Close Rolls, May 1232

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 2, 1231-1234. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1905.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, May 1232', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 2, 1231-1234, (London, 1905) pp. 53-66. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol2/pp53-66 [accessed 25 March 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, May 1232

Pro quibusdam mercatoribus de Flandria.—Mandatum est ballivis Suhamt' quod res et mercandisas mercatorum Flandrensium, quas arestaverunt per preceptum regis et penes se habent custodiendas occasione mercandisarum et rerum mercatorum Anglorum detentarum in Flandria, deliberari faciant illis quibus Ricardus Renger, civis regis Lond', eis dicet ex parte regis. Teste rege apud Westmonasterium, j. die Maii.

De roboribus datis.—Mandatum est G. Esturmy quod in foresta de Savernak' faciat habere R. Cycestrensi episcopo etc. xxx. robora ad quemdam rogum faciendum ad operationes domus Sancte Margarete de Merleberg', de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est H. de Nevill' quod in parco de Hadfeld' faciat habere priori de Hadf' x. quercus ad operationem ecclesie sue, de dono regis. Teste ut supra.

Mandatum est episcopo Cycestrensi, cancellario suo, quod faciat habere priori de Hadfeld' x. quercus in forinseco bosco de Writel', in auxilium reparandi ecclesiam suam et domos suas que incendio combuste fuerunt. Teste ut supra.

Pro hominibus abbatis de La Pole.—Mandatum est Thome Corbet quod permittat dominicos homines abbatis et monachorum de la Pole per dominicos equos suos in partibus suis cariare et ducere sine inpedimento ad domum suam victualia, que emi faciunt ad opus suum proprium; et, si equos eorum per quos victualia sua duci fecerunt vel aliquid de rebus vel victualibus eorum arestari fecit, hoc eis sine dilatione reddi faciat. Teste rege apud Westmonasterium, ij. die Maii.

De quercubus datis.—Mandatum est Briano de Insula quod in foresta de Shirewod' faciat habere priori et monachis de Lenton' xxx. quercus ad maeremium faciendum ad operationem ecclesie sue, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Willelmo Wascelin de perdonationec. solidorum.—Rex dedit Willelmo Wascelin c. solidos, qui exiguntur per summonitionem Scaccarii a Johanne Wascelin patre suo pro quodam tallagio assesso super terram quam tenet in Carleton' de baillio regis. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod predictos c. s. a predicto Johanne non exigant. Teste rege apud Westmonasterium, ij. die Maii.

Pro patre Johannis de Erlham de perdonatione.—Rex ad peticionem Johannis de Erlham perdonavit Radulfo de Erlham patri suo iiij. marcas que ab eo exiguntur per summonitionem Scaccarii pro debito Hugonis de Hauvill', cujus heres ipse est. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod de predictis iiij. marcis ipsum Radulfum quietum esse faciant. Teste rege apud Westmonasterium, iij. die Maii.

De quercubus datis.—Mandatum est constabulario Colecestr' quod habere faciat Henrico de Tibotot tres quercus de dono regis in bosco suo juxta Colecestr', extra illum locum bosci qui dicitur Laurefen, ad unum molendinum faciendum. Teste ut supra.

De respectu demande.—Mandatum est W. de Kirkeham, custodi archiepiscopatus Cantuariensis, quod demandam, quam facit de feodis prioris et monachorum Sancte Trinitatis Kantuarie et prioris Dovr' de amerciamentis ultimi itineris justiciariorum, ponat in respectum quamdiu ecclesia predicta fuerit sine archiepiscopo. Teste ut supra.
Eodem modo scribitur vicecomiti Kancie.

De copulis datis.—Mandatum est Ricardo de Muntfichet quod in foresta regis Essex' faciat habere priori Sancti Sepulcri Lond' maeremium ad x. copulas ad quandam capellam erigendam apud predictum hospitale, ubi predictum maeremium melius et ad minus nocumentum foreste capi possint (sic), et propinquius ad illud usque Lond' cariandum, de dono regis. Teste ut supra.

Pro ecclesia Cycestrensi de homagio et servicio Ricardi balistarii.— Rex per cartam suam dedit et concessit Deo et ecclesie Sancte Trinitatis Cycestrensi et venerabili patri R. ejusdem ecclesie episcopo, cancellario, et successoribus suis inperpetuum, homagium et servicium heredum Ricardi balistarii, qui de rege tenuit in capite in villis de Seyton' et Morcot', cum pertinentiis, habendum et tenendum eidem episcopo et successoribus suis cum quibusdam libertatibus et quietanciis, que in predicta carta continentur. Et mandatur vicecomiti Rotel' quod predictam cartam in comitatu suo legi, et predictas libertates eis firmiter faciat observari. Teste rege apud Westmonasterium, v. die Maii.

De fagis datis.—Mandatum est custodi archiepiscopatus Cantuariensis quod habere faciat Willelmo scissori regis quinque fagos in bosco de Heryet, qui est de predicto archiepiscopatu, ad focum suum de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi parci regis de Guldeford', quod habere faciat magistro Roberto de Shardelawe, vicecomiti Surr', viij. quercus in eodem parco ad reparationem aule regis de Guldeford'. Teste rege apud Westmonasterium, vj. die Maii.

Pro burgensibus de Appelby.—Rex concessit et carta sua confirmavit burgensibus de Appelby libertates et quietantias eis concessas per cartam J. regis, patris domini regis, tam de theloneo, stallagio quam aliis contentis in eadem carta et confirmatione regis. Et mandatum est vicecomiti Norhamt' quod predictam confirmationem in pleno comitatu suo legi, et predictas libertates et quietantias eis observari faciat. Teste ut supra.
Eodem modo scribitur vicecomitibus Westmeril', Noting', Linc' et Hunted'.

Pro abbate de Bynedon'.—Abbas de Bynedon' recuperavit saisinam suam versus Robertum de Muscegros de libero tenemento suo in Lulleworth', per assisam nove dissaisine captam inde inter eos apud Dorecestr' coram Jordano Oliveri, Willelmo de Wudeiate, Thoma de Hineton' et Radulfo Belet, quos rex ad hoc justiciarios constituerat. Et mandatum est vicecomiti Dors' quod eidem abbati de predicto tenemento per visum juratorum illius assise plenam saisinam habere faciat. Teste ut supra.

[m. 11.]

Pro Thoma Gresle.—Thomas Gresle coram Willelmo de Karleton', Ada de Byry, Ada de Conigwra et Ricardo de Coupland', justiciariis apud Mamecestr' constitutis ad assisas ultime presentationis capiendas, recuperavit saisinam advocationis ecclesie de Tydewell' versus priorem Lanc' per predictam assisam ibidem inter eos captam. Et mandatum est A. Coventrensi et Lichefeldensi episcopo quod non obstante reclamatione predicti prioris, ad presentationem predicti Thome ad predictam ecclesiam idoneum personam admittat. Teste rege. apud Westmonasterium, vj. die Maii.

De capiendis quibusdam hominibus de Oxonia.—Mandatum est vicecomiti Oxonie quod Johannem Culet, Adam Cruste, Adam Feteplace, Thomas (sic) Cruste Escot, Walterum Chaperun, qui capti fuerunt et in prisona nostra positi pro vulneratione et lesione clericorum, et postea dimissi per baillium, iterum capiat et in prisona domini regis salvo custodiat una cum Petro de Elmelegh', qui est in prisona domini regis pro eodem facto, donec dominus rex aliud inde habuerit mandatum. Teste ut supra.

Pro Willelmo Hayward' et sociis ejus.—Mandatum est vicecomiti Wiltes' quod, si Willelmus Hayward de Wamberg' et Johannes frater ejus et Milo de Horeput, quos Ela, comitissa Sarrisburie, ejecit de terra sua, quam de ea tenuerunt, pro malo recto ut dicitur, invenerint tibi plegios ad standum inde recto ad primam assisam cum justiciarii in partes illas venerint, tunc eos in baillia sua in pace manere permittat. Teste ut supra.

Hibernia. Pro Costentino filio Galfridi.—Rex cepit homagium Gostentin filii et heredis Galfridi Costentin de tota terra quam tenuit de rege in capite in Hibernia, et que predictum Galfridum hereditarie contingit, et unde idem Galfridus pater suus saisitus fuit die quo obiit. Et mandatum est R. de Burgo, justiciario Hibernie, quod, ab eo securitate accepta de relevio suo regi reddendo, quantum pertinet ad terram illam, dicto Galfrido de predicta terra cum pertinentiis plenam saisinam habere faciat. Teste rege apud Westmonasterium, viij. die Maii.

De carpentariis missis ad maeremium eligendum.—Rex mittit ad Ricardum de Muntfichet magistrum Petrum de Luton' carpentarium, una cum quibusdam aliis carpentariis, ad maeremium eligendum in forinseco bosco regis extra parcum regis de Havering', ubi convenientius et competentius eligi possit ad operationem, quam rex fieri facit in magna camera regis Westmonasterii. Et mandatum est eidem Ricardo quod predictum Petrum una cum aliis carpentariis quos secum duxerit, maeremium predictum eligere et illud prosternere permittat; et si forte in bosco predicto satis conveniens maeremium non possit inveniri, permittat ipsos parcum regis de Havering' ingredi ad videndum si ibi invenerint hujusmodi maeremium, quod predicte operationi conveniat; ita tamen quod, licet illud inveniant, nichil inde prosternant, antequam aliud regis habuerit mandatum. Teste ut supra.

Pro uxore Rogeri de Thorpel.—Mandatum est vicecomiti Cantebrigie quod, assumptis secum probis et legalibus hominibus de comitatu suo, accedat ad terras que fuerunt Rogeri de Thorpel' in Orewell' et Henxton', quas L. Dublinensis archiepiscopus tenet de ballio regis, et per visum eorundem hominum assignari faciat Mabilie, que fuit uxor predicti Rogeri, rationabilem dotem suam de terris predictis. Teste me ipso apud Westmonasterium, viij. die Maii.

Pro episcopo Dunholmensi.—Mandatum est B. de Insula quod, occasione regardi foreste quod rex fieri precepit in comitatu Eboraci, nullum regardum fieri permittat ad presens in terris et feodis Dunholmensis episcopi inter Usam et Derewent', set regardum illud et omnia placita foreste de terris et feodis predictis ipsum episcopum et suos tangentia ponat in respectum usque in xv. dies post festum Sancti Michaelis, anno etc. xvj. Teste ut supra.

De vinis regis cariandis usque Bruges.—Mandatum est constabulario Glouc' quod habere faciat Thome Buscel iij. dolia vini de vinis regis que sunt in custodia sua in celariis regis Glouc', carianda usque Brug' ad opus regis, una cum aliis que rex illinc cariari precepit. Teste ut supra.

De mutis regis commodatis H. de Burgo etc.—Rex commodavit H. de Burgo etc. mutas suas de Geitinton' ad aves suas mutandas. Et mandatum est vicecomiti Norhamt' quod Johanni de Erlham, custodi avium regis, predictas mutas et columbaria regis, que sunt in custodia sua, habere faciat ad predictas aves mutandas. Teste ut supra. Per R. Briton'.

De quibusdam hominibus de Oxonia dimittendis per plevinam.—Rex ad peticionem Warini capellani concessit quod Thomas Cruste et Adam frater ejus consanguinei predicti capellani, quos rex nuper capi precepit et in prisona poni pro vulneracione et lesione clericorum, ponantur per vadium et salvos plegios usque ad adventum justiciariorum in partes illas, ad standum inde recto. Et mandatum est vicecomiti Oxonie quod, non obstante precepto ei facto de ipsis capiendis, eos per plevinam dimittat si plegios ei invenerint, sicut predictum est.

Pro Rogero de Gisnay.—Rex concessit Rogero de Gisnay quod de toto debito quod (fn. 1) debet pluribus Judeis, videlicet; Isaac le Grant de Norwico, Mosse filio ejus, Isaac parvo, Mosse cum nase, Jornet, Jacobo de Norwico, Marre de Stamford', Cok de Stamford', Samueli filio ejus, Deulesant, Judeis de Stamford', reddat eis per annum viginti libras donec predictum debitum fuerit persolutum. Et mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod ita inrotulari et fieri faciant. Teste ut supra.

Pro episcopo Roffensi de quodam mercato.—H. Roffensis episcopus monstravit domino regi quod, cum mercatum quoddam teneri consuevisset apud manerium suum de Bromlegh' singulis septimanis per diem Martis, mercatum illud postea interruptum fuit per destructionem ejusdem manerii, que contigit occasione guerre mote inter J. regem et barones suos Anglie, unde concessit ei rex, quod, si ita est, quod mercatum illud teneatur decetero in eodem manerio singulis septimanis per diem Martis, sicut prius teneri consuevit. Et mandatum est vicecomiti Kancie quod mercatum illud per totam bailliam suam clamari faciat et teneri, sicut predictum est. Teste ut supra.

De venatoribus missis ad currendum.—Rex mittit ad forestam de Whitlewod' Johannem Follum et Philippum venatores suos ad capiendum in ea xl. bestias, tam damos quam cervos. Et mandatum est H. de Nevill' quod eos ad hoc admittat et ad hoc eis sit auxilians. Teste ut supra.

Pro Alina de Neuton'.—Mandatum est vicecomiti Noting' quod si Alina de Neuton', detenta in prisona regis de Noting', eo quod inventa fuit in hospicio cappellani falsonarii, invenerit ei salvos plegios standi recto, si quis versus eam loqui voluerit, coram justiciariis ad primam assisam etc., tunc illam deliberari faciat. Et habeas nomina plegiorum et hoc breve. Teste ut supra.

Pro episcopo et priore Norwicensibus de libertatibus suis.—Rex concessit Thome Norwicensi episcopo quod ipse et successores sui et Willelmus prior Norwicensis et successores sui habeant omnia amerciamenta de dominicis suis et hominibus eorum propriis, inperpetuum salvis regi et heredibus suis amerciamentis de hominibus de feodis eorum, qui non tenent de aliquo eorum in capite, secundum quod plenius continetur in carta regis quam eis fieri fecit. Concessit etiam rex predictis episcopo et priori quasdam libertates et possessiones prius eis concessas per cartas predecessorum regis, secundum quod plenius continetur in predictis confirmationibus. Et mandatum est vicecomiti Norf' quod predictas libertates eis de novo concessas et alias per cartam regis eis confirmatas, in pleno comitatu suo legi et teneri faciat.

De catallis arestandis. Pro Thoma aurifabro London'.—Rex ballivis suis de Gernem' salutem. Precipimus vobis quod omnes res et mercandisas Petri de Thuridrith et Clayes de Bar, Dudoni filii Rauenes et sociorum suorum mercatorum de terra comitis de Holand', que in portu vestro invente fuerint, vel que in portum vestrum venerint, arestari faciatis pro catallis Thome aurifabri de Lond', de quibus spoliatus fuit in terra predicti comitis, et pro quibus predicti Petrus et Clayes finem fecerunt cum predicto Thoma quod redderent ei ducentas libras, et nondum reddiderunt nisi viginti marcas tantum, ut dicitur. Et res et mercandisas predictas salvo custodiatis, ita quod nichil inde amoveatur, donec aliud inde preceperimus. Teste me ipso apud Westmonasterium, ix. die Maii, anno regni nostri xvj.

Mandatum est similiter ballivis nundinarum de Sancto Botulfo, quod omnes res et mercandisas predictorum Petri et Clayes et Dodoni et sociorum suorum mercatorum de terra predicti comitis de Holand', que in predictis nundinis invente fuerint, arestari faciant pro catallis predicti Thome aurifabri, de quibus spoliatus fuit in terra predicti comitis; et pro quibus dicti Petrus et Clayes et socii sui finem fecerunt cum predicto Thoma, quod redderent ei ducentas libras et nondum reddiderunt nisi viginti marcas, ut dicitur. Et res et mercandisas predictas salvo custodiant etc. sicut predictum est.

De damis datis.—Mandatum est custodi honoris, qui fuit Gileberti de Aquila, quod habere faciat Willelmo de Kerdeston', constabulario Dovor', quatuor damos in foresta que fuit predicti Gileberti, de dono domini regis. Teste ut supra. Per Radulfum filium Nicholai.

De fustis datis abbati de Bello Loco.—Mandatum est Johanni de Munem' quod faciat habere abbati de Bello Campo (sic) decem fusta ad cheverones in Nova Foresta domini regis, ad operacionem ecclesie sue, de dono domini regis. Teste domino rege apud Westmonasterium, ix. die Maii.

Mandatum est constabulario de Porecestr' quod faciat habere eidem abbati quinquaginta fusta ad cheverones in foresta domini regis de la Ber', ad operacionem predicte ecclesie, de dono etc. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Ferrariis.—Mandatum est Hugoni de Nevill' quod permittat Willelmum de Ferariis claudere blada sua in manerio suo de Pery fossato et haya; ita tantum quod fere domini regis fossatum illud et hayam libere possint intrare et exire. Teste rege apud Westmonasterium, x. die Maii.

Pro episcopo Londoniensi.—Rex constabulario Windlesor' salutem. Scias quod concessimus et confirmavimus venerabili patri R. Londoniensi episcopo quasdam libertates et quietancias ecclesie sue concessas a domino J. rege, patre nostro, sicut plenius continetur in carta ipsius patris nostri, quam ei inde fieri fecit. Et ideo tibi precipimus quod predictas libertates et quietancias illi teneas (fn. 2) et teneri facias. Teste me ipso apud Westmonasterium, x. die Maii, anno regni nostri xvj.
Eodem modo scribitur Johanni de Munem' pro eodem episcopo.

Pro Radulfo Tyrel.—Rex concessit Radulfo Tyrel custodiam terre que fuit Willelmi Fillol in marisco de Pevenes', simul cum custodia heredum ejusdem Willelmi, ad ipsum Radulfum sustentandum in servicio regis quamdiu regi placuerit; que quidem custodia ad regem pertinet ratione terrarum que fuerunt Gileberti de Aquila, de quo predictus Willelmus terram suam tenuit, existentium in manu regis. Et mandatum est vicecomiti Sussex' quod de predicta custodia plenam saisinam ei habere faciat, sicut predictum est. Teste ut supra.

Pro hominibus de Rya.—Rex perdonavit hominibus de Rya xl. marcas que ab eis exiguntur ad Scaccarium de prestito eis facto tempore guerre mote inter regem J. etc. et barones suos Anglie. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsos inde quietos esse faciant. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est H. de Nevill' quod in foresta de Geitinton' extra parcum de Brikestok', faciat habere Gileberto de Sedgrave vj. quercus, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Andrea Luterel.—Quia rex accepit per inquisitionem per preceptum regis factam quod maneria de Cantokesheved et de Hywis cum pertinentiis, que fuerunt Mauricii de Gant, pertinent ad manerium de Irenham in comitatu Linc', quod ad Andream Luterel reversum est cum pertinentiis pro defectu heredis de ipso Mauricio descendentis; dicta maneria de Cantokesheved et de Hywis, sicut pertinentia ad dictum manerium de Irenham, ipsi Andree reddidit rex tamquam jus et hereditatem suam. Et mandatum est vicecomiti Sumers' quod de predictis maneriis ipsi Andree saisinam habere faciat sicut predictum est, salva Margerete de Sumery, que fuit uxor predicti Mauricii, tenura eorundem maneriorum, sicut ea modo tenet per preceptum regis, donec rationabilis dos sua de baronia illa ei fuerit assignata. Teste ut supra.
Eodem modo scribitur escaetoribus de comitatu Sumers' de manerio de Stocland', excepta clausula, 'salva' etc.

Pro B. de Insula de quercubus datis.—Mandatum est Roberto de Everingham quod habere faciat B. de Insula xx. quercus in foresta de Shirewod' ad se hospitandum, de dono regis. Teste ut supra.

Mandatum est S. de Sedgrave et sociis suis justiciariis itineraturis in comitatibus Noting' et Dereb', quod si aliqua placita summonita vel atachiata fuerint coram eis in itinere suo versus W. Carleolensem episcopum, ponant (fn. 3) ea in respectum usque ad reditum suum ad Bancum Westmonasterii. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Insula.—Rex concessit et carta sua confirmavit etc. Willelmo de Insula quod nec ipse nec heredes sui ponantur in assisis vel juratis vel recognicionibus, et quod ipse et heredes sui inperpetuum sint quieti de sectis comitatuum et hundredorum. Et mandatum est vicecomiti Norhampt' quod predictas libertates secundum tenorem carte eidem Willelmo inde confecte, observari faciat in baillia sua. Teste ut supra.

De respectu assise.—Mandatum est vicecomiti Linc' quod assisam nove dissaisine, quam Robertus Musard' et plures alii aramiaverunt coram Roberto de Lexint', Hugone de Harint', Willelmo de Well' et Willelmo Benigworth' apud Linc' per preceptum regis versus Johannem Gubaud et plures alios de communa pasture in Reppinghal', et assisam, quam predictus Robertus et alii aramiaverunt versus eosdem de quodam fossato levato in eadem villa ad nocumentum etc. in Pincebec, et assisam nove dissaisine quam Robertus Musard', Gilebertus filius Simonis, et alii aramiaverunt versus Johannem Gubald' et alios de communa pasture in Reppinghal' et quodam fossato levato in eadem villa, ponat in respectum usque ad octavas Apostolorum Petri et Pauli, anno etc. xvj. Teste ut supra.

De avibus arestandis.—Mandatum est ballivis portus de Jernem' quod aves venales venientes in terram regis in portum suum de Norwegia vel de aliis terris, arestari faciant donec Henricus de Hauvill' ceperit inde prisam regis; et xennia avium regi missa que applicabunt in portu suo, eidem Henrico liberari faciant. Teste rege apud Windles', xij. die Maii.

Eodem modo scribitur ballivis portus de Len', Gipeswic', Sancti Botulfi, Linc', Grimesby, Norf' et Suff'.

De facienda stola et manipulo.—Mandatum est W. de Haverhull' et W. scissori quod, visis literis, fieri faciant unam stolam et manipulum de eodem panno, quo parure albe ferialis facte fuerunt, et regi cum festinatione mittant. Teste ut supra.

De provisione armorum.—Mandatum est vicecomiti Noting' et Dereb' quod per totum comitatum suum clamari faciat, quod omnes tenentes de rege in capite et omnes jurati ad arma in baillia sua sibi provideant in armis et aliis necessariis, ita quod sint prompti et parati a sero usque ad mane ad eundum in servicium regis. Teste ut supra.
Eodem modo seribitur omnibus vicecomitibus Anglie.

De curando quodam puero de ruptura.—Mandatum est W. Carleolensi episcopo quod inveniri faciat de denariis regis, prout expedire viderit, Matildi, que fuit uxor Reginaldi de Berne, cum puero suo infirmo necessaria sua ad curandum eundem puerum a ruptura inguinis. Teste rege apud Rading', xiij. die Maii.

De terra extendenda.—Mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod per probos et legales homines extendi faciant terram Willelmi de Levericheston' in Lenham et, facta inde extensione secundum valorem ejusdem terre, faciant (fn. 4) habere eidem Willelmo rationabiles terminos, quibus solvere possit Isaac le Gros, Bonevie et Aaron, Judeis Cantuarie, debitum quod eis debet. Teste ut supra.

Eodem modo scribitur eisdem pro Waltero de Hedfeld' de terra sua in Hedfeld', et de debito quod debet Elye episcopo et Leoni filio Isaac.

Pro priore de Witham.—Rex concessit priori ordinis Chartusiani de Witham quod parcum suum, in quo sita est domus sua, de bosco suo vicino ampliare et de eodem bosco simul cum dicto parco includere possint (fn. 5) una cum terra, quam vivarium suum ibidem occupavit, de terra Ricardi Bigot quam habent de concessione ejusdem Ricardi. Et mandatum est Johanni de Monem' quod eos dictum parcum amplicare et de predicto bosco una cum terra predicta in parco illo includere, sicut predictum est. Teste rege apud Rading', xiij. die Maii.

Hibernia. Pro Willelmo Walensi.—Willelmus Walensis finem fecit cum rege per lx. marcas pro habenda confirmatione regis de uno theodo, quod appellatur Glinother in Dessya cum pertinentiis, quod habet ex dono et concessione Thome filii Antonii per cartam suam. Et mandatum est R. de Burgo, justiciario Hibernie, quod, accepta ab eodem Willelmo securitate de illis lx. marcis, permittat ipsum Willelmum predictum theodum cum pertinentiis in pace tenere, nullam ei inde inferens molestiam aut gravamen. Teste ut supra.

De respectu loquele.—Mandatum est vicecomiti Oxonie quod loquelam que est in comitatu suo per breve domini regis de recto inter Walterum de Cotes petentem, et abbatem de Becco, qui est in partibus transmarinis, tenentem, de una virgata terre cum pertinentiis in Codeford', ponat in respectum usque in quindecim dies a festo Sancti Michaelis anno regni regis xvj.; ita quod tunc sit in eodem statu in quo nunc remanet per preceptum domini regis. Teste rege apud Walingford', xiiij. die Maii, anno eodem.

De prisone custodiendo.—Mandatum est vicecomiti Wilt' quod Ricardum Burse, quem Thomas de Samford' intercepit malefacientem in foresta regis de Bradene, et quem idem Thomas ei liberabit, recipiat, et in prisona regis salvo custodiat, donec rex aliud inde preceperit. Teste rege apud Oxoniam, xv. die Maii.

De busca data.—Mandatum est H. de Nevill' quod habere faciat monialibus de Stodleg' c. carectatas de subbosco in bosco regis de Pancehal', de dono regis ad focum suum. Teste ut supra.

Pro Johanne de Nevill' et fratre ejus.—Mandatum est B. de Insula quod occasione custodie castri de Pikering' cum foresta, quam Galfridus de Nevill' habuit tempore J. regis etc., Johannem de Nevill' et G. fratrem ejus non occasionet in itinere suo ad placita foreste in comitatu Eboraci de hiis que pertinent ad predictam forestam de tempore predicto, in quo neuter eorum ballivus ibidem fuit; set, si predictus Johannes post mortem patris sui aliquando custodiam illam habuerit de tempore illo, vult rex illum respondere et ad respondendum poterit illum coram se summonere. Teste ut supra.

De tradendis in ballio.—Mandatum est vicecomiti Berk' quod, si Christoforus filius Henrici et Willelmus et Alanus filii ejus, capti et detenti in prisona abbatis de Becco apud Waneting' per appellum Rogeri carectarii probatoris, qui obiit in prisona regis ut dicitur, invenerint ei plegios de comitatu suo ad standum recto coram justiciariis ad primam assisam etc. tunc eos ita deliberari faciat. Teste ut supra.

Pro H. de Burgo etc.—Rex concessit H. de Burgo comiti Kancie et Margarete uxori ejus et heredibus suis, quod bosci sui de Arnleg' infra forestam de Kenefar' sint inperpetuum quieti de regardo, sicut plenius continetur in carta regis eis inde confecta. Et mandatum est J. de Monem' quod predictam cartam legi et predictam libertatem in ea contentam eis firmiter teneri faciat. Teste rege apud Oxoniam, xv. die Maii.

[m. 10.]

De piscando ad opus regis.—Rex mittit usque Feckeham Robertum piscatorem ad capiendum in vivario regis xl. bresnas vel iiij. lucios ad opus regis mittendos ad regem ubi idem Robertus dicet ex parte regis. Et mandatum est ballivis de Feckeham quod ipsum ad hoc admittant et dictum piscem ad regem mittant, sicut predictum est. Teste rege apud Wudestok', xv. die Maii.

Pro monialibus de Litlemor'.—Rex dedit monialibus de Litlemor' 1. carectatas de spinis et alio subbosco in bosco de Shotovr' ad focum suum. Et mandatum est Hugoni de Nevill' quod illas 1. carectatas habere permittat. Teste ut supra.

Pro fratribus hospitalis Oxonie.—Eodem modo scribitur eidem Hugoni pro fratribus hospitalis extra portam orientalem Oxonie, de totidem carectatis ibidem. Teste ut supra.

De quercu data.—Mandatum est Gileberto Basset quod in foresta de Chipeham faciat habere duabus elemosinariis regis de Kincton' unam bonam quercum ad focum suum, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Hugone de Verly.—Mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod per probos et legales homines extendi faciant totam terram Hugonis de Verly et, facta extenta illa, secundum valorem dicte terre et quantitatem debiti, in quo tenetur Isaac filio Joscei, Judeo Lond', et Mosse Mocke, Isaac parvo et Deulecresse filio Deusaie, Judeis Norwicensibus, faciant ei habere rationabiles terminos, quibus predictum debitum eis reddere possit. Teste ut supra.

De tradendis in ballium.—Mandatum est vicecomiti Oxonie quod si Adam Feteplace, Willelmus Colet, Reginaldus le Scot et Walterus Caperun, quos tenet in prisona per preceptum regis pro verberatione et vulneratione clericorum scolarium Oxoniensium, invenerint ei salvos plegios, scilicet, singuli eorum vj. plegios, ad standum inde recto, quando rex preceperit, vel coram justiciariis ad primam assisam etc., et quod decetero clericis universitatis non forisfacient; tunc in presentia cancellarii et aliquorum magistrorum universitatis predicte ipsos ita per plevinam dimittat. Et si Petrus de Elmel', qui appellatur de pace regis fracta occasione predicti facti, invenerit ei xij. liberos et legales homines qui eum manucapiant habere coram rege vel justiciariis suis similiter ad standum inde recto, tunc eum predictis xij. ita tradat in ballium; et habeat ibi nomina plegiorum et ipsorum xij. et hoc breve. Teste rege apud Otinton', xviij. die Maii.

De roboribus datis.—Mandatum est Thome de Langel' quod in foresta de Wichewod' faciat habere fratribus hospitalis de Bureford' v. robora sicca ad focum suum, de dono regis. Teste ut supra.

De parco de Wudestok'.—Mandatum est custodi parci de Wudestok' quod permittat homines vicinarum villarum circa parcum de Wudestok' petra claudere et reparare breccas predicti parci, ita quod averia sua non intrent in parcum illum et super escapio averiorum suorum, unde gravantur ut rex audivit, eis deferat quantum potest, salva custodia predicti parci. Teste ut supra.

De hominibus permittendis, exire de ecclesia.—Mandatum est vicecomiti Glouc' quod si Galifridus filius Hugonis et Thomas Coleman, qui se tenent in ecclesia de Tudemarton', eo quod fregerunt ollas cujusdam figuli, quem credebant se lesisse, invenerint ei bonos et salvos plegios, qui eos manucapiant habere ad standum inde recto, tunc eos ita exire permittat.

Pro hominibus de Stuntesfeld'.—Mandatum est Thome de Langel' quod permittat hominibus de Stuntesfeld', Cumbe et Haneberg' habere capras suas in foresta de Wichewude extra parcum regis de Wudestok', sicut eas habere consueverunt tempore J. regis, donec rex aliud preceperit. Capras etiam hominum illorum quos cepit et adhuc tenet, eis deliberet. Teste rege apud Evesham, xviij. die Maii.

De vinis capiendis ad opus regis.—Mandatum est ballivis Bristoll' quod de primis vinis que venerint in villam suam, capiant ad opus regis 1. dolia vini recca et salvo custodiant, donec rex aliud inde preceperit. Teste rege apud Wigorniam, xx. die Maii.

Pro Pontio de Pontibus.—Mandatum est custodibus vinorum regis Oxonie quod habere faciant Pontio de Pontibus unum dolium vini de vinis regis, que sunt in custodia sua. Teste rege apud Wigorniam, xxj. die Maii.

De viridariis eligendis.—Mandatum est vicecomiti Oxonie quod loco Walteri de Cercheden', Alexandri de la Thurne, Gileberti Taillard' et Otuelis de Esthalle, qui fuerunt viridarii regis in foresta de Whychewude, eligi faciat alios quatuor viridarios. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Ricardo de Muntfichet quod habere faciat Willelmo Hardel duos damos in foresta de Havering', de dono regis. Teste ut supra.

Pro Willelmo Fatin.—Mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod Willelmo Fatin de debito quod debet David de Oxonia, Judeo, rationabiles terminos habere faciat, quibus predictum debitum ei sine suo gravamine immoderato reddere possit. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Thome de Langel' quod in bosco regis de Ermeley habere faciat venerabili patri R. Cycestrensi episcopo et cancellario suo, quadraginta quercus ad domos suas apud Hensinton' perficiendas, de dono regis. Teste ut supra.

Mandatum est Johanni filio Philippi quod habere faciat venerabili patri W. Wygorniensi episcopo sexaginta quercus in haia de Uverle in foresta de Kenefar', ad novam operationem ecclesie sue Wygornie; scilicet, ad cheverones et ad aliud mairemium faciendum, de dono regis. Teste ut supra.

Eodem modo Gileberto Basset pro eodem de xl. quercubus in foresta de Den' ad eandem operationem.

Pro abbate de Osen'.—Quia rex accepit per inquisitionem factam per preceptum regis quod iiij. virgate terre cum pertinentiis in Haneberg', scilicet una virgata quam Willelmus de la Forde tenet, dimidia virgata quam Ang[nes] relicta Willelmi Hereward' tenet, dimidia virgata quam Osbertus forestarius tenet, dimidia virgata quam Alexander Strepun tenet, dimidia virgata quam Rogerus le Sleplere tenet, dimidia virgata quam Wyburga relicta Simonis Selet tenet, et dimidia virgata quam Henricus faber tenet; et aqua cum quodam gurgite, que se extendit versus occidentem supra dictum gurgitem, quantum terra abbatis et canonicorum de Osen' se extendit; et quoddam pratum a ponte de Bladen', quod circuit culturam, que vocatur Thurkeldeshide, pertinent ad illam hidam terre, quam predicti abbas et canonici habent in Haneberg' de dono Alicie quondam regine Anglie, et quam rex eis confirmavit; mandatum est vicecomiti Oxonie quod de predictis virgatis terre, aqua cum gurgite, et prato, plenam eis saisinam habere faciat. Teste ut supra.

De expensis Alienore (sic.)—Mandatum est W. de Putot quod loquatur ex parte regis cum duobus vel tribus probis hominibus de villa Glouc', qui Isabelle sorori regis moranti in castro Glouc' expensas inveniant ad victum suum et familie sue, donec rex redierit de partibus Salopie et venerit ad partes Glouc'. Et rex inde plene eis respondebit. Teste rege apud Kydeministr', xxij. die Maii.

De piscando ad opus regis.—Rex mittit usque Fekeham Robertum piscatorem suum ad capiendum in vivario de Fekeham c. brednas ad opus regis, et ad eas deferendas usque ad regem. Et mandatum est ballivis de Fekeham quod eum ad hoc admittant, et ad hoc sint auxiliantes. Teste rege apud Wenlac, xxiij. die Maii.

De vino dato.—Mandatum est Johanni de Colemere quod de vinis regis que sunt in custodia sua apud Lond', faciat habere Henrico de Capella unum dolium boni vini, de dono regis. Teste rege apud Wenlac, xxiiij. die Maii.

De damis datis.—Mandatum est constabulario Windles' quod in foresta de Windles' faciat habere Henrico de Capella tres damos, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Henrico de Heliun.—Mandatum est Briano de Insula et Thoma de Molet' et sociis eorum, justiciariis itinerantibus ad placita foreste in comitatu Eboraci, quod libertates et quietancias contentas in carta, quam dominus rex fieri fecit Henrico de Helyun in villa de Esingwaud' cum trescentis acris et villa de Hoby, quas dominus rex eidem Henrico dedit, ei in itinere suo teneant et teneri faciant. Teste rege apud Wenlac, xxv. die Maii.

De coronatore eligendo.—Mandatum est vicecomiti Heref' quod loco Rogeri Pichard, coronatoris in eodem comitatu, eligi faciat alium coronatorem per verba, ut superius in hujusmodi brevibus. Teste rege apud Salopiam, xxvij die Maii. Pro Petro de Cancell'.

De fustis datis.—Mandatum est Johanni de Monem' quod habere faciat fratribus predicatoribus Salopie xxx fusta in balliva sua ad maeremium faciendum ad operationem ecclesie sue, et x. robora ad focum suum, de dono suo, ubi competentius et propinquius ad opus eorum et ad minus nocumentum foreste regis capi possint. Teste rege apud Salopiam, xxviij. die Maii.

De copulis datis.—Mandatum est eidem quod habere faciat W. comiti de Ferrariis xx. copulas in foresta de Savernak', ubi competentius etc. ad se hospitandum apud Stamford', de dono regis. Teste ut supra.

Pro Walensibus, quod emere possint et vendere.—Rex concessit omnibus de terra L. principis de Abbefrau etc. quod salvo et sine inpedimento venire possint ad mercata et nundinas ubicunque voluerint in balliva sua, ad emendum et vendendum ibidem victualia et alia necessaria usque ad tercium diem post festum Sancti Petri ad vincula anno etc. xvj., et quamdiu colloquium quod tunc erit inter regem et predictum L. duraverit. Et mandatum est vicecomiti Staff' et Salopie quod sic fieri permittat, et per totam ballivam suam clamari faciat. Teste ut supra.
Eodem modo scribitur vicecomitibus Heref' et Wigornie.

De fustis datis.—Mandatum est custodi forestarum de Melkesham et de Chipeham quod habere faciat Waltero de Godarvill' de dono regis v. fusta in foresta de Melkesham et v. fusta in foresta de Chipeham, ad se hospitandum. Teste rege apud Wenlac, xxix. die Maii.

(fn. 6) Mandatum est Petro de Rivallis (fn. 7) quod in bosco de Hauekehurst faciat habere priori de Wenlac cheverones ad xxx. copulas, et in haia de la Lye corbellos et alia necessaria ad predictas copulas, et xv. quercus in eadem haya ad bordum faciendum, ad faciendum ad fabricam ecclesie sue de Wenlac, de dono regis. Teste rege apud Wenlac, xxx. die Maii.

Mandatum est eidem quod in foresta de Shirle faciat habere abbati de Bildewas xxx. quercus ad reparationem ecclesie sue, de dono regis. Teste rege apud Brug', j. die Junii.

Mandatum est eidem quod in eadem foresta faciat habere Simoni capellano de Estlegh' iiij. fusta ad postes ad operationem clocherii sui de Estleg, de dono regis. Teste ut supra.

Footnotes

  • 1. Corrected from "mille et octingentis marcis quas,"
  • 2. teneat, MS.
  • 3. ponat, MS.
  • 4. faciat MS.
  • 5. Sic.
  • 6. Cancelled "quia aliter inferius in mense Augusti."
  • 7. Altered from "Johanni de Monem'."