BHO

Close Rolls, November 1259

Pages 223-224

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1934.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Please subscribe to access the page scans

This volume has gold page scans.
Access these scans with a gold subscription.Key icon

In this section

Close Rolls, November 1259

44 HENRY III.

1259.

[m. 5.]

Pro anachorita Dovor'.Mandatum est vicecomiti Kanc' quod de exitibus comitatus sui sine dilacione faciat habere anachorite de Dovor' manenti in Rupe quadraginta solidos de dono regis. Et computabitur ei ad scaccarium. Teste rege apud Witsond' xv. die Novembris anno etc. xliiij.

Pro Cok' Breton'.Mandatum est eidem vicecomiti quod de exitibus comitatus sui faciat habere Cok' Breton', marinello suo, qui bene regi servivit in transfretacione sua versus Witsand', xl. solidos de dono regis. Et computabitur ei ad scaccarium. Teste ut supra anno eodem.

Pro Thoma Godespeny.Mandatum eidem vicecomiti Kanc' quod de exitibus comitatus sui sine dilacione faciat habere Thome Godespeny de Dovor' sex libras pro duobus doliis vini emptis ad opus Regis apud Dovor', quando rex ultimo fuit ibidem, per Egidium de Argentem, senescallum suum, proviso quod idem Thomas habeat peccuniam illam ante reditum regis in Angliam. Et computabitur ei ad scaccarium. Teste rege apud Witsand xv. die Novembris anno etc. xliiij. (cancelled).

Pro Nicholao Morin.Mandatum est ballivis regis Dovor' quod Nicholao Morin de Dovor' faciant habere quatuor libras pro fretto duarum navium que nuper in transfretacione sua detulerunt harnasium dilecte regine sue de Dovor' usque Witsand'. Et computabitur eis ad scaccarium. Teste rege apud Bolon' xvj. die Novembris anno etc. xliiij.

Pro rege. De feretro Beati Edwardi.Mandatum est Edwardo de Westmonasterio quod recipiat ab Hugone le Bygod, justiciario Anglie, thesaurario et camerariis de scaccario quinquaginta marcas, et de eisdem denariis assideri faciat lapides preciosos et camautos in feretro Beati Edwardi, ita quod imagines eidem feretro attachientur, contra adventum regis in Angliam, prout melius et competentius expedire viderit, proviso quod lapides predicti et omnia alia ornamenta ejusdem feretri salvo custodiantur. Teste rege apud Mustroll' xix. die Novembris anno etc. xliiij.

Pro Galfrido de Borleymunt.Mandatum est Hugoni le Bygod justiciario Anglie quod, scrutatis rotulis cancellarie regis, faciat habere Galfrido de Borlemont breve suum de Liberate de areragiis feodi sui quod percipit ad scaccarium ejusdem regis, ita quod arreragia illa ei persolvantur. Teste ut supra.

Pro rege. De feretro.Mandatum est Johanni de Crachal', thesaurario, et camerariis quod faciant habere Edwardo de Westmonasterio, custodi operacionem feretri Beati Edwardi, quinquaginta marcas ad reparacionem ejusdem feretri, super quo rex mandavit Hugoni le Bygod, justiciario Anglie, quod denarios illos eidem Edwardo ad hoc ab eis habere faciat. Teste ut supra.

Pro rege. De eodem.Super eodem mandatum est Edwardo de Westmonasterio quod ab eis ad operaciones predictas denarios illos recipiat. Teste ut supra.

Pro rege. De eodem.Super eodem mandatum est Hugoni le Bygod, justiciario Anglie, quod faciat habere Edwardo de Westmonasterio et aliis custodibus operacionum feretri Beati Edwardi quinquaginta marcas de scaccario regis ad reparacionem ejusdem feretri. Et mandatum est thesaurario et camerariis quod pecuniam illam liberent in eadem forma. Teste ut supra.

Pro abbate Cluniacensi.Rex Hugoni le Bygod, justicario suo Anglie, salutem. Sciatis quod reddidimus dilecto nobis in Christo Ivoni abbati Cluniacensi omnes terras, maneria et tenementa ad ipsum abbatem spectantia in regno nostro Anglie que occasione cessionis Willelmi quondam abbatis Cluniacensis, predecessoris sui, capta fuerunt in manum nostram. Et ideo vobis mandamus quod eidem abbati, vel certo attornato suo has litteras deferenti, de predictis terris, maneriis et tenementis una cum instauro et aliis pertinenciis suis plenam seysinam habere faciatis. Idem vero abbas fidelitatem nobis faciet si compertum fuerit per rotulos nostros vel alio modo quod predecessores sui nobis vel progenitoribus nostris fidelitatem prestiterint pro terris, maneriis et tenementis predictis. Teste rege apud Danper' xx. die Novembris anno regno nostro xliiij.