BHO

Close Rolls, July 1261

Pages 480-484

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1934.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Please subscribe to access the page scans

This volume has gold page scans.
Access these scans with a gold subscription.Key icon

Close Rolls, July 1261

Rex baronibus suis de scaccario salutem. Mandamus vobis quod per sacramentum proborum et legalium hominum etc. de comitatu Salop' per quos etc. utrum Johannes de la Lythe, qui tenet duas acras et unam rodam terre in La Lyth' de terris arentatis per Galfridum de Langel' per servicium duorum solidorum et iij. denariorum per annum, sit Johannes Balle a quo exiguntur duo solidi x. d. et obolus pro tribus acris et dimidia et iij. parte unius acre terre in Pulrebech' de eisdem terris arentatis vel non ; et si dictus Johannes de la Lith' teneat predictas tres acras et dimidiam et terciam partem unius acre in eadem villa de Pulrebech' vel non. Et, si ipse eas non teneat, quis eas teneat et per quod servicium. Et, si per inquisicionem illam inveneritis quod dictus Johannes de la Lyth' sit predictus Johannes Balle et quod non teneat predictas tres acras et dimidiam et terciam partem unius acre terre in Pulrebech', tunc ipsum de predicta firma duorum solidorum x. denariorum et oboli quam de arreragiis ejusdem firme quietum esse faciatis. Teste rege apud Turrim London' viij. die Julii.

Schedule.Sanctissimo in Christo patri, etc., rex etc. Cum nuper pro negocio fidei christiane et subsidio christicolis providendo contra feritatem Tartarorum, sicut audivimus, venerabili patri . . archiepiscopo Cantuariensi direxeritis scripta vestra, idem Cantuariensis, convocatis suffrageneis, abbatibus, prioribus, decanis, archidiaconis et aliis provincie sue prelatis, quod a tempore consecracionis sue ante non fecerat, concilium celebravit. Et licet publice crederetur ab omnibus ipsum voluisse principaliter intendere subsidio, quia specialiter ei fuerat per vestre paternitatis providenciam demandatum, obediencie ex hoc assumpto colore, nobis et regni nostri magnatibus non vocatis immo contemptis penitus et exclusis, multa ordinavit constituit et decrevit sub interminacione anathematis auctoritate predicti concilii observanda ad minutacionem status nostri corone et dignitatis nostre, et ad subversionem juris nostris et regni legis libertatis et consuetudinis que omnia tam nos quam nostri progenitores hactenus habuimus illibata et illesa, quibus tamen constitutionibus et decretis ex parte nostra a nostro procuratore in supradicto concilio publice extitit contradictum et ante et post in forma competenti et debita ad vestre sanctitate presenciam appellatum. Cum igitur favente nobis et regno nostro vestra proteccione continua cum gracia speciali diebus nostris, in quibus multum processimus, super predictis juribus legibus et consuetudinibus pace tranquilla gavisi fuerimus, nostre quietis inquietudinem vobis non credimus cedere in honorem aut si iter peregrinacionis nostre in anxietate cordis et amaritudine mentis, quod absit, finiamus per hoc vobis et ecclesie matri nostre sacrosancte quam semper in visceribus dileccionis amplectimur quicquam fructuosum accrescat. Paternitatem vestram sanctissimam piis precibus duximus exorandam quatinus circa statum nostrum et regni juris et libertatis et consuetudinum nostrarum hactenus optentarum in pace temporibus nostris non patiatur vestra paternitas aliquid immutari, set nos et ipsa que vestra sunt clipeo defensionis assumpto pie paternitatis affectu studeat defensare, non permittendo tantam presumptionem ad vocem precurrentium vel etiam literas dirigentium vestre auctoritatis munimine confirmari. Ordinavimus enim deliberato consilio procuratores nostros et nuncios solempnes instructos super premissis subsequenter quamcitius vobis transmittere ut per ipsos negocio manifestius declarato quod deceat tanti patris magestatem et tam devoti filii dignitatem et honorem ad nostri et nostrorum consolacionem a matris uberibus mereamur impetrare. Augere si quidem cupientes per filii prospera patris leticiam nos nunc proficere de momento in momentum semper in melius vobis nunciamus, castrum Doverie, civitatem et turrim London' cum ceteris castris regni quasi universis in pace tenentes concurrente communitatis assensu exceptis quibusdam malivolis quorum machinaciones callidas Deo propicio cum vestre paternitatis presidio in brevi speramus elidere fortiores. Ceterum licet negotium Christi et Christianorum contra Tartarorum insaniam nimirum cordi nobis existat nichil tamen certum ad presens vobis possumus nunciare nostra potestate regia sicut prediximus adhuc patiente defectum. Teste.

[m. 10d.]

Rex Lewelino filio Griffini salutem. Litteras vestras quas nobis per magistrum Matheum, clericum vestrum, misistis et oblaciones quas idem magister nobis fecit ex parte vestra de pace nobiscum ineunda benigne audivimus ut decebat; verum, quia tempore recepcionis litteram predictarum variis extitimus negociis occupati ita quod eo tempore circa negocium hujusmodi vacare nequivimus, propter quod idem magister ad partes suas remeavit; et nos jam reversi London' et a juramento quo astricti fuimus proceribus regni nostri de utendo eorum consilio penitus absoluti, vires regie potestatis nostre resumpsimus, per quod libere poterimus vestris et aliorum negociis intendere et eciam intelleximus quod pacem nostram officiatis, placet nobis quod duos prudentes et discretos viros de quibus confidatis ad presenciam nostram mittatis ad tractandum efficacius de pace predicta, et qui potestatem habeant pacem illam nomine vestro firmandi, si ad hoc de consensu partium fore viderimus procedendum. Alanum autem nuncium vestrum latorem presentium, quem usque ad festum apostolorum Petri et Pauli retinuimus, super mora sua apud nos habeatis excusatum. Teste.

Walterus de Tywe venit etc. die apostolorum Petri et Pauli et petiit terram suam et Emme uxoris sue in Kynemardon' sibi replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. versus Galfridum de Soleny ut dicitur.

Nicholaus Leuenoz de Neuton' venit in cancellaria regis et recognovit in eadem cancellaria se debere (fn. 1) viginti et unam marcam solvendam in quindena Sancti Michaelis proximo futura. Et, nisi fecerit, concessit quod dicta pecunia levetur de terris et catallis suis in comitatu Kancie.

Thomas de Swinbrok' venit etc. die Sabbati proxima post festum translacionis Beate Thome Martiris et petiit terram suam in Merewe sibi replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. coram justiciariis de banco versus Agnetam que fuit uxor Walteri le Somenur ut dicitur.

Mandatum est vicecomiti Staff' quod assumptis secum xij. discretis et legalibus militibus de comitatu tuo in propria persona sua (fn. 2) accedat ad terram Hugonis de Wrottel' in Wrottelle et terram Willelmi de Perton' in Perton' et per sacramentum etc. fieri faciat perambulacionem inter terram predicti Hugonis in Wrottel' et terram predicti Willelmi in Perton', ita quod perambulacio illa fiat per certas metas et divisas, quia tam predictus Hugo quam predictus Willelmus posuerunt se coram rege in perambulacionem illam. Et scire faciat justiciariis regis ad primam assisam, cum in partes illas venerint, per quatuor milites ex illis qui perambulacioni illi interfuerint per quas metas et divisas perambulacio illa facta fuit. Et habeat ibi nomina militum et hoc breve. Teste.

Hic recepit W. de Merton' sigillum regis.

Willelmus de Bussey venit in cancellaria regis et recognovit in ea cancellaria se debere Arnaldo Griffan, Imberto del Beroc, Bernardo Nicholas, Gerardo de la Senden' (fn. 3), mercatoribus Caturc', x. libras solvendas ei die Sancti Michaelis proximo futuro per plegium Roberti Aguylun. Et, nisi fecerit, concessit quod dicta pecunia levetur de terris et catallis suis in comitatibus Norhamt' et Linc'.

Stephanus de Gaunt venit etc. coram rege die Sancte Margarete Virginis et petiit terram suam in Binbroc sibi replegiari et terram abbatis de Neusun, Thome de Kinton', Johannis de Kilkebi, Agnetis Modelyn et Ricardi filii Elie in eadem villa eisdem abbati, Thome, Johanni, Agneti et Ricardo replegiari, que capte sunt etc. propter defaltam etc. coram justiciariis itinerantibus in comitatu Norhamt' versus Amiciam que fuit uxor Stephani de Gaunt ut dicitur.

Pro Nicholao de Reppes et Avelina uxore ejus.Quia rex intellexit quod associacio facta Johanni de Cave per preceptum regis de Egidio de Erdinton' ad assisam nove disseisine capiendam, quam Nicholaus de Reppes et Avelina uxor ejus arramiaverunt coram prefato Johanne versus priorem de Norwic' et alios de tenemento in Hemmisby, impetrata fuit in curia regis non ad justiciam complendam set potius prorogandam, mandatum est prefato Johanni quod non expectata presencia predicti Egidii ad ejusdem assise capcionem procedat. Teste rege apud Turrim Lond' xx. die Julii. Per justiciarium.

[m. 9d.]

Pro abbate Turon'.Memorandum quod abbas Majoris Monasterii Turron' venit coram rege apud Turrim Lond' xxiiijto. die Julii anno etc. xl. quinto et de assensu regis dedit potestatem Johanni de Witsand, clerico, quod ipse possit attornatum seu attornatos quoscumque nomine ipsius abbatis facere ad lucrandum etc. in singulis loquelis motis vel movendis pro ipso abbate vel contra ipsum usque in unum annum proximo sequentem.

De heredibus Willelmi de Fortibus regi restituendis.Rex vicecomiti Surr' salutem. Cum dudum post decessum Willelmi de Fortibus, qui de nobis tenuit in capite, Matillidi de Kyma que fuit uxor ejusdem Willelmi racionabilem dotem suam ipsam contingentem de omnibus terris et tenementis que fuerunt predicti Willelmi de gracia nostra fecerimus assignari, hac condicione quod filias et heredes ejusdem Willelmi, quarum custodia et maritagium ad nos pertinere dinoscitur, nobis redderet ad certum diem quem assignavimus eidem, ac ipsa diem illum non observaverit, per quod eandem Matillidem pro heredibus illis nobis restituendis, sicut moris est, distringi precepimus, cumque per fidejussores pluries nobis postea securitatem prestiterit de predictis heredibus nobis restituendis, ac heredes ipsos nobis hactenus detinuerit, super quo movemur, tibi precipimus quod predictam Matillidem per omnes terras et catalla sua in balliva tua distringas, ita quod ad ea manum non apponat, ad reddendum nobis heredes predictos, ita quod securus sis quod in octabis Sancti Michaelis ubicunque tunc fuerimus in Anglia heredes predictos habeamus sine ulteriori dilacione. Et taliter te habeas in hujus mandati execucione, ne pro defectu tui ad te et tua graviter capere debeamus. Teste rege apud Turrim Lond' xxvj. die Julii.

Willelmus filius Nicholai venit etc. die Mercurii proxima post festum Sancti Jacobi et petiit terram suam in Foxerd' sibi replegiari, que capta etc. coram justiciariis de banco versus Aliciam de Foxerd et Matillidem sororem ejus ut dicitur.

Footnotes

  • 1. There is a cross against debere in the MS.
  • 2. Altered from tua.
  • 3. Reading of last letter uncertain.