, et vicecomes Oxon', sicut rex audivit, distringit dictum Emericum, cui dictus Willelmus partem suam dimisit, pro quodam debito in quo dictus Johannes de Avering' (fn. 4) Salomoni le Evesk Judeo qui abjuravit regnum regis pro felonia quam fecit, rex volens super debito illo plenius certiorari, mandatum est predicto vicecomiti quod districcionem predictam ponat in respectum usque a die Sancti Michaelis in tres septimanas. Et averia predicti Emerici, si que ea occasione ceperit, sine dilacione deliberari faciat. Teste rege apud Windesor' xxviij. die Septembris.

Scotia.Quia rex et regina Scotie venturi sunt ad regem in Anglia et erunt apud Berewik' Dominica proxima post octabas Beati Michaelis parati ad veniendum versus partes istas, mandatum est magistro Johanni Mansell', custodi episcopatus Dunelmensis, quod eis, omni occasione postposita, occurrat ibidem ad diem predictum, offerens eis ex parte regis deductum per forestas episcopatus Dunelmensis et castra et maneria ejusdem episcopatus ad inhospitandum pro voluntate sua, ac curialitates et honores prout decet eis exhiberi faciat in divertendo per episcopatum predictum, ita quod se valeant commendare. Teste.

De terra replegianda.Rogerus de Donecastr' venit etc. die Jovis in crastino Sancti Michaelis et petiit terram Maurici de Fetherstan' eidem Mauricio replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. coram justiciariis de Banco versus Johannem de Langetoft, ut dicitur.

Footnotes

  • 1. In the margin is a hand emerging from a sleeve giving the blessing with two fingers extended.
  • 2. Supply potestatem.
  • 3. sic.
  • 4. Supply tenebatur.