BHO

Close Rolls, December 1259

Pages 224-233

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1934.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Please subscribe to access the page scans

This volume has gold page scans.
Access these scans with a gold subscription.Key icon

Close Rolls, December 1259

Pro Willelmo Byset.Rex thesaurario et camerariis suis salutem. Liberate de thesauro nostro dilecto vadletto nostro Willelmo Byset quinque marcas pro quodam equo quem idem Willelmus nuper amisit in servicio nostro in reveniendo ad nos a partibus Scotie. Teste etc. apud Paris' ij. die Decembris anno etc. xliiij. Per Egidium de Argentem, senescallum.

Pro Baldewyno de Avenes.Rex thesaurario et camerariis suis salutem. Liberate de thesauro nostro Baldewyno de Avenes, militi, centum libras de arreragio annui feodi sui quod percipit ad scaccarium nostrum. Teste etc. apud Paris' v. die Decembris anno etc. xliiij.

Pro Johanne de Bayloll' et participibus suis. De appello. Mandatum est justiciariis de Banco quod apellum quod Robertus le Santer, Willelmus de Charneles, Radulfus Aunte, Walterus le Parker et Willelmus Arneburc faciunt versus Johannem de Balliol', Odinellum filium Radulfi, Engeramum de Tylleloy, Johannem Buynet, Simonem le Tailur, Nigellum de Herich', homines ipsius Johannis de Balliol', et quod rex venire precepit coram eisdem justiciariis apud Westmonasterium a die Sancti Hillarii proximo futuro in quindecim dies, ponant in respectum usque in quindenam Pasche proximo sequentem ; et quod idem justiciarii scire faciant predictis Roberto, Willelmo, Radulfo, Waltero et Willelmo quod tunc sint ibi appellum illud versus prefatos Johannem, Odinellum, Engeramum, Johannem, Simonem et Nigellum prosecuturi si voluerint; quia predictus Johannes de Balliol' moram trahit in Francia pro negociis regis expediendis. Teste rege apud Paris' vj. die Decembris. Per ipsum regem et consilium suum Paris'.

Pro R. comite Glouc'.Rex Hugoni le Bygod, justiciario Anglie, salutem. Quia datum est nobis intelligi quod Radulfus filius Hugonis qui de nobis tenuit in capite diem clausit extremum, et nos concessimus vendere dilecto et fideli nostro R. comiti Glouc' et Hertford custodiam terrarum et heredis ipsius Radulfi una cum maritagio ejusdem heredis, que occasione mortis ejusdem ad nos pertinet, habendam usque ad legitimam etatem ejusdem heredis ; vobis mandamus quod (de consilio magnatum nostrorum qui sunt de consilio nostro in Angliastruck out) custodiam terrarum predictarum et heredis predicti, una cum maritagio ejusdem, eidem comiti, pre omnibus aliis vendi faciatis pro tanto quantum alius pro ea dare voluerit. Teste etc. Paris' vij. die Decembris anno etc. xliiij.

Pro rege. De homagio et intitulacione brevium.Rex Hugoni justiciario et consilio suo Anglie salutem. Sciatis quod die Jovis proxima post festum Sancti Andree fecimus Paris' homagium domino regi Francie secundum formam pacis inter nos inite et jurate, et eidem fidelitatem prestitimus. Et ideo vobis mandamus quod in singulis brevibus nostris tam ad scaccarium nostrum quam in cancellaria nostra scribi faciatis decetero presentis littere intitulacionem. Teste ut supra. Per ipsum regem et consilium.

Pro abbatissa Fontis Ebraudi.Rex ad preces illustris regis Francie concessit satisfacere abbatisse et conventui Fontis Ebraudi de quaterviginti et sex libris que eis aretro sunt de quater viginti libris et quinquaginta solidis quos annuatim percipiunt ad scaccarium regis ex concessione progenitorum regis ad eorum anniversarium inde per annum celebrandum. Et mandatum est Hugoni le Bygod, justiciario Anglie, quod scrutatis rotulis de cancellaria sine dilacione faciat habere predictis abbatisse et conventui arreragia predicta de exitibus episcopatus Wintoniensis vel aliunde ubi citius et commodius fieri possit per consilium thesaurarii et baronum de scaccario secundum quod per predictos rotulos de cancellaria et per brevia de Liberate ad scaccarium sciri poterit: et hac nullatenus omittat. Teste rege Paris' x. die Decembris anno etc. xliiij. Per ipsum regem et consilium.

Pro abbate de Sancto Dyonisio.Mandatum est Hugoni le Bygod, justiciario Anglie, quod restititui faciat abbati de Sancto Dionisio prioratum suum de Derhurste usque ad festum Sancti Michaelis proximo futurum cum omnibus bonis et possessionibus ejusdem prioratus, qui ad insinuacionem episcopi Wygorniensis captus fuit in manum regis tanquam vacans; ita quod, si pax inter eundem episcopum et predictum abbatem super contencionibus inter eos subortis interim reformetur, placet regi; sin autem, ex tune quantum in rege est eis justicie faciet exhiberi complementum. Teste ut supra. Per ipsum regem et consilium.

Pro Galfrido Gacelin. (fn. 1) Rex thesaurario et camerariis suis salutem. Liberate de thesauro nostro dilecto et fideli nostro Galfrido Gacelin decem marcas de dono nostro. Teste ut supra. Per Egidium de Argentem senescallum. (Cancelled. (fn. 1) )

Pro Radulfo Daubeny.Rex thesaurario et camerariis suis salutem. Liberate de thesauro nostro dilecto et fideli nostro Radulfo Daubeny decem libras de dono nostro. Teste ut supra. Per eundem. (Cancelled. (fn. 1) )

Rex thesaurario et camerariis salutem. Liberate de thesauro nostro dilecto et fideli nostro Radulfo Daubeny decem libras et dilecto et fideli nostro Galfrido Gacelin decem marcas pro expensis suis quas fecerunt in eundo nobiscum ad partes Francie. Teste rege Paris' xj. die Decembris anno etc. xliiij.

Pro Elya de Bello Monte et sociis suis de Rothom'.Mandatum thesaurario et camerariis quod, cum ducente triginta et novem libre, octo solidi et undecim denarii aretro sint Elye de Bello Monte et sociis suis, mercatoribus vinorum, quorum nomina eisdem thesaurario et camerariis sunt transmissa, pro vinis ab eisdem ad opus regis dudum captis per Ernaldum Geraud', Robertum de Acr' et Johannem de Gysors, tunc captores vinorum, unde iidem mercatores habuerunt litteras regis de Liberate ut asserunt, scrutatis rotulis de cancellaria et prefatis brevibus de liberate, eisdem mercatoribus medietatem predicte pecunie ad scaccarium Pasche proximo futurum persolvi faciant, et aliam medietatem quamcitius commode potuerint. Teste ut supra. Ad instanciam regis Francie.

Pro abbate et conventu de Tyron'.Mandatum est eisdem quod, cum abbas et conventus de Tyron' annuatim percipiant ad scaccarium regis viginti marcas de elemosina regis constituta et eis aretro sint centum et viginti marce, unde de quadam parte habuerunt brevia regis de Liberate ut dicunt, scrutatis rotulis de cancellaria et prefatis brevibus de Liberate, eisdem abbati et conventui medietatem predicte pecunie ad scaccarium Pasche proximo futurum sine ulteriori dilacione habere faciant, et aliam medietatem ad scaccarium Sancti Michaelis proximo sequens. Teste rege ut supra.

Pro Roberto Walerand'.Mandatum est Waltero de Lovereth, custodi foreste de Bocholt, quod in eadem foresta faciat habere Roberto Walerand' duas fagos ad capellam ipsius Roberti de Longeford inde lambruscandam. Teste ut supra.

Pro Galfrido de Grandi Monte.Rex dilecto clerico suo Willelmo de Wendling', eschaetori suo citra Trent', salutem. Cum per cartam nostram quam inspeximus dudum contulerimus dilecto et fideli nostro Galfrido de Grandi Monte totam terram cum omnibus pertinenciis et eschaetis suis quam quondam Henricus filius Regis tenuit in Bexseby in soka de Wautham, et quedam terra, quam quondam uxor Egidii de Clifford tenuit in dotem in eadem villa de eadem terra, eidem Galfrido exciderit, vobis mandamus quod ipsum Galfridum in possessionem omnium terrarum et tenementorum predictorum et dotis predicte manuteneatis, protegatis et defendatis, non inferentes ei, vel ab aliquibus inferri permittentes, injuriam, molestiam, dampnum aut gravamen. Teste ut supra.
Eodem modum mandatum est vicecomiti Linc' de eodem.

Pro Petro de Monte Forti.Rex baronibus suis de scaccario salutem. Cum per litteras nostras patentes concesserimus dilecto et fideli nostro Petro de Monte Forti manerium nostrum de Stratton' cum pertinenciis, custodiendum quamdiu nobis placuerit, reddendo inde nobis per annum ad scaccarium nostrum quantum tenentes ejusdem manerii nobis inde ad idem scaccarium nostrum reddere consuerunt; vobis mandamus quod eosdem tenentes respondere faciatis predicto Petro de exitibus manerii predicti et omnibus aliis ad idem manerium pertinentibus, sicut ipsi nobis inde ad idem scaccarium nostrum respondere consueverunt, ut idem Petrus nobis inde ad idem scaccarium possit respondere, sicut predictum est. Teste ut supra.

Pro Johanne de Brehus'.Mandatum est Imberto Pugeys, custodi austurcorum regis, quod faciat habere Johanni de Brehus', de austurcis regis qui sunt in custodia sua, austurcum sorum regi missum de aerio de Karleolo, de dono regis. Teste rege Paris' xviij. die Decembris anno etc. xliiij. Per R. comitem Glouc'.

Pro Johanne le Moine.Rex baronibus suis de scaccario salutem. Sciatis quod concessimus dilecto et fideli nostro Johanni le Moine quod de centum libris quas idem Johannes nobis debet, tam de debitis suis quam de debitis Johannis de Marines de tempore quo fuerunt vicecomites nostri Cantebr' et Huntedon', solvat nobis decem marcas per annum, videlicet, ad scaccarium nostrum Pasche anno regni nostri quadraginta quarto quinque marcas, et ad scaccarium Sancti Michaelis proximo sequens quinque marcas, et sic de anno in annum decem marcas ad eosdem terminos donec predicte centum libre nobis fuerint persolute. Et ideo vobis mandamus quod eidem Johanni de predictis centum libris predictos terminos habere et sic fieri et irrotulari faciatis. Teste ut supra. Per R. comitem Glouc', J. Mansel et R. Walerand'.

Pro Gerardo de Ermynak'.Rex thesaurario et camerariis salutem. Mandamus vobis quod, scrutatis rotulis cancellarie nostre et brevibus nostris de Liberate, si que penes vos habueritis, faciatis habere Gerardo de Ermynnak' in octabis Sancti Hyllarii proximo futuris centum libras super arreragia annui feodi sui quod percipit ad scaccarium nostrum, et residuum arrariorum (sic) ejusdem feodi ad scaccarium Sancti Michaelis proximo sequens. Teste ut supra.

Pro rege. De portubus.Rex Hugoni le Bygod, justiciario Anglie, salutem. Cum intellexerimus quod quidam cum equis et armis venire proponunt in regnum nostrum Anglie ad perturbacionem ejusdem regni, propter quod mandavimus baronibus et ballivis nostris quinque portuum quod, si aliquos tales in portibus suis applicantes invenerint sine litteris nostris, ipsos arestari et salvo custodiri faciant donec aliud inde preceperimus. Et similiter, si aliqua navis ibidem applicuerit de qua suspicio haberi possit, quod navem illam scrutari faciant ne aliqua arma latenter aut sedicione in regnum nostrum deferantur, per que nobis aut regno nostro dampnum aut periculum valeat iminere. Vobis mandamus quod hoc idem ballivis aliorum portuum regni nostri celeriter demandari et sic fieri faciatis. Teste etc. Paris' xx. die Decembris anno etc. xliiij. Per ipsum regem et comites Glouc', Albemarl', J. Mansel, P. de Sab' et R. Walerond'.

Pro rege. De quinque portibus.Rex baronibus et ballivis Dovor' salutem. Mandamus vobis quod, si aliquos ad portum vestrum venire contigerit cum equis et armis versus Angliam sine litteris nostris, ipsos arestari et salvo custodiri faciatis donec aliud inde preceperimus. Et, si aliqua navis in portu illo applicuerit de qua suspicio habeatur, ipsam caute rimari faciatis, ne aliqua arma latenter aut seditione in regnum nostrum deferantur, per que nobis aut regno nostro dampnum aut periculum valeat iminere. Teste ut supra. Per ipsum regem et per proximo prenominatos.

Pro Baldewyno de Reymburt.Rex thesaurario et camerariis salutem. Cum dilecta nobis in Christo Margareta Flandr' et Hayn' comitissa nos rogaverit ut Baldewynno Reymburt, burgensi suo de Bruges, debitum in quo ei tenemur, ut dicit, solveremus, et idem Baldewynus tempore quo ultimo fuimus in Vasconia habuerit breve nostrum de Liberate de debito predicto tunc thesaurario et camerariis nostris directum, necdum inde aliquid habuerit, ut asserit, vobis mandamus quod, scrutatis brevibus nostris de Liberate que penes vos resident, si ita esse inveneritis, solvi faciatis eidem Baldewyno medietatem debiti predicti ad scaccarium nostrum Pasche proximo futuri (sic) et aliam medietatem ad scaccarium Sancti Michaelis proximo sequens (sic). Teste ut supra.

Pro rege. De thesauro.Rex thesaurario et camerariis salutem. Liberate de thesauro nostro vel de exitibus episcopatus Wintoniensis, seu de aliis exitibus regni nostri, sine dilacione fratri Roberto quondam abbati de Dunfermelin et Albrico de Fisc', clerico garderobe nostre, mille libras ad expensas nostras, quas pro magnis negociis nostris expediendis fecimus in Francia, inde acquietandas. Et per consilium dilecti et fidelis nostri Hugonis le Bygod, justiciarii Anglie, cui super hoc scripsimus, faciatis eisdem Roberto et Albrico habere salvum et securum conductum de quo confidatis ad predictam peccuniam ad nos deferendam. Et hoc sicut nos et honorem nostram diligitis nullatenus omittatis. Teste me ipso Paris' xxij. die Decembris anno etc. xliiij. (Cancelled) revocata fuit littera ante consignacionem.

[m. 4.]

Pro episcopo Lincolniensi.Mandatum est vicecomiti Kanc' quod de exitibus comitatus sui acquietari faciat passagium venerabilis etc. R. Lincolniensis episcopi, qui fuit cum rege in Francia et jam revertitur ad partes Anglie. Et computabitur ad scaccarium. Teste ut supra.

Pro rege. Hugoni le Bygod, justiciario.Rex Hugoni le Bygod, justiciario Anglie, salutem. Cum pro magnis expensis, quas pro negociis nostris expediendis in Francie fecimus, peccunia quam plurimum indigeamus, propter quod mandavimus thesaurario et camerariis nostris quod sine dilacione faciant habere fratri Roberto quondam abbati de Dunfermelin et Albrico de Fiscampo, clerico garderobe nostre, mille libras ad nos deferendas versus partes Francie, vobismandamus quod a predictis thesaurario et camerariis de exitibus episcopatus Wintoniensis, vel aliunde de exitibus regni nostri, faciatis liberari predictis fratri Roberto et Albrico peccuniam predictam, ad nos cum summa festinacione per aliquos per quos secure conduci possit transmittendam. Et hoc sicut nos et honorem nostrum diligitis nullatenus omittatis. Teste me ipso Paris' xxij. die Decembris anno regni nostri xliiij. (Cancelled) revocata fuit littera ante consignacionem.

Pro Roberto de Veteri Ponte.Mandatum est Thome Gredley, justiciario foreste, quod in foresta regis de Rokingham extra parcum suum de Clive faciat habere Roberto de Veteri Ponte sex damas et quatuor damos vivos ad quemdam parcum ejusdem Roberti instaurandum de dono regis. Teste ut supra.

Pro rege. De negocio Wasconie.Rex Arnaldo Cayllau, majori, et juratis Burd' salutem. Super eo quod non venistis coram nobis Paris' in crastino Beate Katerine virginis sicut alias vobis mandavimus pro facto Gailardi de Solio et fautorum suorum, pro quo nuper capti fuerunt et detenti apud Burdeg' et accusati coram nobis in Anglia, miramur et movemur. Et, quia super veritate facti ejusdem certiorari volumus et debemus, eo quod personam nostram et regie dignitatis honorem contingat, et in nostri scandalum et dedecus manifestum excogitari videtur, vobis mandamus in fide qua nobis tenemini quod sitis coram nobis et Edwardo filio nostro London' in quindena Purificacionis Beate Marie proximo venture ad plenius certificandum nos super negocio memorato. Faciatis eciam coram nobis venire ad predictos diem et locum omnes subscriptos videlicet Gaylardum Columbi, Amaneum Columbi, Willelmum Reymundi (fn. 2) Columbi, Johannem Columbi, Petrum Gondomerii, Reymundum de Cantamerle, militem, Arnaldum de Gyrunde, militem, Mennium filium Arnaldi de Girunde militis, Elyam de Fronsac, Willelmum de Scossan, militem, Padorolum Balistarium, Willelmum Vaquarii, Arnaldum de Silva, Petrum Marquesii, Petrum de Burgo, Willelmum Reymundi (fn. 3) de Tholosa, Reymundum de Oleran, Willelmum le Bogre, Johannem Vasconem, Petrum de Blavia, Paschalem le Torner, Petrum de Lise, Petrum de Puteo et Gailardum de Karingnan, concives vestros, ad proponendum contra prefatos Gailardum et fautores suos in premissis quod ad honorem nostrum et utilitatem predicte civitatis viderint proponendum. Nos autem predictos diem et locum prefatis Gaylardo et sociis suis prefiximus, ut ipsi vel alii quos dicte transgressionis vel imposicionis ejusdem reos invenerimus, ultioni debite subjaceant prout honor noster et rei qualitas exposcit. Et interim prefato Gaylardo et fautoribus suis pacem habere promitattis. Et habeatis ibi hoc breve. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est Drogoni de Barant', senescallo Vasconie quod, nisi predicti Arnaldus, major, et jurati predictum mandatum exequantur ad plenum, predictus Drogo predictos Gailardum et alios venire faciat sicut predictum est.

Quia rex miratur quod Johannes Columbi, quondam major Burdegale, non venit coram rege Paris' in crastino Beate Katerine Virginis, sicut rex alias ei mandavit, (fn. 4) pro facto Gaylardi de Solio et fautorum suorum, pro quo nuper capti fuerunt et detenti apud Burdegalam et accusati coram rege in Anglia, et rex vult certiorari super veritate ejusdem facti, eo quod personam regis et regie dignitatis honorem contingit et in ejus scandalum et dedecus manifestum excogitari videtur, mandatum est eidem Johanni in fide qua regi tenetur quod sit coram rege et Edwardo filio suo Lond' in quindena Purificacionis Beate Marie proximo venture contra prefatum Gailardum, cui rex predictum diem prefixit ad plenius certificandum regem super negocio memorato. Teste ut supra.

Mandatum est Arnaldo Caylau, majori Burdegale, quod, quia rex intellexit per Willelmum Reymund Columbi, concivem suum, quod crimen impositur Gaylardo de Solio et complicibus suis, pro quo nuper capti fuerunt et detenti in predicta civitate Burdeg', prosequi proponit contra eos, et discussio tanti criminis, quod non solum in perturbacionem pacis ejusdem civitatis verum eciam in honoris regis lesionem et scandalum regis et offensam maliciose videtur excogitatum, coram rege et Edwardo filio suo merito debeat agitari, mandatum est eidem Arnaldo quod, si causam predictam in forma predicta prosequi voluerit, sit coram Rege et prefato filio suo Lond' in quindena Purificacionis Beate Marie proximo venture ad proponendum contra eos ibidem quod honori regis et suo viderit expedire. Rex autem eosdem diem et locum prefixit prefato Gaylardo et fautoribus suis quod tunc sint ibi pro negocio memorato. Teste ut supra. Per regem, comitem Glouc', J. Mansel et R. Waler'. Et alie litere precedentes tangentes negocium Vasconie.

Pro Johanne de Burgo.Rex Hugoni le Bygod, justiciario Anglie, salutem. Sciatis quod, inspectis transcriptis cartarum quas dudum fieri fecimus quondam Huberto de Burgo et Margarete uxori ejus, et inquisicionibus per preceptum nostrum factis de terris et tenementis que predicta Margareta tenuit, que sub sigillo venerabilis patris W. Wygorniensis episcopi et vestro nobis misistis, per quas quidem inquisiciones nobis constitit Johannem de Burgo, filium predicti Huberti, esse rectum heredem ejusdem Huberti de terris predictis, cepimus homagium ejusdem Johannis de terris et tenementis que predicta Margareta tenuit de nobis in capite die quo obiit et que post mortem ejusdem Margarete eidem Johanni accidere debuerunt. Et ideo vobis mandamus quod accepta ab eodem Johanne sufficienti securitate de racionabili relevio nobis reddendo de terris et tenementis predictis et aliis que occasione mortis ejusdem Margarete in manum nostram cepistis, et eidem Johanni accidere debent, eidem Johanni vel certo attornato suo litteras suas patentes vobis super hoc deferenti, plenam seysinam inde habere facias. Teste etc. Paris' xxiiij. die Decembris anno etc. xliiij.

Pro Reginaldo de Pontibus et Margareta uxore ejus, Alfoncio comite Pictav' et Gastone de Byarne.Rex dilecto filio suo Edwardo salutem et paternam benedictionem. Cum Reginaldus de Pontibus et Margareta uxor ejus nuper venissent coram illustri rege Francie et nobis et peterent ut villam et castrum de Brigerac sibi reddi faceremus, et eciam Alfoncius comes Pictav' et Tholes' a nobis peteret ibidem quod quatuor milia et ducentas libras Burdegalenses et quadraginta et quinque libras sterlingorum pro malis toltis hominibus suis factis in Vasconia sibi restitui faceremus, et nos eis super hoc diem prefixerimus in quindena Pasche proximo futuri apud Burdegalam coram vobis vel senescallo vestro Vasconie ; et Gasto de Bearne castrum de Saltu sibi reddi, et prior de Regula de ecclesia sua tempore gwerre prostrata satisfactionem sibi fieri, a nobis similiter petierunt ; nosque, pro eo quod terra Wasconie est in manu vestra, nequiverimus, sicuti nec debemus, eis sine vobis eis ad plenum respondere, vobis mandamus quod prefatis comiti Reginaldo et Margarete super exactionibus suis justicie complementum facias exhiberi; et prefatis Gastoni et priori certum diem super querimoniis suis prefigatis, ubi jus suum prosequi valeant prout de jure fuerit faciendum, scituri quod, ni feceritis, oportebit nos eisdem inde justiciam celeriter exhibere, alioquin in defectum nostri et vestri adibunt predictum regem Francie ad justiciam super premissis optinendam. Propter quod nobis taliter prospiciatis in hac parte et eos super querelis et querimoniis suis sic expediatis quod dampnum aut gravamen nobis aut vobis ex hoc pro defectu vestri in posterum non possit iminere. Teste rege Paris' xxiiij. die Decembris anno et supra. Per ipsum regem et consilium tune ibi existens.

Pro Henrico de Sully.Rex baronibus suis de scaccario salutem. Sciatis quod concessimus dilecto et fideli nostro Henrico de Sully quod de viginti et sex marcis, quas idem Henricus nobis debet de custodia terrarum que fuerunt Reginaldi de Wybaldeston', quam Willelmus de Wendling', eschaetor noster citra Trentam, ei nomine nostro vendidit, tenendam usque ad legitimam etatem heredis predicti Reginaldi, solvat nobis ad scaccarium nostrum Pasche anno regni nostri xliiij. quadraginta solidos, et ad scaccarium Sancti Michaelis proximo sequens quadraginta solidos. Et de residuo reddat nobis ad scaccarium nostrum Pasche anno regni nostri xlv. duas marcas et dimidiam, et ad scaccarium Sancti Michaelis proximo sequens duas marcas et dimidiam, et sic de anno in annum quinque marcas ad eosdem terminos donec predicte viginti et sex marce nobis fuerint persolute.

Et ideo vobis mandamus quod prefato Henrico de predictis viginti et sex marcis eosdem terminos habere et sic fieri et inrotulari faciatis. Teste ut supra.
Et similiter mandatum est Willelmo de Wendling', eschaetori citra Trentam, quod, cum rex concesserit eidem Henrico terminos predictos de predictis denariis sicut predictum est, ipse sic fieri et teneri permittat. Teste ut supra. Per J. Mansel' et R. Waler'.

Pro Frederico de Lavann'.Rex thesaurario et camerariis suis salutem. Liberate de thesauro nostro dilecto et fideli nostro Frederico de Lavann' centum marcas pro expensis suis quas fecit nobiscum in Francia et pro expensis faciendis in redeundo versus partes suas, de dono nostro. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Monte Kanyseo.Mandatum est Ricardo de Muntfichet, custodi foreste Esex', quod in eadem foresta faciat habere Willelmo de Monte Kanyseo tres bissas (de (fn. 5) ) dono regis. Teste ut supra.

Pro Johanne de Burgo.Cum rex nuper reddiderit dilecto et fideli suo Johanni filio et heredi Huberti de Burgo quasdam terras et tenementa cum pertinenciis, que Margeria quondam uxor ejusdem Huberti de rege tenuit, et que eidem Johanni post mortem ejusdem Margerie nuper acciderunt, ac eadem Margeria quibusdam libertatibus ad predictas terras et tenementa spectantibus per omissionem et negligenciam ballivorum suorum minus plene usa fuit, ut dicitur ; rex, volens eidem Johanni super hoc graciam facere specialem, concessit eidem quod liceat ei eisdem libertatibus uti, sicut predicta Margeria libertatibus illis rationabiliter prius uti potuisset per cartas nostras de libertatibus predictis Huberto et Margerie concessas. Et mandatum est Hugoni le Bygod justiciario Anglie quod, si ita est, tunc sic fieri et vicecomitibus, in quorum ballivis terre et tenementa consistunt, ubi idem Johannes libertates predictas habere debeat, id demandari faciat. Teste rege Paris' xxviij. die Decembris anno etc. xliiij. Per ipsum regem, R. comitem Glouc' et J. Mansel'.

Pro Rogero de Evesham.Mandatum est custodi foreste de Chippenham quod in eadem foresta faciat habere Rogero de Evesham quinque quercus cum omnibus eschaetis de dono regis. Teste etc. apud Sanctum Dyonisium xxix. die Decembris.

Footnotes

  • 1. va against the first, cat against the second of these two entries.
  • 2. Rm in MS.
  • 3. Rmdi in MS.
  • 4. sicut to mandavit repeated.
  • 5. Omitted in MS.