BHO

Close Rolls, October 1260

Pages 211-222

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1934.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Please subscribe to access the page scans

This volume has gold page scans.
Access these scans with a gold subscription.Key icon

Close Rolls, October 1260

De inquisicione. Hibernia.Mandatum est Willelmo de Dene, justiciario Hibernie, quod per sacramentum etc. utrum Nicholaus le Blund, nuncius predicti Johannis de Frissun' capellani domini pape, interfecit Robertum le Clerk' se defendendo ita quod mortem aliter evasisse non potuit vel per feloniam et maliciam excogitatam et quomodo et qualiter ipsum interfecit; et quod inquisicionem etc. et hoc breve regi mittat. Teste rege apud Windes' j. die Octobris.

De trumpis contra festum.Mandatum est baronibus et ballivis Dovor' quod venire faciant apud Westmonasterium decem vel xij. de probioribus hominibus Dovor' et quod mittant aliquem batellum decentem cum vexillis ornatum et cum juvenibus et trumpis munitum qui in aqua Thamisie subtus Westmonasterium ludere possint ad nostram et aliorum recreacionem. Teste ut supra.
Eodem modo baronibus et ballivis de Sandwico, Winchils', Romenhal', Heth', Hasting'.

Pro Radulfo Jocelyn.Rex ad instanciam regine concessit Radulfo Jocelyn quod omnia debita que Judei, quicunque fuerint, ab eo exigunt ponantur in respectum usque a die Sancti Michaelis in tres septimanas. Et mandatum est Simoni Passelewe et justiciariis suis ad custodiam Judeorum assignatis quod eidem Radulfo respectum illum habere faciant. Teste ut supra.

[m. 4d.]

Pro Hugone de Nevill'.Quia Hugo de Nevill' gravi infirmitate detinetur, ut rex audivit, propter quod ad presens arma militaria capere non potest sicut rex precepit, rex ad instanciam Philippi Basset eidem graciam facere volens, mandat vicecomiti Somers' quod predictum Hugonem ad arma militaria capienda non distringat donec a rege aliud receperit in mandatis. Et districcionem, si quam ei ea occasione fecerit, sine dilacione relaxet. Teste.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Line' pro eodem Hugone.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Essex' pro eodem Hugone.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Wiltes' pro eodem.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Not' pro eodem.

Pro priore de la Grave.Rex Willelmo de Wendling', escaetori regis citra Trentam, salutem. Ostensum est nobis ex parte abbatisse et conventus de Fonte Ebraudi quod, cum commisissent fratri Nicholao quondam priori de Westwode manerium suum de la Grave juxta Leyton' cum pertinenciis una cum omnibus aliis terris suis et redditibus existentibus in comitatibus Bed' et Buk' custodiendum ad voluntatem predictarum abbatisse et conventus, ac Emma que fuit uxor Philippi Leschawe secuta sit quoddam appellum in predicto comitatu nostro de Bed' versus predictum Nicholaum de morte predicti Philippi quondam viri sui tanquam de precepto, occasione cujus appelli idem Nicholaus utlagatus est ut dicitur, ballivi vestri pretextu utlagacionis illius dictum manerium de la Grave cum pertinenciis et omnes alias terras et redditus predictarum abbatisse et conventus in dictis comitatibus existentes in manum nostram ceperunt, per quod dictum manerium et predictas terras ingressi sunt et bona in eisdem existentia dissipant et consumunt pro voluntate sua ad magnum dampnum earundem abbatisse et conventus et gravamen. Et quia nolumus quod occasione utlagacionis ipsius Nicholai dicte abbatisse et conventus dampnum incurrant in hac parte, sicut nec justum est quod pro delicto singularis persone totum collegium jacturam incurrat, vobis mandamus quod, si ita fuerit sicut predictum est, tunc predictum manerium cum pertinenciis et omnes alias terras et redditus earundem abbatisse et conventus cum bonis in eisdem existentibus, et cum omnibus inde perceptis, sine dilacione committi faciatis fratribus de ordine Fontis Ebroudi apud la Grave commorantibus, nec permittas eis occasione utlagationis predicte dampnum fieri vel gravamen. Teste ut supra. Per ipsum regem, Philippum Basset et J. Mansell'.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Buk' et Bed'.

Pro hospitalibus de Alverton' et Schireburn'.Datum est regi intelligi ex parte custodum hospitalium de Alverton' et Schyreburn' quod magister Johannes Mansel', custos regis episcopatus Dunelmensis, racione custodie predicti episcopatus cepit in manum regis hospitalia predicta, super quo rex vehementer miratur quod id rege inconsulto et absque mandato regis speciali facere presumpsit. Cum igitur intencionis regis non fuerit statum predictorum custodum occasione vacacionis predicte minutare, mandat predicto Johanni quod custodibus predictis hospitalia predicta sine dilacione restituat una cum omnibus inde perceptis a tempore capcionis eorundem in manum regis, permittens eos talem administracionem de custodia predictorum hospitalium habere qualem inde habuerunt tempore quo Walterus quondam Dunelmensis episcopus decessit. Teste rege apud Windes' ij. die Octobris. Per ipsum regem et J. Mansell'.

De terra replegianda.Walterus de Benested' venit etc. die Veneris proxima post festum Sancti Michaelis et petiit terram Reginaldi de Rokill' in Derteford' sibi replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. coram justiciariis de Banco versus abbatem de Lesnes ut dicitur.

Pro Gilberto filio Hugonis.Johannes de Baskerevill' recognovit in cancellaria regis se debere Gilberto filio Hugonis quinquaginta marcas pro quadam warda sibi vendita, solvendas ei apud Novum Templum London' in festo Omnium Sanctorum anno etc. xlv. viginti marcas, et ad festum Sancti Johannis Baptiste proximo sequens xx. marcas, et ad festum Sancti Michaelis proximo sequens x. marcas. Et, nisi fecerit, concessit quod dicta pecunia levetur de terris et catallis suis etc. in comitatu Salop'. Teste rege apud Windes' ij. die Octobris.

Pro episcopo Londoniensi.Quia rex per cartam suam concessit H. Londoniensi episcopo et successoribus suis episcopis Londoniensibus quod boscum suum de Leynden' qui vocatur le Frith cum dominicis terris suis eidem bosco adjacentibus includere possit fossato et haya quandocunque voluerint et parcum inde facere pro voluntate sua, et quod ipsi de terris vicinis quas sibi adquirere possint ibidem de feodis aliorum usque ad sexaginta et decem et octo acras, per perticam regis de foresta, includere possint fossato et haya pro voluntate sua ad ampliacionem et incrementum dicti parci quandocumque voluerint, et quod ipsi terras illas sibi perquisitas de feodis aliorum una cum bosco supradicto qui vocatur le Frith et dominicis terris suis eidem bosco adjacentibus teneant sic inclusos, et liberum parcum inde faciant pro voluntate sua quandocunque voluerint ; et eum habeant et teneant imperpetuum quietum de vasto et regardo, de visu forestariorum et viridariorum, et omnibus aliis ad forestam et forestarios pertinentibus, mandatum Ricardo de Munfichet, senescallo foreste Essex', quod sic fieri et teneri libere et sine impedimento permittat sicut in predicta carta continetur.

De terra replegianda.Petrus de Denshus' venit etc. die Dominica proxima post festum Sancti Michaelis et petiit duas acras terre cum pertinentiis in Purtepol' sibi replegiari, que capte etc. propter defaltam etc. coram justiciariis de Banco versus Johannem le Norays, ut dicitur.
Ricardus de Siflewast' venit die predicto et petiit terram suam in Cliware sibi replegiari, que capta etc. propter defaltam coram rege, versus priorissam de Winteneye ut dicitur.

Pro rege.Licet rex nuper mandaverit Nicholao de Haudlo, custodi episcopatus Wintoniensis, quod priori Sancti Swithuni Wintoniensis quandam summam denariorum habere faceret in partem solucionis duorum milium marcarum, quas rex de exitibus predicti episcopatus dudum concessit ei percipiendas, rex firmiter inhibet predicto Nicholao ne aliquos denarios pretextu mandati regis predicti eidem priori liberet, donec cum rege habuerit colloquium. Teste. Per ipsum regem et justiciarium. Et episcopus Londoniensis precepit istud breve.

De Johanne Walerand'. De debitis.Rex venerabili patri H. Eliensi episcopo vel ejus officiali salutem. Cum Johannes Walerand, frater Roberti Walerand', teneatur nobis in pluribus compotis, ratiociniis et debitis non modicis de tempore quo fuit escaetor noster citra Trentam et de custodiis episcopatus Eliensis, abbacie Sancti Edmundi et de aliis pluribus ballivis quas de nobis habuit dum fuit in servicio nostro ; et idem Johannes a nobis super hoc pluries requisitus compotos et debita predicta nobis reddere recusaverit; vobis mandamus in fide qua nobis tenemini firmiter injungentes quod beneficia ecclesiastica que prefatus Johannes in diocesi vestra optinet sine more dispendio sequestrari faciatis quousque compotos et ratiocinia de ballivis predictis nobis secundum consuetudinem regni nostri reddiderit, et satisfecerit nobis de debitis que nobis debuerit, tantum facientes in hac parte quod ad temporalia vestra pro defectu vestri manum apponere non cogamur, cum nullatenus defraudari velimus hiis que ad nos pertinent in hac parte. Teste rege apud Windes' iij. die Octobris. Per ipsum regem et justiciarium et Robertum Walerand'.
Eodem modo mandatum est episcopis Wigorniensi, Lincolniensi, Coventrensi et Lichefeldensi, Bathoniensi et Wellensi.
(fn. 1) Rex archiepiscopo Eboracensi, Anglie primati, salutem. Cum dudum commiserimus Roberto Waler' et Johanni Walerand' fratri ejus episcopatum Eliensem custodiendum in vacacione sua et de exitibus ejusdem assignaverimus Reymundo Bakeyn, civi et mercatori Burdeg', quadringentas marcas percipiendas per manum ipsius Johannis in solucionem debitorum que ei debuimus, et idem Johannes, pro eo quod non acquietavit nos de predictis quadringentis marcis versus predictum Reymundum, obligaverit ecclesiam suam de Middilton' vestre diocesis ad solucionem dicte pecunie et eam commiserit et concesserit Willelmo de Hause, capellano, et Henrico Purcel', clerico, tenendam per triennium, ita quod fructus ejusdem ecclesie per tempus illud colligerent et venderent et inde levarent predictam pecuniam ad acquietandum inde nos et predictum Robertum versus ipsum Reymundum; ac prefatus Johannes infra terminum predictum expulerit prefatos capellanum et clericum ab ecclesia predicta contra obligacionem suam, non permittendo ipsos administracionem de fructibus et proventibus ejusdem ecclesie habere ad dictam pecuniam inde levandam ; vobis mandamus quod dictam ecclesiam sine more dispendio sequestrari faciatis, ita quod predicti capellanus et clericus administracionem habeant de fructibus et proventibus ejusdem ecclesie ad predictam pecuniam inde levandam et solvendam predicto Reymundo in acquietacione debitorum predictorum secundum formam obligacionis predicte, tantum facientes in hac parte quod ad temporalia vestra pro defectu vestri manum apponere non cogamur, cum nullatenus defraudari velimus hiis que ad nos pertinent in hac parte. Teste ut supra.

De attornato.Abbas Glastonie posuit loco suo Henricum Sringot ad lucrandum etc. in loquelis que sunt coram rege per brevia regis inter ipsum abbatem et episcopum Bathoniensem et Wellensem et alios de placitis transgressionis. Teste rege apud Windes' v. die [Octobris].

Littera directa comiti Britannie et comitisse Britannie.Rex J. duci Britannie salutem et sincere dileccionis affectum. Noveritis nos et reginam nostram liberosque nostros et Johannem de Britannia filium nostrum et vestrum bona per Dei graciam corporum sanitate vigere, quod de vobis et domina ducissa, consorte vestra, liberisque vestris scire precordialiter affectamus, dileccioni vestre significantes quod discretos viros W. abbatem de Bokyun et Eudonem de Cardrian, militem, quos nuper ad nos misistis pro extenta facienda de terris honoris Richemundie secundum convencionem inter nos et vos initam gaudenter, prout justum fuerit, recepimus, et de consilio magnatum qui sunt de consilio nostro ad ipsam extentam faciendam quendam discretum militem nostrum eisdem associavimus, qui unamini consensu et voluntate ad predictam extentam faciendam invicem processerunt. Cumque post extentam illam per eos sic factam idem abbas et miles vester ad nos reverterentur, ipsi dictam extentam non fuisse factam secundum convencionem inter nos et vos initam asseruerunt, nos vero hoc audientes optulimus eis incontinenti liberaliter et sine mora illam extentam iterato facere et omnes defectus adimpleri secundum convencionem predictam, qui hoc facere recusarunt, licet a nobis et magnatibus nostris super hoc essent multum requisiti. Qua propter vos rogamus quatinus quod predictum negocium ad presens consummatum non fuerit, cum per nos non steterit, nos habeatis excusatos, cum semper fuerimus, sumus, et erimus sicut esse debemus parati predictum negocium secundum convencionem inter nos et vos initam, quantum ad nos pertinet, feliciter adimplere, prout in brevi per nuncium nostrum proprium vobis plenius significabimus. Statum autem et beneplacitum vestrum super hiis et aliis nobis significetis. Moram eciam dicti militis vestri quam facit pro milicia dicti Johannis de Britannia, filii nostri et vestri, habeatis excusatam. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est ducisse Britannie.

Pro Adam de Cestreton'.Monstravit regi Adam de Cestreton, persona capelle de Hale, que est infra forestam nostram de Clyve quod, cum predecessores sui persone ejusdem capelle ab antiquo porcos suos habere consueverint in eadem foresta quietos de pannagio, forestarii et agistatores ejusdem foreste a predicto Adam de porcis suis pannagium exigunt contra libertatem predictam. Et mandatum est Thome Gredley, justiciario foreste citra Trentam, quod, si predecessores sui porcos suos in foresta illa quietos de pannagio habere consueverint, tunc ipsum Adam porcos suos in eadem foresta quietos de pannagio habere permittat, eo modo quo predecessores sui porcos suos ibidem quietos de pannagio habere consueverunt. Teste rege apud Wind' v. die Octobris.

De respectu milicie.Rex ad instanciam A. regis Scotie dedit Waltero de Lyndeseye, qui de licencia regis peregre proficiscitur usque ad Sanctum Jacobum, respectum de se milite faciendo ab instanti festo Sancti Edwardi usque ad Pasca proximo sequens. Et mandatum est vicecomiti Westmerl' quod ipsum interim ad arma militaria capienda non distringat. Teste rege apud Windes' viij. die Octobris.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Lanc' pro eodem Waltero.

[m. 3d.]

De ecclesia de Blakeham.Quia ballivi Petri de Sabaudia dicunt ecclesiam de Blakeham spectare ad donacionem ipsius Petri racione honoris Richemundie, ad quam quidem ecclesiam rex nuper presentavit Egidium de Tuddeham; mandatum est episcopo Norwicensi quod execucionem dicte presentacionis suspendat usque ad instans parleamentum, ut tunc inter ipsum regem et dictum Petrum de jure patronatus ejusdem ecclesie discutiatur. Teste rege apud Windes' viij. die Octobris.

Pro Thoma de Guldeford capellano.Quia, sicut rex intellexit, Thomas de Guldeford, capellanus, qui in capella de Merewell' divina celebrare consuevit, alibi commoratur, ad serviendum ibidem ulterius non proponens, mandatum est Nicholao de Haudlo, custodi episcopatus Wintoniensis, quod Willelmum de Guldeford, capellanum regis, quem rex propter servicia sua diutina regi impensa recommendatum habet, loco predicti Thome admittat divina celebraturum in capella predicta, faciens sibi assignari eadem stipendia que prefatus Thomas ibidem de serviendo percipere consuevit. Teste rege apud Windes' viij. die Octobris.

De respectu milicie.Rex ad instanciam Imberti Pogeys dedit Radulfo de Mandevill' respectum de se milite faciendo usque ad Pascha proximo futurum. Et mandatum est vicecomiti Wiltes' quod ipsum interim ad arma militaria capienda non distringat. Teste rege apud Westmonasterium xj. die Octobris.
Rex ad instanciam R. de Clare comitis Glouc' et Hertford' dedit respectum Elie de la Faleyse de se milite faciendo usque ad Pascha proximo futurum. Et mandatum est vicecomiti Suthampt' quod ipsum Eliam interim ad arma militaria capienda non distringat. Et, si quam ei ea occasione fecerit districcionem, illam interim relaxet. Teste.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Sussex' pro eodem.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Dors' pro eodem.

De respectu militie.Eodem modo mandatum est vicecomiti Dors' pro Johanne de Perham ad instanciam predicti comitis.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Wiltes' pro eodem.

De vi laicali amovenda.Mandatum est vicecomiti Norhumbrie quod omnem vim laicam que se tenet in portione ecclesie magistri Ade de Belested' de Puntelaund' ad perturbandum possessionem ejusdem magistri Ade, rectoris dicte portionis, sine dilacione amoveat ab eadem, non permittens possessionem suam per aliquam vim laicam indebite perturbari.

De respectu milicie.Radulfus de Bello Campo, filius et heres Willelmi de Bello Campo de Drayton, nuper post decessum patris sui terram suam nudam receperit aliasque debitis ejusdem patris sui necnon et debitis suis propriis multipliciter oneratus existat, per quod in festo Sancti Edwardi proximo preterito arma militaria capere non potuit, rex ad instanciam magistri Johannis de Chyshull' dedit eidem Radulfo respectum de se milite faciendo usque ad festum Sancti Michaelis proximo futurum. Et mandatum est vicecomiti Buk' quod ipsum interim ad arma militaria capienda non distringat. Et, si quam districcionem ea occasione fecerit, ei penitus relaxet. Teste rege apud Westmonasterium, xvij. die Octobris.
Quia Thomas de Copmanwro ere alieno oneratus est, per quod arma militaria adhuc capere non potest, rex ad instanciam Ade de Cestreton, clerici sui, dedit eidem Thome respectum de se milite faciendo a festo Omnium Sanctorum anno etc. xliiij. in unum annum sequentem. Et mandatum est vicecomiti Lanc' quod ipsum interim ad arma militaria capienda non distringat. Teste.

Hic reddidit H. episcopus Londoniensis regi sigillum suum sicut patet ex alia parte rotuli.

De attornato.Baldewinus de Ripariis, comes Devonie, posuit loco suo Adam de Stretton' versus regem in loquela que est coram rege de quodam gurgite levato in Exonia.
Idem B. posuit loco suo Adam de Stretton' versus regem in loquela que est coram de quadam feria levata ad nocumentum predicte civitatis.

De terra replegianda.Ricardus de Witham venit coram rege die Sancti Luce Ewangeliste et petiit terram suam in Magna Stanbrig' sibi replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. versus Morreram que fuit uxor Johannis de Glouc', ut dicitur. Teste.

De attornato.Robertus de Tatishal' posuit loco suo Johannem de Chauel' et Hugonem de Crek' vel alterum eorum etc. ad lucrandum vel perdendum in loquela que est coram rege per breve de transgressione inter predictum Robertum petentem et Milonem de Melton et alios.

[Pro] Ada de Cestreton'.Memorandum quod Thomas de Waddon' de comitatu Cantebr' et Rogerus de Heywik' de comitatu Ebor' recognoverunt in cancellaria regis apud Westmonasterium die Jovis proxima post festum Sancti Luce Ewangeliste anno etc. xliiijto. se debere Ade de Cestreton' duas marcas solvendas eidem vel ejus attornato in quindena Sancti Hillarii proximo sequenti apud Westmonasterium pro Roberto de Hilton'. Et, nisi fecerint, concesserunt quod predicta pecunia de terris et catallis suis levetur per vicecomites regis comitatuum predictorum ad opus predicti Ade. Et sciendum quod predictus Thomas constituit se principalem debitorem de predictis duabus marcis si predicti Robertus et Rogerus in illa solucione defecerint. Et ad istam recognicionem presentes fuerunt Henricus de Malo Lacu, Adam de Aston', Henricus de Mercincton'. Postea solverunt et quieti sunt.

Pro canonicis de Malton'.Memorandum quod rex ad instanciam Hugonis le Bygod concessit canonicis de Malton' quod rex confirmabit eis quoddam donum quod prefatus Hugo eis fecit per cartam suam in Aslakeby et Cropetun de quibusdam terris et tenementis.

Pro Jacobo Lovel'.Radulfus Pyrot recognovit se debere Jacobo Lovel' duas marcas et dimidiam, solvendas ei in quindena Sancti Michaelis proximo futura. Et, nisi fecerit, concessit quod dicta pecunia levetur de terris et catallis suis per vicecomitem Hertford'.

De attornato.Johannes Russel posuit loco suo Johannem de Auste et Thomam de Crauford' sub alternacione in loquela que est coram rege inter ipsum Johannem et episcopum Wigorniensem et alios de placito transgressionis.

Quinque Portus (fn. 2).Rex ballivis suis de Gernemuth' salutem. Monstraverunt nobis barones nostri de Romenehal' et de Dover' quod, cum ipsi, sicut et ceteri barones nostri Quinque Portuum, per cartas predecessorum nostrorum regum Anglie et confirmacionem nostram talem habeant libertatem quod ubicumque in regno nostro aliquis de Quinque Portubus alicui forisfecerit vel qualitercumque injuriatus fuerit, iidem barones in sua curia hujusmodi querelas admittent et universis querelantibus in eadem curia justiciam exhibebunt, ac prefati barones de Romenehal' et de Dover' suos habeant ballivos in presentibus nundinis de Gernemuth' sicut temporibus aliarum nundinarum habere consueverunt paratos unicuique conqueri volenti de hominibus portuum suorum justiciam exhibere, vos homines suos distringitis ad respondendum in curia vestra de ipsis conquerentibus et eorum catalla arestatis contra libertatem predictam. Volentes igitur libertatem baronum dictorum portuum propter eorum laudabile obsequium nobis frequenter impensum manutenere, vobis mandamus firmiter injungentes quod ab hujusmodi districcionibus penitus desistatis et catalla predicta ea occasione capta sine more dispendio deliberari faciatis, in nullo perturbantes decetero barones ipsos vel eorum homines contra libertatem suam predictam. Alioquin vicecomiti nostro Norff' dedimus in mandatis quod catalla predicta sine mora deliberet, et eosdem barones et eorum homines in suis libertatibus quibus hactenus usi sunt manuteneat et defendat. Teste rege apud Westmonasterium xxij. die Octobris.
Et mandatum est vicecomiti Norff' quod, si non fecerint, ipse personaliter accedat ad nundinas predictas, etc., ut supra.

De attornato.Hugo Peverel posuit loco suo Robertum de Saunford' in loquela que est coram rege inter ipsum Hugonem et Ricardum Gambun et alios de placito transgressionis.
Magister Egidius de Srutevill' posuit loco suo Johannem Russel versus Rogerum Derhill' et alios de placito transgressionis in loquela que est coram rege.

Quia Petrus de Monte Forti ad diem a baronibus de scaccario sibi prefixum ad reddendum compotum suum de tempore quo fuit vicecomes regis Salop' et Staff' propter quedam negocia regis, quibus intendit de precepto regis, vacare non potest, mandatum est baronibus de scaccario quod compotum illud ponant in respectum usque ad quindenam Sancti Hillarii proximo venturam. Teste.

Datus est dies T. et M. electis Alfinensis ecclesie per episcopum Sarisburiensem et cancellarium ad Pascha.

Rex ad instanciam Jacobi de Aldythel' dedit respectum Willelmo de Reyny respectum de se milite faciendo usque ad festum Sancti Michaelis proximo futurum. Et mandatum est vicecomiti Sumers' quod eidem Willelmo respectum illum habere faciat. Et averia sua ea occasione capta sine dilacione deliberet. Teste ut supra.

Willelmus de Bruges, burgensis Bristoll', recognovit se debere Ade de Cestreton' pannum de bono albo Irland' sufficientem ad unam robam, vel decem solidos solvendos ei citra Pascha in curia regis. Et, nisi fecerit, concessit quod dicti x. solidi per ballivos regis leventur de catallis ejusdem Willelmi.

[m. 2d.]

De remissione districcionis de militibus faciendis.Quia rex remisit omnes districciones quas rex fieri precepit de novis militibus faciendis, mandatum est vicecomiti Huntedon' quod a districcionibus predictis penitus desistat donec aliud inde a rege receperit in mandatis. Teste rege apud Westmonasterium xxvj. die Octobris. Per consilium.
Eodem modo mandatum est singulis vicecomitibus per Angliam.

[De] negotio de Brigerac inter regem et Reginaldum de Pontibus et M.Rex Bertramo de Cardilac, senescallo suo Lemovicensi, Caturcensi et Petragoricensi salutem. Super continua sollicitudine, quam pro conservacione jurium nostrorum in partibus vestris impenditis, et de hoc quod de statu terre nostre in custodia vestra existentis et de aliis negociis nos tangentibus in partibus vestris, sicut per vestras litteras plenius intelleximus, nos certificastis, vobis referimus multas grates; ceterum cum Reginaldus de Pontibus et Margareta uxor ejus quibus, ut nostis, certum diem prefiximus apud Burdegal' in quindena Pasche ultimo transacta super facto de Brygerac, et qui a die illo contumaciter recesserunt falso asserentes sibi justiciam denegari, nuper maliciose procuraverunt nos ad instantem crastinum Sancti Martini coram domino rege Francie ad justiciam sibi faciendum super facto predicto citari, et eciam pro diversis negociorum generibus que nobis litteratorie significastis, pro quibus eciam adjornati estis coram prefato rege, plurimum expedit quod dicto die ad curiam dicti regis tam pro facto de Brigerac quam aliis que nobis significastis personaliter accedatis; unde vobis mandamus quod modis omnibus, si fieri poterit, illuc veniatis, aut aliquem de vestris prudentem et bene instructum in premissis mittatis ad vendicandum et prosequendum et jura nostra coram prefato rege et ad informandum magistrum Simonem de Vercellis et alios procuratores nostros quos ad curiam illam dicto die mittemus pro negociis nostris expediendis, prout vestro mediante consilio viderint expedire. Preterea de escambio a predicto rege capiendo pro terris et feodis que idem rex retinuit in manu sua consilium habebimus tempestivum. Et, quia nulla nobis fit compensacio terre quam comes Pictavie tenet in diocesi Caturcensi, W. priorem de Manso et Amalvinum de Varisco, militem, pro parte nostra assignavimus ad estimacionem seu appreciacionem terre Agenensis et ad inquisicionem de terra Caturcensi faciendam pro parte nostra, qualiter terre ille a regibus Anglie ad manus alienas devenerunt. Adhuc, cum teneamur Aymerico de Castro Novo in L. libris annuis Turronensibus pro Castro Novo super Dordan', sicut nostis, quamdiu illud tenuerimus et eidem Emerico debeantur L. libre de duobus terminis preteritis, vobis mandamus quod festinacione qua poteritis pecuniam illam ei persolvi faciatis, ne ex hoc dampnum vel dedecus incurramus. Teste.

Rex magistro Simoni de Vercellis salutem. Cum nuper nobis agentibus in partibus Francie Reginaldo de Pontibus et Margarete de Torayne uxori ejus ad instanciam domini regis Francie certum diem videlicet in quindena Pasche ultimo transacta prefixerimus apud Burdegal', et prudentes et discretos viros tam pro parte nostra quam Edwardi filii nostri, cui terram Wasconie dudum contulimus, ad justiciam eis secundum consuetudinem partium illarum exhibendam super peticione quam nobis faciunt de terra de Brigerac cum pertinenciis, transmiserimus, predicti Reginaldus et Margareta causam suam prosequi non curantes a predictis die et loco contumaciter recesserunt falso asserentes sibi justiciam denegari, propter quod erga prefatum regem maliciose procurarunt nos ad curiam ejusdem regis ad instantem crastinum Beati Martini personaliter evocari ; verum, quia nunc et alias parati eramus eis plenam justiciam facere de premissis, vos diligenter requirimus et rogamus quatinus una cum Nicholao de Leye, clerico prefati filii nostri, quem vobiscum sub alternacione procuratorem nostrum constituimus, promptitudine solita laboretis, ut prefati Reginaldus et Margareta ad predictam curiam Wasconie remittantur plenam et oblatam sibi justiciam recepturi, tale in premissis et aliis agendis nostris in partibus Lemovicensibus, Caturcensibus et Petragoricensibus, que B. de Cardilac senescallus noster partium earundem seu procurator ipsius plenius vobis exponent, consilium impensuri, quod vobis exinde ad grates et merita fortius astringamur. Mittimus autem vobis litteras nostras procuratorias super negocio predicto quibus utamini prout vestra discrecio viderit expedire. Nos autem precepimus feodum vestrum de hoc termino Sancti Michaelis vobis sine dilacione persolvi. Teste.

Rex Edwardo filio suo salutem. Cum dudum Reginaldo de Pontibus et M. uxori ejus certum diem, videlicet in quindena Pasche ultimo transacta, statuerimus apud Burdegal' ad exhibendum sibi justiciam super facto de Brigerac, sicut nostis, ipsi a predictis die et loco contumaciter recedentes et falso affirmantes sibi justiciam denegari, erga dominum regem Francie maliciose procurarunt nos ad curiam ejusdem regis in instanti crastino Beati Martini citari, qua propter magistrum Simonem de Vercellis et Nicholaum de Leya, clericum vestrum, nostros constituimus procuratores ad petendum curiam nostram et vestram de predictis Reginaldo et Margareta et ad agendum et defendendum causam nostram in curia dicti regis contra ipsos et quoscumque alios de nobis conquerentes, si opus fuerit et viderint expedire. Et quia factum istud potissime tangit vos, vobis mandamus quod statim visis litteris prefatum clericum vestrum super premissis instructum ad curiam predicti regis mittatis contra diem predictum ad informandum plenius predictum magistrum super conservacione et defensione juris nostri et vestri in hac parte et ad petendum curiam nostram et vestram de predictis R. et M. super negocio memorato. Et optenta curia illa statim dictis Reginaldo et M. certum diem prefigatis apud Burdeg' ad procedendum super facto predicto prout de jure fuerit faciendum. Teste ut supra.

Footnotes

  • 1. This entry comes after the following one, De attornato, on the roll, but is bracketed with the other entries about John Walerand to show that it ought to be moved up.
  • 2. The words Quinque Portus in the margin are in a later hand.