BHO

Close Rolls, January 1260

Pages 233-236

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1934.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Please subscribe to access the page scans

This volume has gold page scans.
Access these scans with a gold subscription.Key icon

Close Rolls, January 1260

1260.

Pro rege. De capa et casula.Mandatum est Edwardo de Westmonasterio quod de croceo samitto, quod rex per dilectum clericum suum, Johannem de Kokefeud, ei transmittit, fieri faciat sine dilacione unam casulam et unam capam de choro cum decenti apparatu de latis aurifrigiis cum quadam nuschia competenti ad dictam capam ita quod rex eas habeat promptas contra adventum suum ad faciendum inde oblaciones suas apud Westmonasterium in eodem adventu suo. Et mandatum est Johanni de Crackale, thesaurario regis, quod ea que ad operaciones earundem necessaria fuerint eidem Edwardo habere faciat indilate. Et, cum rex sciverit custum, breve suum de Liberate eidem thesaurario inde habere faciet. Teste rege apud Sanctum Dyonisium xiiij die Januarii anno etc. xliiij.

Pro Henrico de Norwic'.Mandatum est Nicholao de Haulouh, custodi episcopatus Wintoniensis, quod de exitibus predicti episcopatus faciat habere Henrico de Norwic', servienti regis, quadraginta solidos pro quodam equo suo quem amisit in servicio regis in partibus Francie. Et computetur etc. Teste ut supra.

Pro Nicholao de Sancto Mauro.Mandatum est eidem Nicholao quod de exitibus ejusdem episcopatus Winton' vel aliunde, ubi commodius fieri poterit, sinc dilacione faciat habere Nicholao de Sancto Mauro decam libras ad unum equum de dono regis. Teste rege apud Sanctum Dyonisium xxij. die Januarii anno regni etc. xliiij. Per ipsum regem.

Pro Baldewyno de Villa.Mandatum est thesaurario et camerariis quod si, scrutatis rotulis cancellarie regis et brevibus de Liberate, invenerint quod rex teneatur Baldewyno de Villa in viginti libris de annuo feodo suo quod percipit ad scaccarium regis tunc eidem Baldewyno easdem viginti libras ad scaccarium Pasche proximo futurum sine dilacione habere faciant. Teste ut supra. In eadem forma mandatum est Hugoni le Bygod, justiciario Anglie.

Pro Alelmo de Mez.Mandatum est eisdem quod, scrutatis rotulis cancellarie de arreragiis que debentur Alelmo de Mez de annuo feodo suo quod percipit ad scaccarium regis et inspectis brevibus de Liberate, sique penes se habuerint, faciant ei habere medietatem predictorum arreragiorum ad scaccarium Pasche proximo futurum et aliam medietatem ad scaccarium Sancti Michaelis proximo sequens. Teste ut supra.

Pro clericis et servientibus existentibus cum rege in Francia. De robis.Mandatum est Willelmo de Glouc', custodi cambii regis, quod de primis denariis provenientibus de exitibus ejusdem cambii faciat habere Ricardo de Ewell' centum sexaginta et tres libras, novem solidos et quatuor denarios ad acquietandum inde robas clericorum et servientum nostrorum nobiscum in Francia existentium, qui robas contra Natale Domini proximo transactum non habuerunt, ubi milites nostri contra idem festum robas suas habuerunt. Et computabitur ad scaccarium. Teste ut supra.

Pro Ada de la Forde.Mandatum est custodi foreste de Gillingham quod in eadem foresta faciat habere Ade de la Forde, valletto regine, sex quercus de dono regis. Teste ut supra.

Rex thesaurario et camerariis suis salutem. Liberate de thesauro nostro dilecto et fideli nostro Ricardo de Clare, comiti Glouc' et Hertford', ad opus dilecti clerici nostri magistri Symonis de Fazano canonici Vercell' quinquaginta marcas, videlicet, quadraginta marcas super feodum ipsius magistri Symonis quod ei concessimus percipiendum ad scaccarium nostrum et decem marcas de dono nostro. Teste etc. apud Noyun xxx. die Januarii anno ut supra. Per ipsum regem, J. Mansel' (fn. 1) et per litteras R. comitis Glouc'. (Cancelled) Vacat quia liter (sic) inferius. (fn. 2)

Rex thesaurario et camerariis suis salutem. Liberate de thesauro nostro dilecto et fideli nostro Ricardo comiti Glouc' et Hertford' ad opus W. prioris de Manso et Amalvini de Vareis, quos ex parte nostra assignavimus ad extentam faciendam de terra de Agen', centum et quadraginta marcas, videlicet, ad opus predicti prioris centum marcas et ad opus predicti Almavini quadraginta marcas, ad expensas suas circa extentam illam faciendam inde acquietandas. Teste ut supra. Per ipsum regem et J. Mansell' et per ordinacionem R. comitis Glouc' et P. de Sab'. (Cancelled. (fn. 2) )

Rex W. de Merton' salutem. Quia variis impedimentis prepediti non possumus adeo celeriter ut credebamus ad partes Anglie nos transferre donec responsum dilecti et fidelis nostri R. comitis Glouc', quem pro pecunia ad nos mittenda et aliis negociis nostris expediendis mittimus in Angliam, propter quod nullum parleamentum in Anglia usque adventum nostrum ibidem teneri volumus; vobis mandamus quod nullo modo citra adventum nostrum in Anglia aliquod breve nostrum de aliquo parleamento tenendo ibidem consignari faciatis. Teste me ipso apud Sanctum Dyonis' xxiiij. die Januarii anno etc. ut supra. Per ipsum regem.

Rex thesaurario et camerariis suis salutem. Liberate de thesauro nostro Gaylardo de Solio ad opus prioris de Manso et Amalvini de Vareys, quos ex parte nostra assignavimus ad extentam faciendam de terra de Ageneys centum et quadraginta marcas, videlicet, ad opus predicti prioris centum marcas et ad opus predicti Almavini quadraginta marcas, ad expensas suas circa extentam illam faciendam. Liberate eciam alicui certo mercatori Lumbardo, de quo confidatis, ad opus dilecti clerici nostri magistri Symonis de Fazano canonico Vercell', qui negociis nostris intendit in partibus Francie, quinquaginta marcas eidem per eundem mercatorem sine dilacione transmittendas, videlicet quadraginta marcas super feodum ipsius magistri quod ei concessimus percipiendum ad scaccarium nostrum et decem marcas de dono nostro super quo similiter scribimus dilecto et fideli nostro Hugoni le Bygod, justiciario nostro, quod fieri faciat indilate. Teste ut supra.
Scribitur super hoc per aliam litteram justiciario quod sic fieri faciat indilate. Per ipsum regem, R. comitem Glouc' et J. Mansell'. (Both entries cancelled) Vacat quia aliter inferius per regem et consilium.

Pro Imberto de Monte Ferandi.Rex thesaurario et camerariis salutem. Liberate de thesauro nostro sine dilacione dilecto et fideli nostro Imberto de Monte Ferandi, quem in Angliam destinamus, sex marcas ad unum palefridum, ita quod reversio sua ad nos pro defectu predicte peccunie non retardetur. Teste ut supra.

Footnotes

  • 1. J. Mansel interlineated.
  • 2. The marginal note Vacat quia aliter inferius refers to both entries.