Close Rolls, April 1261

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1934.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, April 1261', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261, (London, 1934) pp. 468-473. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol11/pp468-473 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, April 1261

Quia rex non modicum indiget libera petra ad operaciones Turris regis London' et petra quam quareatores quarere de Reygate foderunt remansit ibidem pro defectu cariagii, per quod dicte operaciones retardantur ad dampnum regis, mandatum est vicecomiti Surr' quod visis litteris istis cum omni festinacione habere faciat dictis quareatoribus sufficiens cariagium pro denariis regis quos iidem quareatores eis habere facient ad petram dicte quarere cariandam usque Lamhith' ad operaciones predictas. Et hoc sicut indempnitatem suam diligit non omittat, ne, si dicte operaciones pro defectu petre illius ulterius retardentur, ad te graviter capere debeat. Teste rege apud Turrim Lond' viij. die Aprilis.

Quia rex accepit per inquisicionem, quam per vicecomitem suum Glouc' fieri fecit, quod Thomas Foliot quondam rector eeclesie de Westbir' tenuit tota vita sua capellas de Newenham et Ministrewrth' una cum predicta ecclesia sua tanquam pertinentes ad eandem ecclesiam usque ad diem quo obiit, mandatum est P. Herefordensi episcopo quod magistro Ricardum Talebot, rectorem ecclesie de Westbir', super predictis capellis indebite molestari non permittat. Teste rege apud Turrim London' viij. die Aprilis.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Glouc'.

Thoma de Winefeld' de Burgat' recognovit in cancellaria regis se debere Roberto Fulconi dimidiam marcam solvendam ei in vigilia Pasche. Et, nisi fecerit, concessit quod dicta pecunia levetur de terris et catallis suis in comitatu Suff'.

Mandatum est fratri Simoni de Ascell' quod in hac septimana Pasche vel infra quindenam Pasche ad ultimum ad regem veniant deferentes (fn. 1) cum eis omnes denarios quos levaverunt vel levare poterunt de bladis episcopatus Dunelmensis, que rex tempore vacacionis ejusdem fecit seminari, una cum aliis perceptis de exitibus predicti episcopatus. Et hoc sicut regem diligunt non omittant. Et ne vendicio predictorum bladorum pro defectu appreciacionis eorundem retardetur, rex mandavit vicecomiti suo Norhumbr' quod per sacramentum proborum, etc., quos ad hoc viderit magis necessarios appreciari faciat blada predicta tam in maneriis predicti episcopatus inter Tynam et Teysam quam in comitatu predicto existentia, ita quod commodum regis inde facere possint sicut rex eis injunxit et ad dicta blada, sicut predictum est, apprecianda diligenter intendat (sic). Et appreciacionem regi scire faciat termino predicto. Teste rege apud Turrim' London' xiij. die Aprilis.

Adam filius Alexandri de Lewesham venit in cancellaria regis et recognovit se debere Willelmo Bonquer' viginti marcas solvendas ei in festum Omnium Sanctorum proximo futurum. Et, nisi fecerit, concessit quod dicta pecunia levetur de terris et catallis suis in comitatu Kancie. Teste rege apud Turrim London' xiiijto. die Aprilis.

Rex vicecomiti Kancie salutem. Cum nuper mandaverimus Willelmo de Wendling', escaetori nostro citra Trentam, quod omnes denarios provenientes de exitibus ballie sue nobis sub omni festinacione habere faceret, ac idem Willelmus coram nobis testificatus fuerit quod Alvredus de Den', coescaetor suus in comitatu tuo, nobis debeat xx. li. et Adam de Hamstal de Derteford' et socii sui, ballivi ville de Derteford', c. solidos de exitibus ballie predicte, et de quibus idem Willelmus recepit compotum eorundem Ade, Alvredi et aliorum; tibi precipimus quod eosdem Adam, Alvredum et alios pro predictis denariis sine dilacione distringas, ita quod denarios illos modis omnibus coram nobis habeatis apud Westmonasterium in quindena Pasche liberandos ad scaccarium regis vel in garderoba sua per visum predicti Willelmi. Et hoc sicut te et omnia tua diligis nullo modo omittas. Precipimus eciam tibi quod venire facias predictum Alvredum ad predictum diem coram baronibus nostris de scaccario cum rotulis brevibus et talliis suis de toto tempore quo fuit escaetor noster in comitatu predicto ad reddendum compotum suum de eodem tempore. Teste etc.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Norff' et Suff' quod distringat Ricardum de Pleyford' de xx. libris pro relevio suo et de exitibus maneriorum de Otel' et Preston', et quod venire faciat ad predictum diem coram baronibus de scaccario Radulfum Berry, escaetorem Norff', Willelmum de Medefeud', escaetorem Suff', et Robertum de Norton, qui aliquando fuit escaetor Suff', cum rotulis, brevibus et talliis suis ad reddendum compotum suum de toto tempore quo fuerunt escaetores in comitatibus predictis, et quod venire faciat coram predictis baronibus Hamonem Hauteyn et ballivum de Witton' ad reddendum compotum suum de toto tempore quo manerium illud fuit in manum regis.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Cant' et Huntedon', quod distringat Johannem de Ravenigham in Saham et Simonem de la Mar' pro lxij. s. iiijor. d. de exitibus manerii de Saham et Bartholomeum de Hemmington' pro vj. li. et xl. d. de exitibus manerii de Eton', dum fuerunt in manu regis. Et quod venire faciat Willelmum de Abindon', escaetorem in comitatu Cant', Simonem de Coppemanneford', escaetorem in comitatu Huntedon', et Willelmum de Stowe, qui aliquando fuit escaetor in comitatu Cantebr', ad predictum diem coram baronibus de scaccario cum rotulis, brevibus et talliis suis ad reddendum compotum suum de toto tempore quo fuerunt escaetores in comitatibus predictis. Teste etc.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Linc' quod distringat Radulfum filium Simonis, coescaetorem Lindes', pro sexdecim marcis et Galfridum de Sancto Medardo, coescaetorem de Ketsteven' pro lvj. li. sex denariis et quadranti, et Stephanum Sibri pro xxxij. li. xiij. s. et obolo pro bladis et instauro de Rowell'. Et quod venire faciat ad predictum diem etc. ut supra.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Suthampt' quod distringat Stephanum le Botyler, ballivum de Wymering', et Ricardum prepositum de Polhampton' pro lx. s. de exitibus maneriorum de Wymering' et Polhamton'.

Mandatum est ballivis de Waltham quod contra instans festum Pasche, quod rex celebraturus est London', fieri faciant in villa sua lx. solidatas boni et pulcri panis, et quatuor panes ad denarium, et panem illum venire faciant usque Turrim regis London', ita quod sit ibi in vigilia Pasche ad ultimum liberandus in panetaria regis. Et rex tunc custum panis illius quam cariagii ejusdem, eis reddi faciet. Teste rege apud Turrim London' xxij. die Aprilis.
Eodem modo mandatum est ballivis de Berking' de lx. solidatis panis.
Eodem modo mandatum est majori et vicecomitibus London' de xx. libratis panis.
Eodem modo mandatum est ballivis de Derteford' de lx. solidatis panis.
Eodem modo mandatum est de ballivis de Kingiston de xl. solidatis panis.
Eodem modo mandatum est ballivis de Sancto Albano de c. solidatis panis.
Eodem modo mandatum est ballivis de Watford de xl. solidatis panis.

Abbas Sancti Edmundi. (fn. 2)

[m. 13d.]

Adam de Bocking venit etc. die Jovis proxima ante Pascha apud Turrim London' et petiit terram Reginaldi del Hul, domini sui, in Boking' eidem Reginaldo replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. coram justiciariis de banco versus Matillidem de Waus ut dicitur.
Thomas Fucher venit etc. die Veneris proxima ante Pascha et petiit terram suam in Kentebir' sibi replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. versus Johannam de Wytemor'.

Quia rex concessit R. regi Romanorum illustri, fratri suo, quod potestatem habeat corigendi transgressiones et excessus ballivorum suorum cum ad ipsum de eorum excessibus et transgressionibus querela fuerit delata, et predictus frater regis nondum ad hoc vacare potest pro negociis regis quibus ad instanciam regis diligenter intendit, mandatum est vicecomiti Oxon' quod districcionem quam fecit Petro de Esserigg' et aliis ballivis prefati regis in balliva tua pro eo quod non venerunt coram Gilberto de Preston' et sociis suis, justiciariis regis ultimo itinerantibus in comitatu predicto, ad respondendum ibidem conquerentibus de ipsis, ponant in respectum usque ad festum Sancti Johannis Baptiste proximo futurum, ut interim prefatus frater regis corigi faciat transgressiones predicti Petri et aliorum ballivorum suorum in comitatu predicto. Teste rege apud Sanctum Paulum London' xxvj. die Aprilis.

Johannes Bernard venit etc. die Martis proxima post festum Sancti Marce Ewangeliste et petiit terram Johannis de Busceby in Chevel' eidem Johanni replegiari et terram Walteri de Coleford' in predicta villa eidem Waltero replegiari et terram Willelmi le Venur in eadem villa eidem Willelmo replegiari, et terram Rogeri le Bercher in eadem villa eidem Rogero replegiari, et terram Petri le Bercher in eadem villa eidem Petro replegiari, et terram Petri Attegrene in eadem villa eidem Petro replegiari, que captc etc. propter defaltam etc. versus Sarram que fuit uxor Osberti de Stenetworth.
Ricardus de Manewod' venit etc. die Jovis proxima post festum Sancti Georgii et petiit terram Gerardi de Salinis in Farnham' replegiari. que capta etc. coram justiciariis de banco, versus Johannem Lovel' ut dicitur.
Idem Ricardus venit etc. die predicto et petiit terram Radulfi filii Ricardi in Farnham replegiari etc. versus predictum Johannem etc.
Willelmus de la Kersoner' venit etc. die Jovis proxima post festum Sancti Georgii et petiit terram Willelmi de Goldingham et Aline uxoris ejus in Sotisbroc eis replegiari, que etc. propter defaltam etc. coram justiciariis regis ultimo itinerantibus apud Rading' versus Margeriam de la Putte.

Rex justiciariis suis proximo itineraturis in comitatu Glouc' salutem. Cum loquela que fuit coram justiciariis nostris de banco per breve nostrum inter Philippam comitissam Warr' petentem et dilectum et fidelem nostrum Johannem de Plessetis comitem Warr' deforciantem de duabus partibus manerii de Cheddewurth racione communis summonicionis nuper facte de itinere vestro in comitatu predicto unam (sic) cum aliis loquelis et placitis de banco coram vobis sit translata, super cujus processu dicti justiciarii nostri de banco ad plenum sunt instructi, ac idem comes, quem pro arduis negociis nostris nobiscum retinemus ad presens, paratus sit prout justum fuerit secundum legem et consuetudinem regni nostri ad proximum diem sibi inde prefixum, videlicet a die Pasche in unum mensem, respondere sine ulteriori dilacione nec aliquo modo possit ventilacioni illius loquele coram vobis interesse pro negociis predictis, nos optentu servicii sui graciam ei facere volentes uberiorem ut decet, vobis mandamus quatinus dictam loquelam cum omnibus adminiculis et brevibus ipsam contingentibus ad bancum sine dilacione remittatis, dicte comitisse predictum diem ibidem prefigentes, quod tunc sit ibi predictam loquelam suam versus prefatum comitem prosequitura si voluerit. Et mittatis ibi hoc breve. Teste etc. Per ipsum regem.

Rex archiepiscopo Cantuariensi salutem. Credebamus satisfecisse vobis tradendo nobiliorem locum regni nostri scilicet aulam nostram Westmonasterii, cum quia dilecta regina nostra moram trahit apud Sanctum Paulum London' ubi accessus multitudinis inhonestus ipsa presente existit, tum quia civitas illa muniri debeat cum. . . . (cancelled).

Walterus de La Hyde posuit loco suo Radulfum de Wilbedding' in loquela que est coram rege inter ipsum Walterum querentem et Petro de Monte Forti et alios de placito transgressionis.

Kancia.—Memorandum quod loquela que est coram rege a die Pasche in xv. dies inter Ricardum de Clar', comitem Glouc', querentem, et Thomam Chych' et Danielem filium Huberti et alios in brevi de placito transgressionis de consensu partium ponitur in respectum in eodem statu in quo nunc est usque ad quindenam sancti Johannis Baptiste proximo futuram.

Footnotes

  • 1. (sic) Thomas de Kinros was joined in the commission (Cal. Pat. R. p. 143).
  • 2. Written in lower edge of membrane in contemporary hand and covered originally by the overlap of the next membrane.