BHO

Close Rolls, May 1261

Pages 473-480

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1934.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Please subscribe to access the page scans

This volume has gold page scans.
Access these scans with a gold subscription.Key icon

Close Rolls, May 1261

Mandatum est Nicholao de Turri quod per sacramentum illorum xij. de hundredo de Aringford' qui fuerunt coram eo in itinere suo Cant' et aliorum proborum et legalium hominum per quos etc. inquirat utrum Ricardus de Baudre et uxor ejus evaserunt de homagio Willelmi de Merley in Waddon', vel de homagio Galfridi de Scalar' et Aymonis Turumberd' in eadem villa, quorum evasio presentata fuit coram eo in itinere predicto, et utrum homagia predicta participare debeant et consueverint in amerciamentis pro hujusmodi evasionibus factis de homagio unius eorum, nec ne. Et si invenerint quod dicta homagia non debeant nec consueverint participare in amerciamentis hujusmodi, tunc de homagio illius de quo predicti Ricardus et uxor ejus evaserunt, levari faciat amerciamentum dictam evasionem contingens per extractas suas inde faciendas. Et mandatum est vicecomiti Cant' quod ad diem et locum quos ei scire faciet, dictos xij. et alios probos et legales homines per quos rei veritas in premissis melius sciri poterit coram eo venire faciat. Teste rege apud Cantuariam ix. die Maii.

Kancia.Memorandum quod loquela que est coram rege in quindena Pasche inter abbatem de Sancto Augustino Cantuarie querentem et Thomam Chich' et Danielem filium Huberti, ballivos Cantuarie, de placito transgressionis de consensu partium ponitur in respectum in eodem statu in quo nunc est usque ad quindenam Sancti Johannis Baptiste proximo futuram.

Rex baronibus suis de scaccario salutem. Ostensum est nobis ex parte prioris et conventus Sancte Trinitatis Cantuarie quod, cum omnes homines sui tam forinseci quam de villa Cantuarie per cartas predecessorum nostrorum regum Anglie quieti esse debeant et consueverint de omnimodis talliagiis, Henricus de Helgeton' et Fulco Peyforer, quos ad assidendum ultimum talliagium nostrum apud Cantuariam assignavimus, Gilbertum Brien, hominem ipsorum prioris et conventus manentem in suburbio Cantuarie, talliaverunt occasione tenementi sui quod tenet ibidem de priore et conventu predictis, qui nunquam antea nec aliqui qui tenementum illud tenuerunt et (sic) talliari consueverunt. Et ideo vobis mandamus quod scrutatis rotulis scaccarii nostri et facta inde diligenti inquisicione, si inveneritis quod ita sit, tunc districcionem quam prefato Gilberto fieri facitis pro talliagio predicto ponatis in respectum, donec speciale a nobis habueritis inde mandatum. Teste rege apud Cantuariam xij. die Maii.

Comune Iter de Itinere Justiciariorum Itineraturorum ad communia placita in comitatu Norhampt' summonitum est coram Justiciariis domini regis apud Norhampt' in crastino Sancte Trinitatis anno etc. xlvto.
Rex constituit Willelmum de Wilton, Nicholaum de Turri, Gilbertum Talebot, Robertum de Briwes et Adam de Greynvil' justiciarios suos ad itinerandum ad omnia placita in comitatibus Norhampt', Bed', Buk', Essex' et Hertford', ad dies et loca que ad hoc providerint. Et mandatum est archiepiscopis, episcopis, abbatibus, prioribus, comitibus, baronibus, militibus, liberis hominibus et omnibus aliis de comitatibus predictis quod eisdem fidelibus regis tanquam justiciariis regis itinerantibus in comitatibus predictis in omnibus que ad hujusmodi placita pertinent intendentes sint et respondentes sicut predictum est. In cujus etc. Teste rege apud Sanctum Paulum London xxiiij. die Maii.
Quietancia de communi summonicione in comitatu Norhampt'.
Robertus de Veteri Ponte
Johannes de Grey
Willelmus de Grey
Phillippus de Couel'
Willelmus de Hanyton'
Galfridus Gacelyn
abbas de Burgo
Nicholaus de Cugho

Hec est convencio facta inter Mauricium de Berkeleg' militem ex una parte et Cristianam filiam et heredem Roberti Braunt ex altera, die Veneris in festo Beati Johannis ante portam Latinam anno domini M. CC. lx. primo apud Romenal', videlicet, quod cum maneria de Byxe, de Stockenchirch' et de Kykisham in comitatu Oxon', et manerium de Faldingwurth' in comitatu Linc' et omnes terre et tenementa cum pertinenciis que quondam fuerunt predicti Roberti patris ipsius Cristiane in Anglia die quo obiit, ipsam Cristianam jure contingant hereditario, eadem Cristiana, pro eo quod idem Mauricius laboribus, perquisicionibus, misis et expensis omnem quam poterit diligenciam fideliter apponet ad recuperandum et perquirendum secundum legem terre maneria, terras et tenementa predicta nomine ipsius Cristiane, dedit et concessit pro se et heredibus suis predicto Mauricio et heredibus vel assignatis suis duas partes maneriorum, terrarum, et tenementorum predictorum et totius terre que eidem Cristiane aliquo modo in Anglia accidere poterit, habendas et tenendas de capitalibus dominis feodorum illorum faciendo inde eisdem capitalibus dominis servicia debita et consueta, et ipsa Cristiana tenebit residuam terciam partem maneriorum predictorum terrarum et tenementorum predictorum sibi et heredibus suis de predicto Mauricio et heredibus vel assignatis suis, faciendo eidem Mauricio et heredibus suis servicium quod debetur capitalibus dominis de tercia parte predicta. Et idem Mauricius, postquam maneria terras et tenementa predicta cum pertinenciis nomine predicte Cristiane per legem terre disracionaverit, eandem Cristianam per tres annos in victualibus et vestibus exhibebit sicut unam de domicellis camere ipsius Mauricii. Et si contingat aliquo tempore ipsam Cristianam contra hanc convencionem aliquid attemptare, quod absit. concessit pro se et heredibus et assignatis suis eadem Cristiana, quod extunc liceat vicecomitibus domini regis in quorum ballivis maneria terre et tenementa predicta sunt, eadem maneria, terras et tenementa libere ingredi et sine reclamacione vel contradicione ipsius Cristiane vel heredum suorum ea in manu domini regis retinere donec de exitibus eorundem levaverunt ad opus domini regis nomine pene c. libras ad fabricam ecclesie Westmonasterii et ad opus predicti Mauricii quingentas libras pro laboribus, expensis et misis suis predictis. Et ad istam convencionem fideliter et sine dolo vel fraude tenendam, utraque pars in manu magistri Nicholai archidiaconi Eliensis tunc cancellarii domini regis affidavit. Et ad majorem eciam hujus convencionis securitatem presenti scripto ad modum cyrographi confecto uterque ipsorum Mauricii et Cristiane sigillum suum apposuit. Hiis testibus, dominis Alano la Zuch', Roberto Waler', Imberto Pugeys senescallo domini regis, Roberto Aguilun, Thoma Corbet, Johanne de Muscegros, Radulfo de Gorges, Mauricio de Sancto Johanne, militibus domini regis, et Willelmo de Birlay, clerico domini regis, qui hec scripsit, et multis aliis.

Robertus filius Henrici de Thorp' venit in cancellaria regis apud Cantuariam die Jovis proxima post festum Sancti Johannis ante portam Latinam et recognovit in eadem cancellaria se debere Johanni de Langetoft quadraginta solidos solvendos ei ad duos terminos, videlicet viginti solidos ad festum Sancti Michaelis anno etc. xlvto. et viginti solidos ad festum Omnium Sanctorum proximo sequens. Et, nisi predictos quadraginta solidos terminis supradictis solverit, concessit quod leventur de terris et catallis suis in comitatu Ebor' per vicecomitem ejusdem comitatus.

Rex vicecomiti Ebor' salutem. Cum nuper inhiberi fecerimus ne aliqui apud Pontem Fractum vel alibi in regno nostro tornearent sine licencia nostra speciali, et quidam milites contra inhibicionem nostram hoc facere presumpserint ut accepimus, tibi precipimus quod sine dilacione inquiras diligenter qui de balliva tua torneaverunt ibidem contra inhibicionem nostram, et terras omnium illorum de balliva tua qui in contemptum inhibicionis nostre id facere presumpserunt sine dilacione capias in manum nostram, ita quod ipsi manus ad eas non apponant donec aliud inde preceperimus. Et ita te habeas in hac parte quod pro defectu tui ad te graviter capere non debeamus. Teste rege apud Faversham xiij. die Maii.
Eodem modo mandatum est aliis vicecomitibus.

E. Aguyhm et Radulfus le Bret, G. Gacelyn. (fn. 1)

[m. 12d.]

Rex vicecomiti Kancie salutem. Quia plures malefactores tam equites quam pedites per ballivam tuam discurrentes dampna gravissima et dampna plurima perpetrant, quosdam depredando, quosdam interficiendo et alia enormia faciendo in pacis nostre turbacionem et lesionem gravissimam, tibi precipimus quod cum omni festinacione clamari facias per totam ballivam tuam pro conservacione pacis nostre quod decennarii sine dilacione capiant omnes suspectos de decennis suis, et, cum eos ceperint et tibi liberaverint, ipsos sine exaccione pecunie et difficultate qualibet recipias et in prisona nostra salvo custodias donec aliud inde preceperimus. Et quod omnes tam majores quam minores in singulis locis et ballivis ita viriliter et diligenter partes suas custodiant sicut de dampnis et depredacionibus in terris et feodis suis deinceps faciendo noluerint respondere. Et scire facias omnibus magnatibus nemora sua habentibus per transitus viarum ubi hujusmodi depredaciones et homicidia fieri consueverunt, quod nemora sua et passus taliter faciant custodiri sicut de dampnis et depredacionibus in eis factis noluerint respondere, quia in singulis locis tam in balliva tua quam alibi in regno nostro hujusmodi dampna que ipso defectu predicte custodie in eisdem evenerint, per ipsos de partibus predictis plene restitui faciemus. Et similiter facias clamari per totam ballivam tuam quod, quotiescunque huthesium levatum fuerit super aliquos. omnes quindecim annorum huthesio illi accurrant sicut se ipsos diligunt, et dictos malefactores viriliter insequantur et ad ipsos capiendos omnem diligenciam apponant, et, cum ipsos ceperint, eos ab eis sine omni difficultate et exaccione pecunie recipias custodiendos in prisona nostra sicut predictum est. Et similiter clamari facias per totam ballivam quod omnes jurati ad arma habeant arma sua prompta ad que sunt jurati, et eos, qui non sunt jurati ad arma et ad ea jurari debent, sine dilacione jurari facias ad arma, ita quod cum armis illis prompti sint ad servicium nostrum cum necesse fuerit et a nobis super hoc fuerint requisiti. Et ita te habeas in hoc mandato nostro exequendo quod diligenciam tuam merito debeamus commendare et ne pro defectu tui ad te et tua graviter capere cogamur. Teste ut supra.

Memorandum quod Galfridus de Norhamt', cui rex commiserat prioratum de Wenloc in ultima vacacione sua custodiendum quamdiu sibi placuerit, venit coram cancellario et senescallo regis et finem fecit cum priore et conventui (sic) de Wenloc lxx. marcarum pro dampnis que fecit predictis priori et conventui in predicta vacacione. Et recognovit se predictas viginti marcas soluturum eisdem priori et conventui apud Bermundeseye in festo Sancte Trinitatis proximo futuro. Et, nisi fecerit, concessit quod dicta pecunia levetur de terris et catallis suis.

[Schedule.]

Stephanus de Houtton' recognovit in cancellaria regis se debere Ade de Cestreton', clerico, quinque marcas solvendas ei a die Sancti Johannis Baptiste in tres septimanas. Et, nisi fecerit, concessit quod de terris et catallis suis leventur per vicecomitem Huntedon' ad opus predicti Ade. Teste etc.

Buk'.Agnes que fuit uxor Nicholai de Nortden' attornavit coram rege Radulfum de Agmodisham et Walterum de Agmodesham ad lucrandum etc. in loquela que attachiata est coram rege inter ipsam Agnetem querentem et Elyam filium Nicholai de Northden', Simonem et Ricardum filios Simonis Bluet de placito transgressionis in Hugenden'.

Mandatum est vicecomiti Buk' quod assumptis secum xij. discretis et legalibus militibus de comitatu suo in propria persona sua accedat ad terram abbatis de Tham' in La Lec et terram Roberti de Craunford' in Dodreshull' et per eorum sacramentum fieri faciat perambulacionem inter terram ipsius abbatis in La Lee et terram predicti Roberti in Dodreshull', ita quod perambulacio illa fiat per certas metas et divisas, quia predicti abbas et Robertus posuerunt se coram rege in perambulacionem illam. Et scire faciat justiciariis regis ad primam assisam cum in partes illas venerint sub sigillo suo et per quatuor milites ex illis qui perambulacioni illi interfuerunt, per quas metas et divisas perambulacio illa facta fuerit. Et habeat ibi nomina militum et hoc breve. Teste.

Magister (fn. 2) Johannes Renger recognovit in cancellaria regis se debere Elie de Roffa, marescallo regis, xvj. marcas solvendas ei in quindena Sancti Johannis Baptiste proximo futura. Et, nisi fecerit, concessit quod dicta pecunia levetur de terris et catallis in comitatibus Kancie et Essex'.

Rex perdonavit Roberto de Ros de Belvero et Alexandro de Kirketon', militi suo, transgressionem quam fecerunt torneando nuper apud Pontem Fractum contra inhibicionem regis et ei (sic) remisit indignacionem quam erga eos conceperat ea occasione. Et mandatum est vicecomiti Linc' quod si terras predictorum Roberti et Alexandri in balliva tua (sic) occasione dicte transgressionis in manum regis ad mandatum regis ceperit, eas eis sine dilacione restituat, nullam molestiam aut gravamen eis inferens occasione predicta. Teste rege apud Sanctum Paulum London' xxvij. die Maii.

Eodem modo mandatum est vicecomiti Ebor' pro Petro de Ros, Willelmo et Alexandro fratribus ejus, Hugone de Eure, Willelmo de Percy, Roberto filio Brian, Roberto Pikot, Willelmo filio Radulfi et Waltero Gwer et Willelmo de Goldingham, Marmoduco de Tweng, Ricardo de Tweng', Willelmo de Rosel', Johanni de Sethill', Willelmo de Steyngreve. Waltero de Grendal', Hugone de Nevil'.

Quia rex pro certo intellexit quod balena que nuper capta fuit in balliva vicecomitis Norf' et Suff' et per ipsum vicecomitem et suos distructa fuit nec inde aliquid habuit quod ad ipsum regem pertinuit, preceptum fuit predicto vicecomiti quod sicut se ipsum et omnia sua diligit sit coram ipsum dominum regem (sic) die Lune proxima post Ascensionem Domini ubicunque tunc fuerit in Anglia, ad respondendum eidem domino regi de predicta transgressione.

Johannes de Karleton' recognovit in cancellaria regis se debere Martino filio Oliveri duas marcas solvendas ei in octabis Sancti Michaelis proximo futuris. Et, nisi fecerit, concessit quod dicta pecunia levetur de terris et catallis suis in comitatu Linc'.

Mandatum est baronibus de scaccario quod scire faciant regi quantum de jure fuerit allocandum executoribus testamenti Petri Foliot defuncti de tempore quo fuit vicecomes regis in comitatibus Oxon' et Berk' pro expensis ipsius Petri factis in servicio regis per unum annum et quarterium unius anni, ut rex eis super hoc breve suum facere possit. Et hoc similiter de aliis vicecomitibus, si viderint expedire, fieri faciant. Teste.

Rex Waltero de Burges, custodi episcopatus Wintoniensis, salutem. Mandamus vobis quod per sacramentum etc. inquirat (sic) si ecclesia Petri de Bellae de Wydehay Episcopi extiterit in possessione habendi racionabile estoverium in boscis de La Wasse, Bochanger et Provet et pasturam ad c. oves et unum multonem, viij. boves, duos affros vel duas vaccas ubique cum averiis episcopi Wintoniensis extra parcum, et habendi porcos suos de propria nutritiva sua cum porcis prefati episcopi post blada asportata in eadem villa et quietos de pannagio in predictis boscis tempore ipsius Petri et predecessorum suorum. Et, si inveneritis predictam ecclesiam in possessione omnium premissorum temporibus predictis extitisse, tunc eidem Petro de possessione predictorum habere faciatis. Teste.

Walterus de Hoyle recognovit in cancellaria regis se debere Willelmo de Trublevil' xij. marcas solvendas in festo Advincule Sancti Petri proximo futuro. Et, nisi fecerit. concessit quod dicta pecunia levetur de terris et catallis in comitatu Wiltes'.

Rex vicecomiti Berkes' salutem. Per quosdam fideles nostros accepimus quod, cum Rogerus Gambun nuper indictatus esset coram justiciariis nostris ultimo itinerantibus in comitatu Oxon' de morte Johannis le Hopper, et nos racione dicte felonie tam manifeste commisse catalla ipsius Rogeri una cum anno et die et vasto de terris et tenementis ejusdem Rogeri, que ad nos pertinuerunt, contulissemus Willelmo le Avener, servienti nostro, nosque postmodum, licet per inquisicionem quam inde per prefatos justiciarios nostros fieri fecissemus, accepissemus quod dictus Rogerus manifeste interfecit predictum Johannem, perdonassemus eidem Rogero de gracia nostra speciali ad instanciam specialium nostrorum sectam pacis nostre que ad nos pertinuit pro morte predicta, idem Rogerus occasione dicte perdonacionis intrusit se in quamdam domum in Abbendon' cujus vastum ad nos pertinet racione predicta et domum illam eidem Willelmo et ei cui vastum illud concessit deforciavit in nostri dedecus et contemptum et prefate collacionis nostre prejudicium et enervacionem. Cum igitur intencionis nostre non fuerit prefato Rogero catalla sua vel annum et diem aut vastum de terris et tenementis suis, que prefato servienti nostro prius contulimus, restituere, quamquam dictam sectam nostram ei de gracia nostra remiserimus, nec eciam gracia illa dicte collacioni nostre prius facte debeat prejudicare, tibi precipimus quod annum, diem et vastum de predicta domo cum pertinenciis et de aliis terris et tenementis que fuerunt ejusdem Rogeri in balliva tua prefato Willelmo vel illi cui vastum illud concesserit sine dilacione restituas secundum formam prioris mandati nostri tibi inde directi. Et, si quam resistenciam per predictum Rogerum vel alium ibidem inveneris, eam sine dilacione amoveas cum dicta collacio nostra racione gracie nostre alii postmodum collate non debeat irritari. Et ita te habeas in hac parte quod nichil nobis aut prefato servienti nostro depereat pro defectu tui pro quo ad te et tua graviter capere debeamus. Teste.

Rex Waltero de Burges, custodi episcopatus Wintoniensis, salutem. Monstravit nobis dilectus serviens noster Ricardus de Rading' quod, cum nuper ei dederimus officium coci conventus Sancti Swithuni Wintonie vacans per mortem Bartholomei le Cu et ad nostram spectans donacionem racione episcopatus Wintoniensis in manu nostra existentis, prior et conventus ejusdem loci alium loco ipsius Ricardi postmodum substituerunt et multa que ad officium illud pertinent ei subtraxerunt in nostre donacionis prejudicium et ejusdem servientis nostri manifestum et gravamen. Et ideo vobis mandamus quod per sacramentum etc. inquiratis utrum predicti prior et conventus alium loco predicti Ricardi substituerint nec ne. Teste.

Nicholaus Unfrey et Johannes Luterich' venerunt etc. die Mercurii proxima ante festum Sancti Johannis Baptiste et petierunt terras suas in Hoppe et Seintemarichurch' eis replegiari, que capte etc. coram justiciariis de banco versus Alienoram que fuit uxor Reginaldi le Bacheler.

Robertus de Ufford recognovit in cancellaria regis se debere Rogero de Freningham decem marcas solvendas ei unam medietatem ad Pascha proximo futurum et aliam medietatem ad festum Sancti Michaelis proximo sequens. Et, nisi fecerit, concessit quod dicta pecunia levetur de terris et catallis suis in comitatu Suff'.

Walterus de Beifeld' venit etc. die Veneris proxima post festum apostolorum Petri et Pauli et petiit terram Petri de la Feld' et Glondine (fn. 3) uxoris ejus in Overeros, propter defaltam etc. quam etc. coram justiciariis de banco versus Ricardum de Waleford ut dicitur.

Adam de Sancto Licio de Bekingham venit in cancellaria regis et recognovit se debere Thome de Colecestr' rectori ecclesie de Stapelford' quadraginta et septem marcas solvendas ei septem marcas ad festum Sancti Jacobi anno etc. xlv. et viginti marcas in quindena Sancti Michaelis proximo sequente, et viginti marcas in quindena Pasche proximo sequente. Et, nisi fecerit, concessit quod dicta pecunia levetur de terris et catallis suis in comitatu Linc'.

[m. 11d.]

Pro magistro milicie Templi in Anglia.Memorandum quod frater Amadeus, magister milicie Templi in Anglia, venit coram rege apud Wintoniam Dominica proxima post Ascensionem Domini anno etc. xlv. et dedit potestatem fratri Ricardo filio Johannis, preceptori de Dinesl', vel cuicumque alii fratri dicte milicie quem ad curiam regis venire contigerit, quod ipsi vel unus eorum qui presens fuerit possit attornatum seu attornatos quoscumque nomine ipsius magistri facere ad lucrandum vel perdendum in singulis loquelis motis et movendis pro ipso magistro vel contra eundem magistrum in curia domini regis coram ipso rege vel baronibus suis de scaccario vel justiciariis suis de banco aut justiciariis suis itinerantibus ad quecunque placita, vel coram vicecomitibus aut quibuscumque aliis ballivis regis seu aliorum in comitatibus, hundredis seu aliis curiis, usque ad finem duorum annorum proximo sequentium. Et dominus rex ad instanciam predicti magistri proficiscentis de licencia sua ad terram Jerosolom' concessit ei quod predictus frater Ricardus vel quicunque alius frater sui ordinis ad curiam regis venerit possit attornatum seu attornatos quos voluerit nomine ipsius magistri facere in omnibus loquelis predictis usque ad finem duorum annorum predictorum sicut predictum est.

Footnotes

  • 1. These words in a contemporary hand at the end of the membrane. They were originally covered by the overlap of the next membrane.
  • 2. Magister marked for deletion.
  • 3. Sic Blondine(?).